Articulus 23
De veritate atque multiplici veritatis distinctione, præsertim de triplici veritate ad triplicem viam præhabitam pertinente.
EST autem Deus verax, omnis autem homo mendax. Rom. III, 4.
Quum omnis perfectio sit in Deo, quanto magis veritas? Rursus, ens et verum convertibilia sunt, dicente Philosopho: Sicut se habet res ad esse, ita ad veritatem. Est ergo Deus verus et veritas ipsa. Primo, quoniam habet esse summe ratum, perfectum, incommutabile, uniforme ac solidum. Propter quod ait S. Hieronymus: Solus Deus vere est, cujus essentiæ comparatum nostrum esse non est. Et Avicenna octavo Metaphysicæ suæ affirmat: Quidquid necesse est esse, veritas est. Secundo, quoniam esse divinum est purum ac impermixtum, nihil de non esse, nihil de vanitate aut falsitate habens admixtum: quod nulli creato competit enti. Tertio, quoniam Deus per suam essentiam ostendit quod est. Quarto, quia per eam suo intellectui est conformis. Quinto, quoniam omnis veritatis creatæ est causa fontana.
Insuper in intellectu divino est veritas, quia divinam essentiam et alia omnia intelligit sicut sunt, estque institutor, mensura ac regula omnis veritatis creatæ. Rebus vero creatis competit veritas per comparationem ad intellectum divinum, in quantum conformantur rationi ideali quam habent in mente æterna, ac sortiuntur naturam quam Deus creator ipsis præstitit atque largitus est. Unde Richardus de Mediavilla super primum Sententiarum, distinctione octava, testatur quod veritas consistit in conformitate rei ad suum exemplar.
Est itaque multiplex veritatis divisio. Prima, quod alia est veritas creata, alia increata. — Secunda, quod veritas increata ponitur duplex, videlicet veritas divinæ essentiæ et veritas intellectus divini: quæ duæ veritates realiter idem sunt, sola ratione distinctæ. Iterum, quamvis veritas conveniat Deo absolute, et tribus superbenedictis Personis communis sit, imo omnes tres una sint veritas sicut et una essentia; nihilo minus veritas Filio appropriatur, quemadmodum caritas Spiritui Sancto, eo quod Filius sit emanatio intellectus, ad quem pertinet veritas, sicut Spiritus Sanctus emanatio est voluntatis, ad quam pertinet caritas. Hinc ars, veritas, sapientia, ratio idealis, exemplar, pulchritudo, species, Filio attribuuntur. Itaque, juxta hoc, veritas increata adhuc duplex asseritur, sicut et sapientia increata, utputa: veritas genita, scilicet Filius; atque ingenita, quæ est divina essentia. — Insuper veritas creata est multiplex, videlicet veritas entis et veritas propositionis, ac veritas signi et veritas ostensionis. Interdum quoque accipitur veritas pro virtute morali ad justitiam pertinente: per quam veritatem homo ita se habet in factis sicut promisit et dixit. Est item quoque tripartita divisio veritatis, videlicet veritatis vitæ, doctrinæ et justitiæ: unde jam aliqua tangam.
Præterea, sicut verum tripliciter dicitur, ita et vanum sibi oppositum. Primo siquidem dicitur verum prout cum ente convertitur. Et sic omne ens dicitur verum. Unde Daniel: Omnia (ait) opera Dei vera sunt. Sicque vanum vero huic oppositum dicitur non ens, ut Chimæra. Secundo dicitur verum prout ultra hanc veritatem seu veram rei entitatem, addit ordinem ad operationem ac finem: quemadmodum dicitur verus ignis, qui habet operationem igni convenientem; et verus homo, qui utitur ratione. Sicque vanum huic vero oppositum dicitur per privationem ordinationis in finem. Et ita abusiones et iniquitates sunt vanæ. Tertio dicitur verum prout addit super veritatem rei impermixtionem et omnimodam impotentiam ad non esse. Et sic dicitur verum esse habere quod habet omnino invariabile esse, scilicet Deus, qui (teste Apostolo) solus habet immortalitatem, id est omnimodam invariabilitatem.1 Sicque vanum huic vero contrarium dicitur quod habet commutabile esse. Et ita omnis creatura vanitati subjecta est.2 Quæ vanitas est distantia ac deficientia a vero et incommutabili esse. Hinc apud Ecclesiasten legitur: Omnia subjacent vanitati. Et Apostolus: Vanitati (inquit) creatura subjecta est. Omnis namque creatura ex se habet3 deficere, ac dependentiam a Deo, sine cujus manutenentia nec ad momentum posset subsistere. Propter quod Plato in primo Timæi Deum inducit loquentem: O dii deorum! quorum pater et opifex ego. Natura quidem corruptibiles estis, mea autem voluntate incorruptibiles permanetis. Idcirco in primo Metaphysicæ suæ loquitur Avicenna: Quidquid est præter necesse esse (id est præter incommutabilem Deum), in se falsum est, id est vanum ac defectivum, indigens ac dependens. Hinc etiam in Job habetur: Ecce qui serviunt Deo non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem.4
Denique, juxta Thomam, est quadruplex veritas, quarum posterior a priori dependet, videlicet: veritas prima, veritas rei, veritas intellectus creati rem apprehendentis, et veritas signi seu propositionis.
Porro Petrus de Tarantasia super primum Sententiarum scribit, quod veritas uno modo opponitur falsitati. Et sic veritas essentiæ non est propria Deo. Alio modo opponitur permixtioni: quemadmodum dicitur verum aurum, cui nil alieni metalli est mixtum. Et sic veritas, esse atque essentia Deo est propria, quoniam nil privationis aut defectus divino esse miscetur. Omni vero enti creato multiplex non entitas est admixta per negationem multiplicis gradus entitatis ab eo. Hinc veritas creaturæ non est pura neque perfecta.
Postremo, veritas vitæ est vita seu conversatio vitalisve actio secundum divinæ legis rectitudinem regulata, seu juxta divinorum tenorem præceptorum exhibita ac directa.56 Consistit namque veritas vitæ in hoc quod rationalis creatura actiones suas conformat divinæ mentis judicio, operando secundum censuram ac jussa regulæ mentis æternæ, agens quæ approbat Deus, et vitans ac reprobans quæ reprobat ille. De qua veritate ait Salvator: Omnis qui facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta;7 et Apostolus: Divitibus præcipe non sublime sapere, nec sperare in incerto divitiarum, sed divites fieri in operibus bonis, ut apprehendant veram vitam.8 Per Isaiam quoque loquitur Deus:9 Dabo opus eorum in veritate. Hæc veritas fictionem et simulationem excludit, ut sit homo in vita sua sincerus, non simulator et callidus. Veritas autem doctrinæ est ipsa doctrina divinæ et increatæ veritati ac sapientiæ conformata, utpote expers erroris. De qua scribit Apostolus: Licet nos aut angelus de cœlo evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit.10 Veritas vero justitiæ dupliciter dicitur: primo, prout ipsa justitia est quædam rectitudo secundum divinæ et increatæ justitiæ regulam mensurata; secundo, prout quis ex justitiæ zelo veritatem fatetur, sicut fit in judicii foro. — Hinc quidam sic dicunt: Veritas consistit in hoc, ut homo in dictis et factis suis rectitudini divinæ legis ac sapientiæ conformetur illamque imitetur, cui se homo conformare debet: primo in his quæ ad cognitionem pertinent, quod spectat ad veritatem doctrinæ; secundo in his quæ per se ipsum agere debet, quod ad veritatem pertinet vitæ; tertio in his quæ debet circa alios observare aut observanda promulgare, quod ad veritatem justitiæ certum est pertinere.
De hac triplici veritate dixerunt adversarii veritatis Christo: Magister, scimus quia verax es (ecce veritas vitæ), et viam Dei in veritate doces (ecce veritas doctrinæ), et non est tibi cura de aliquo (ecce veritas justitiæ).11
Footnotes
Chapter 24 of 26