Skip to the text

Articulus 19

De effectibus atque indiciis amoris ecstatici.

VERTE oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Cant. VI, 4.

Deus sublimis et benedictus, suæ æternæ veritatis actualitate et cognoscibilitate ac suæ immensæ bonitatis amabilitate omnem intellectum atque affectum creatum infinite transcendit ac superat : ideo animam contemplantis a se ipsa penitus alienat, rapit, absorbet atque deficere facit. Propter quod ait Psalmista : Defecit in salutare tuum anima mea ;1 et rursus :2 Defecit caro mea et cor meum. Spiritualia autem per corporalia declarantur : idcirco proprietates et actus ac signa amoris spiritualis ecstatici, per actus et signa amoris carnalis qui ἔρως sive prædominans aut ecstaticus nominatur, elucidare oportet.

Itaque primum opus ac signum carnalis amoris ecstatici, desiccatio est membrorum. Taliter etenim amorosi arefiunt in membris, pallescunt et marcescunt : quoniam ex intensissima cordis applicatione circa dilectum multiplicantur spiritus, et calor naturalis in sua operatione debilitatur, sicque corporis desiccationem incurrunt. Conformiter ex vehementi ac intimo amore spirituali ecstatico et applicatione occupationeque ejus circa Dilectum, videlicet superamabilissimum Deum, cor ab omni carnalis voluptatis arescit profluvio, a concupiscentia et omni affectione terrena, siccante Domino aquas maris Rubri, id est carnalium motus humorum, flante vento vehementi atque urente, id est, Spiritus Sancti virtute intus gratiose ac fortiter operante.34 Nempe quo anima amplius circa spiritualia ac divina se occupat, eo a carnalibus magis abstrahitur et ea fastidit. Hoc S. Augustinus expertus, dixit : O Deus meus, quam subito mihi in fastidium versum est quidquid ante male amaveram! Hinc Sponsa orat in Canticis :5 Surge, Aquilo, et veni, Auster, perfla hortum meum, et fluent aromata illius. Per Aquilonem, qui est ventus durus ac frigidus, torpor et gravitas intelligitur vitiorum. Per Austrum vero, qui est dulcis et calidus ventus, accipitur Spiritus Sanctus, quo in animam flante, spirante seque piissime infundente, aromata, id est spiritualia desideria, carnalibus pulsis affectibus, fluunt ab ea, dicente Gregorio : Gustato spiritu, desipit omnis caro.

Secundus effectus atque indicium amoris carnalis ecstatici, concavitas est oculorum. Nam taliter amorosi consueverunt oculos habere profundatos ac concavos, eo quod oculi sequuntur spiritus, sese ad intra retrahentes et ad æstimativæ organum concurrentes. Sic interiores oculi animæ spirituali amore ecstatico inflammatæ profundantur in corde, et introversa est anima talis : quoniam intus est, intus fulget ac invenitur totum quod quærit, quod diligit, quo delectatur, in quo conquiescit, Deus videlicet, lux vera, veritas summa, bonitas infinita. Cui ait cum Isaia : Vere Is. XLV, 15. tu es Deus absconditus ; et rursus :6 Secretum meum mihi ; et cum Psalmista :7 Deus cordis mei, et pars mea Deus in æternum. Præterea intra se profundat hujusmodi anima intuitum aciei visus interni, ut consideret ac scrutetur ne quid in ea sit quo offendatur Sponsus cœlestis, qui solus cor intuetur, juxta illud : Meditatus sum nocte Ps. LXXVI, 7. cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum. Rursus visum mentalem profundat, quatenus occultos cœlestis Sponsi accessus et recessus pro posse observet ac noscat. De quibus apud Job scriptum est : Si venerit ad me, non videbo eum ;8 si abierit, non intelligam. Quamvis etenim quidam tales accessus et recessus certo sciri seu observari non valeant, probabiliter tamen possunt. Nec dubium quin talis amator exteriores quoque custodiat sensus, quorum incustodia incustoditæ mentis est signum. Ideo Salomon contestatur : Oculi sapientis in capite ejus;9 stultorum autem, in finibus terræ, seu in calcaneo.10

Tertium amoris carnalis ecstatici signum, est siccitas oculorum seu lacrimarum carentia, nisi ex parte dilecti veniat fletus. Hinc nec damna rerum neque mors proximorum valent in taliter amorosis excutere lacrimas. Conformiter anima spiritualiter ecstatice amorosa propter nulla damna ad superdilectum Sponsum supernum non pertinentia contristatur, sicut et Salomon loquitur: Non contristabit justum quidquid ei acciderit.11 Adeo quippe quærit ac diligit tantique facit essentialiter bonum, ut alia parvi pendat. Unde et sanctus Job gravissima passus patiensque adversa, patientissime dixit: Dominus dedit, Dominus abstulit;12 sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini benedictum. Sic et de Tobia quoque scribitur: Non est Tobias contristatus contra Deum quod plaga cæcitatis evenerit ei, sed immobilis in Dei timore permansit, gratias agens Deo omnibus diebus vitæ suæ.13 Non ergo pro rebus vilibus contristemur, non pro parvis ac transitoriis commoveamur.14 Justus namque quasi fundamentum æternum.

Quartum signum ac opus amoris carnalis ecstatici, est profunda sollicitudo et cogitatio versa ad interiora, non utique ad spiritualia aut divina, sed magis ad vana et fœda phantasmata intus reclusa, in quibus dilectam rem speculatur, atque carnalia imaginatur: ita ut taliter amorosus quasi dormientis imaginem gestare videatur, ad exteriora evigilare vix valens, nisi quum ei de re amata fit verbum, eo quod tota sua cogitatio, intentio et affectio fixa sit in amato. Consimili modo anima spiritualiter ecstatice amorosa in tantum sollicita est et intenta circa secretissimum Deum, ut ad verba mundana, inania, impertinentia, ad vanos rumores ac fabulas claudat sensum, et invita talia audiat, dicens illud propheticum Deo: Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua.15 Si autem de Christo et pertinentibus ad salutem fit sermo, statim evigilat et advertit, juxta illud: Qui ex Deo est, verba Dei audit.16

Quintus effectus atque indicium amoris carnalis ecstatici, est pulsus inordinatus. Taliter quippe amorosi pulsum habent aut nimis tardum, aut valde velocem, secundum diversas apprehensiones et affectiones de amato conceptas. Dum enim de ejus adeptione desperant, tardum mox habent pulsum; velocem vero, quando de eo vicem amoris reportare confidunt. Sic anima spiritualiter ecstatice amorosa pulsus, id est affectiones, habet mirabiliter celeres ac veloces, quando de Sponsi sui adeptione confidit, quando ab ipso se visitari, impleri, consolari, amplecti experitur, dum de ejus gratiosa præsentia jucundatur, aut de ejus beatifica fruitione habenda quodammodo certificatur, quemadmodum ait Apostolus:17 Ipse Spiritus testimonium perhibet spiritui nostro quod filii Dei sumus. Talem habuit pulsum internum Sanctus qui dixit: Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum;1819 et denuo: Viam mandatorum tuorum cucurri, quum dilatasti cor meum. At vero, dum anima ariditatem spiritus incidit, et solita alacritate ac consolatione privatur, dum de beatitudinis adeptione graviter anxiatur, aut de reproborum numero esse veretur; tardum mox habet pulsum, dicens cum sancto Job Domino: Clamo ad te, et non exaudis me; sto, et non respicis me; mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuæ adversaris mihi.20

Sextum opus ac signum amoris carnalis ecstatici, est quod taliter amorosus videndo rem rei amatæ consimilem inflammatur, concutitur, adspicit, et quasi insanire videtur. Sic anima spiritualiter ecstatice amorosa, Deum in hac vita in se ipso videre ac degustare non valens, dum ejus bonitatem, dulcedinem, venustatem et excellentiam in suis contemplatur ac gustat effectibus, atque in prælibatione quadam per genera speciemque creatam, protinus alienatur, concutitur, alteratur, ut quasi insaniens videatur, imo ab inexpertis ac temerariis insana ac fatua judicetur, dum anima sursum tendente ac corpus suum relinquente, corpus inclinatur seu variis modis movetur ac casum minatur.

Septimum signum amoris carnalis ecstatici, est defectiva et truncata locutio et modica allocutio cum dilecto dum præsens est. Nam taliter amorosi in absentia concipiunt multa; dum vero conveniunt, proferunt pauca, et eadem imperfecte: siquidem magnitudo affectionis verba abrumpit et mentem absorbet, in amplexum et oscula ruens. Sic anima spiritualiter amorosa ecstatice defectivis atque truncatis utitur sermonibus loquendo cum Sponso, sicut dum ait: Dilectus meus mihi, et ego illi. In quibus ratio verba amoris debet supplere et explanare, quemadmodum eloquens Aaron fuit os Moysis infacundi.2122 Unde quum loquitur Sponsa, Dilectus meus mihi; supplendum est: gratiose se exhibet, et super omnia mihi placet, estque carissimus. Et ego illi, supple: intenta sum, placere desidero, uniri peropto.

Footnotes

  1. Ps. cxviii, 81. ↩

  2. Ps. lxxii, 26. ↩

  3. Exod. XIV, 21. ↩

  4. Josue IV, 23, 24; ↩

  5. Cant. IV, 16. ↩

  6. Cant. XXIV, 16. ↩

  7. Ps. LXXII, 26. ↩

  8. Job IX, 11. ↩

  9. Eccle. II, 14; ↩

  10. Prov. XVII, 24. ↩

  11. Prov. xii, 21. ↩

  12. Job 1, 21. ↩

  13. Tob. ii, 13, 14. ↩

  14. Prov. x, 25. ↩

  15. Ps. cxviii, 85. ↩

  16. Joann. viii, 47. ↩

  17. Rom. viii, 16. ↩

  18. Ps. cxviii, 32. ↩

  19. Ps. lxxxiii, 3. ↩

  20. Job xxx, 20, 21. ↩

  21. Exod. IV, 14, 16. ↩

  22. Cant. II, 16. ↩

Chapter 20 of 26