Skip to the text

Articulus 15

De sancto, ardenti, divino ac deificante amore ad viam unitivam, ad mysticam contemplationem pertinente; atque privati amoris exstirpatione.

PONE me ut signaculum super cor tuum: quia fortis est ut mors dilectio. Cant. VIII, 6.

Tanta est omnipotentis ac superpiissimi Creatoris ad homines dilectio atque dignatio, ut ipse per Salomonem testetur:1 Deliciæ meæ, esse cum filiis hominum; et item per Jeremiam: Quis est iste qui applicet cor suum ut appropinquet mihi?2 Quibus verbis docemur quantum Deus naturaliter omnimodo bonus nostram optet salutem, quam paratus sit nobis gratiarum suarum donare charismata, quam libenter velit esse nobiscum, inter nos commorari, imo et habitare in nobis, dummodo nos ipsi obicem non ponamus, dummodo corda nostra ei præparare et applicare curemus, quod in nobis est faciendo.3 Hinc etenim apud Job asseritur: Si direxerit homo ad Deum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet. Et Christus: Ego sto (inquit) ad ostium, et pulso; si quis audierit vocem meam et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et cœnabo cum eo, et ipse mecum.4

Porro per nullam virtutem tam directe ac intime, tam valenter, pure et immediate applicat et conjungit homo cor suum Deo sicut per caritatem, quæ mentem amantis spiritualiter aperit capacemque facit amati. Quum ergo per unitivæ ac mysticæ sapientiæ contemplationem altissimam mens humana Deo propinquissime, quantum in hac fieri valet vita, jungatur ac infigatur, imo in ipsum absorbeatur, atque supernis fulgoribus, sacris ardoribus charismatibusque divinis abundantissime perfundatur, ditetur ac impleatur; hinc sancti Doctores fatentur quod hæc mystica visio per divinum præfervidum fiat amorem, ita ut purus ac æstuans amor Dei ad hanc unitivam ac mysticam contemplationem immediate ac summe disponat, utpote actualis, sincera et fervens ad Deum affectio, quæ mentem aperit Sponso cœlesti, ac influentiis, coruscationibus, fecundationibus atque amplexibus ejus.

Præterea, amor iste divinus tam purus ac fervidus esse nequit, nisi privato amore prorsus evulso. Etenim amor privatus, qui dicitur amor sui crescens usque ad contemptum Dei, efficit hominem servum ac membrum diaboli civemque Babylonis, id est ecclesiæ malignantium. Porro amor Dei crescens usque ad contemptum sui, constituit hominem civem Sanctorum, membrum ac militem Christi, amicum filiumque Altissimi. Hi duo amores, quorum unus origo est omnis peccati, et alter fons omnis operis boni, sibi invicem sunt contrarii. Et quanto quis plus crescit in uno, tanto amplius decrescit in alio: ita quod sicut venenum amoris divini, est amor privatus; sic privati amoris minoratio, divini est amoris profectus, privati vero amoris mera evulsio, divini amoris est perfectio.

Præterea, quid sit uterque hic amor, breviter tangam. Amor igitur privatus vocatur quo quis diligit se in se, non in Domino Deo, volens videlicet ac cupiens sibi quæ ei in se secundum propriam inclinationem et affectionem sunt delectabilia, utilia aut honesta. Ex quo quidem amore mox oriuntur concupiscentia carnis, avaritia, pompa, ambitio, atque universa mentis ac corporis inquinamenta. Amor vero Dei, quæ caritas appellatur, est quo Deum super omnia toto corde diligimus, et nos ipsos in Deo, videlicet ordinate, secundum exigentiam ultimi finis nostri, volendo appetendoque nobis quæ animabus nostris vere expediunt ad complacendum proprio Creatori, ad proficiendum in caritate et gratia ejus ac omni virtute, ad obtinendum beatitudinem consummatam. Sicque ex isto procedunt amore gloriatio in adversis, castigatio carnis, custodia cordis, humiliatio mentis, despectio terrenorum, desiderium æternorum, et omnis actus virtutum. Quumque amor privatus omnium radix sit vitiorum, constat quod eo evulso cuncta eradicentur peccata. Quo facto, insunt cordi interna munditia et caritas Dei pura, fortis, fixa ac fervida. Sicque ad omne bonum et illuminationes altissimas ac frequentes et quasi continuas, ad inflammationes æstuantissimas, ad transformationem deificam, ad raptum et ecstasim, ad exercitationem secretissimam, tranquillationem dulcissimam, imo ad vitam angelis proximam, est anima tum disposita; statque velut in contactu continuo solis æterni, solis justitiæ, solis sapientiæ infinitæ, ut exuberantissime ac indesinenter illustretur, calefiat, penetretur, impleatur ac inundetur ab illo; et instar speculi tersi, pervii et politi, luminosi atque clarissimi, objecta, substrata ac applicata est superlucidissimo soli immenso. Idcirco non cessat sol ille liberalissimus stillicidia gratiæ, fluenta sapientiæ, caritatis scintillas in illam diffundere.

Denique amor Dei purus censetur, dum ipsum non proprii intuitu commodi, neque mercedis cupidine, sed ob infinitam ipsius bonitatem ac amabilitatem diligimus, sicut et ipse dilexit nos non ob suam utilitatem, qui bonorum nostrorum non eget, sed ut suæ bonitatis ac felicitatis simus participes ad ipsius gloriam ac honorem. Insuper, quum amare sit alicui bonum velle, et Deus excelsus ac sanctus sit bonitas interminata, omniformiter simpliciterque perfecta: non possumus ipsum magis amare, nisi cum præcordiali affectu ac complacentia gratulabunda volendo et favendo ei quod ipse habet et est, puta bonitatem, sapientiam, pulchritudinem, opulentiam, omnipotentiam, beatitudinem et perfectionem suam omnifariam ac immensam; deinde præcordialiter affectando ut ipse Creator ac Dominus universorum ab universis decenti ac debito modo colatur, honoretur, diligatur ac formidetur, ita ut nos ipsi in primis id totis viribus peragamus, et alios ad id quantum possumus inducamus.

Itaque qui in Dei amore modo prætacto perfectus est, nihil sui relinquit sibimetipsi, sed totum se Deo impendit, ipsum toto posse colendo, totis præcordiis cupiendo, toto fervore amando, ad ejus honorem, laudem ac gloriam omnia referendo, vehementissime cupiens bonum commune, universorum salutem, quatenus Deus in omnibus atque ab omnibus debite honoretur. Idcirco de ejus injuriis et offensis, de pereuntium ingratitudinibus, vitiis ac perditionibus intime contristatur; de honorificentia vero Dei, de reformatione lapsorum operibusque justorum et emendatione errantium summe lætatur, gratias agit; pro omnibus intercedit, et totus in bonitatis affectum, in zelum justitiæ, in ignem amoris convertitur, resolvitur, transformatur. Propter quod jugiter sursum movetur, ad unionem, ad amplexum, ad mysticam visionem erigitur.

Footnotes

  1. Prov. VIII, 31. ↩

  2. Jer. XXX, 21. ↩

  3. Job XXXIV, 14. ↩

  4. Apoc. III, 20. ↩

Chapter 16 of 26