Skip to the text

Articulus 6

De frequenti et affectuosa meditatione dominicæ passionis, et quibusdam generalibus remediis atque auxiliis contra tentationes et vitia.

MEMORIA memor ero, et tabescet in me anima mea. Thren. III, 20.

Sicut philosophi dicunt, ex actibus sæpe iteratis generatur habitus seu consuetudo, quæ est velut altera natura, quia per eam homo promptissime atque delectabiliter operatur. Ut ergo semper habeamus ad manum de Christi passione promptissime meditari, eam quoque oculis cordis amorose, fructuose efficaciterque inspicere, assuescamus eam quotidie diligenter ac plene recolere, ac taliter imaginari quasi realiter et præsentialiter Christum pro nobis pati, crucifigi ac mori intueamur, ut sic eam cum intima recordemur compassione.

Itaque attendamus quemadmodum Filius Dei, Agnus mitissimus, Deus et homo, Creator, Salvator et amator nostri, post cœnam novissimam, et trinam suam orationem, ac maximam contristationem et tremefactionem atque sudorem sanguineum, a crudelissimis, impiissimis ac vilissimis illis satellitibus est captus, ligatus, impulsus, distractus, et ad domum Annæ et Caiphæ ductus, et ibidem morti addictus, ac oculis velatus, consputus, percussus, blasphematus;123 deinde tanquam latro præsidi impio vinculis constrictus præsentatus, falsissime accusatus, ad Herodem missus, ab illo alba veste illusus, præsidique remissus, nudatus, columnæ alligatus, flagellisque laceratus, spinis coronatus, arundine cæsus, purpura quoque irrisus, ac rursus consputus, blasphematus, et sacro vultu beato cruore perfusus;45 post hæc morti turpissimæ adjudicatus, et ad eam propriis humeris crucem bajulans ductus, cruci6 affixus, inter latrones suspensus, per manus ac pedes diris clavis perfossus, aceto et felle potatus, lancea perforatus, suæ dulcissimæ Matri ineffabiliter nimis compassus, acerbissima et ignominiosissima morte occisus.7

Intueamur quoque quam patientissime, mansuetissime, quam silenter, quam amorose quamque humillime omnia ista sustinuerit Dominus Jesus Christus: qui quasi ovis ductus est ad immolandum, et quasi agnus coram tondente obmutuit;89 qui quum malediceretur, non remaledicebat; quum pateretur, non comminabatur.

Præterea, circa hanc Christi passionem ponderare debemus quis, qualis et quantus sit ipse qui ista perpessus est; item a quibus, et qualibus et pro quibus, et quo loco ac tempore, quo fructu et fine. Non enim quicumque, sed Unigenitus Dei, verus Deus et verus homo, Dominus virtutum, Rex gloriæ, ista pro nobis est passus, a populo utique olim peculiari, in regia urbe, in solennissimo die, coram multis millibus hominum. Quæ omnia si diligenter pensentur, non mediocriter augent compassionem, accendunt amorem, ædificant meditantem.

Denique hæc dominicæ meditatio passionis valde justa, virtuosa atque salubris est. Primo, quoniam caritas qua Christum amare tenemur, et virtus gratitudinis, exigunt ut eorum quæ pro nobis Christus fecit ac tulit reminiscamur: alioqui siquidem inerter essemus ingrati, quum beneficiorum oblivio pars ingratitudinis dicatur maxima.

Secundo, quoniam passio Christi est velut liber conspicua relucens doctrina, in quo universæ virtutes compendiosissime ac optime addiscuntur, videlicet: caritas summa, quia pro nobis hæc pertulit Dominus, et animam suam dedit pro ovibus suis;10 patientia maxima, quoniam tot et tanta ferendo, nulla inordinata tristitia, nullo dolore, nulla turbatione contra suos motus est hostes; humilitas profundissima, quod in nullo se extulit, sed corde, verbis ac moribus mansit humillimus; fortitudo firmissima, quoniam mortem suam amarissimam constanti ac solido pertulit animo.

Tertio, quoniam passionis Christi memoria est contra omnes tentationes vitiorumque acies, contra vanitates et voluptates ac pompas, fortissima armatura, invictum remedium maximumque subsidium. Quis enim ita incontinens, qui Christi passionem intimo recolendo corde non se refrenet? Quis ita ambitiosus, superbus et vanus, qui ejus contumelias, injurias, blasphemias, aspernationes et profundissimam ipsius humilitatem pensando non deprimat animum? Quis tam iracundus, gulosus aut cupidus, qui Christi humilitatem, patientiam, nudationem, paupertatem, acetosam ac felleam potationem considerando non compungatur? Itaque in omni tentatione, præsertim carnali, in omni commotione iræ, superbiæ, gulæ aliorumque vitiorum, dominicam passionem cordi nostro objiciamus, imprimamus, intueamur; sicque omnes inutiles, phantasticas, vitiosas occupationes, cogitationes, affectiones, nostris a cordibus propellemus.

Sunt insuper alia contra tentationes et vitia quædam communia vigorosa remedia, utputa: fervens ac frequens oratio, juxta illud in Psalmo, Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero;11 quatuor quoque novissimorum meditatio cordialis, juxta illud, In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in æternum non peccabis;12 item, occasiones peccandi ac otia devitare, videlicet locum, tempus, munuscula, incautos adspectus, indecentes attactus, vana colloquia; diligens quoque occupatio in Scripturis, sed et invocatio Virginis gloriosæ et angeli proprii custodis, atque Sanctorum ad quos majorem quis habet dilectionem ac devotionem, multaque alia, de quibus alibi diffusius scripsi.

Footnotes

  1. Marc. XIV, 64, 65. ↩

  2. Luc. XXII, 44. ↩

  3. Marc. XIV, 17 et seq., 32 et seq. ↩

  4. Matth. XXVII, 2 et seq.; ↩

  5. Luc. XXIII, 1 et seq. ↩

  6. Joann. XIX, 12-24. ↩

  7. Joann. XIX, 17 et seq. ↩

  8. 1 Petr. II, 23. ↩

  9. Is. LIII, 7. ↩

  10. Joann. x, 15. ↩

  11. Ps. xvii, 4. ↩

  12. Eccli. vii, 40. ↩

Chapter 7 of 26