Articulus 5
De prosecutione exercitii hujus; et de vigilanti consideratione beneficiorum Dei generalium ac specialium.
CUSTODI temetipsum et animam tuam sollicite; ne obliviscaris verborum Domini cunctis diebus vitæ tuæ. Deut. IV, 9.
Quoniam vulnera repetita sunt graviora, et post indultam veniam recidivare, majoris perversitatis est et ingratitudinis; idcirco non sufficit se modo præfato accusare, exercere, veniam gratiamque postulare, nisi post illa sit homo jugiter custoditus et indefesse sollicitus ne Dominum majestatis rursus offendat. Propterea est necesse ut Omnipotentis præsentiam et ejus districtum judicium incessabiliter penset, interiores et exteriores suos custodiat sensus, verba vitet illicita, motus passionum refrenet, neminem scandalizare et omnes ædificare conetur, opusque Dei faciat reverenter, quum sit maledictus qui facit hoc negligenter;1 in cibo, potu, somno, vestitu sit moderatus, atque in cunctis sit recta ejus intentio. In his atque similibus ad suam vocationem spectantibus, et quæ Deus ab ipso requirit, se habeat perseveranter, fructuose ac strenue. Et quia in Dei itinere non proficere, est deficere, studeat omni die in virtutibus crescere, in gratia stabiliri, in devotione firmari. Quod si ad modicum tempus sic egerit, magnum indubitanter experietur profectum, tranquillitatem atque dulcedinem mentis (vel nonnunquam certe) in Deo. Sed quia hæc adimplere non est fragilitatis humanæ, idcirco Dei auxilium invocare non cesset, atque ad resistendum omni tentationi sit semper paratus.
Præterea, quoniam diligens consideratio beneficiorum Dei non solum caritatem excitat, auget, accendit, sed desperationem quoque repellit ac præstat fiduciam, et ad cordialem vitiorum detestationem inducit, ea etiam facit amplius ponderare, eorumque gravitatem clarius intueri; ideo, ut peccator excessuum suorum enormitatem acutius cernat ac penetret, detestetur et odiat, nec tamen desperet, sed respiret atque confidat in Domino, expedit valde ut beneficia Dei corporalia ac spiritualia, naturalia et supernaturalia, generalia et specialia, vivaciter recordetur, ac Dominum taliter alloquatur :
O summe et gratiosissime ac superdulcissime Deus, quid tibi retribuam pro omnibus quæ mihi ingratissimo contulisti? Tu enim ex nihilo me plasmasti; non lapidem aut bestiam, sed rationalem me creaturam fecisti, tua imagine et similitudine me consignans; ad Baptismi gratiam me perduxisti, in quo animam meam non solum ab originali mundasti peccato, sed gratia ac virtutibus etiam eam ornasti. Tu usque in præsens me conservasti in esse, et contulisti necessaria vitæ, atque a plurimis præservasti periculis; meque tam diu in meis sustinuisti criminibus, et quotiescumque pœnitens veniam postulavi, tu misericordissime indulsisti, et semper bona pro malis retribuisti. Quumque complures jam æterna damnatione percusseris qui multo minus peccaverunt quam indignissimus ego, et qui minora quam ego dona susceperunt a te, mihi tamen pepercisti hucusque, et post tot ac tanta facinora me ad gratiam, pœnitentiam et illuminationem hanc perduxisti, sacris litteris instruxisti, donaque varia mihi contulisti. Insuper tu, Pater æterne, unigenitum Filium tuum pro mea salute misisti in mundum; incarnari, inter homines conversari, prædicare ac crucifigi hunc voluisti; ejus pretiosissimo corpore et sanguine nos reficis incessanter; sed et Spiritum Sanctum fidelibus infudisti ac contulisti. Tu quoque, Unigenite Patris æterni, tot et tanta pro nostri salvatione assumere, operari ac pati dignatus es, et te ipsum in Sacramento nobis ita impendis, atque per angelos sanctos et homines præsidentes, tuos vicarios, nos semper custodis et a multis ac magnis retrahis vitiis. Sed, o benignissime Deus, quanto major est dilectio, dignatio, beneficentia tua circa me, tanto, heu! ingratitudo mea est gravior, et pravitas mea inexcusabilior atque deterior. Verumtamen, quoniam tantum nos dilexisti, tanta pro nobis fecisti ac tolerasti, tam clementissime nos prævenisti, tam diu in vitiis sustinuisti, nuncque ad istam me recognitionem ac pœnitentiam ex tua pietate immensa duxisti, desperare nec possum nec audeo: præsertim quoniam tu ipse desperationem vehementissime prohibuisti, et qui desperat, tuæ bonitati ac pietati incircumscriptibili maxime derogat, quum ipsa in infinitum sit major quam omnis malitia, culpa ingratitudoque nostra. Quamvis ergo, o Deus sanctissime, tam dire peccaverim, ut omnium creaturarum tuarum usu et obsequio sim indignus, imo hoc millies promeruerim, ut cuncta adversum me creata consurgant, et sui in me Creatoris ulciscantur injuriam; non tamen despero nec desperabo, sed in tua pietate et miseratione infinita respiro, in tuæ benignitatis abyssum me modo projicio, in Christi vulneribus me ab ira tua abscondo, per omnia quæ ipse pro me egit ac pertulit, misericordiam et salutem consequi obsecro, tibi posthac inavertibiliter adhærere, subdi, servire propono.
Footnotes
-
Jer. XLVIII, 10. ↩
Chapter 6 of 26