Skip to the text

Articulus 12

Quid sit via unitiva seu perfectiva.

PATER juste, notum feci hominibus nomen tuum, ut dilectio tua in ipsis sit, et ego in ipsis. Joann. XVII, 25, 26.

In his verbis innuit Christus cognitionem ad amorem referri, et sine eo esse informem.

Porro præinducta triplicis viæ distinctio ex verbis divini Dionysii sumpta videtur.

Ipse siquidem libro de Angelica hierarchia ponit tres actiones hierarchicas in angelis sanctis, videlicet purgationem, illuminationem et perfectionem.1 In libro quoque Ecclesiasticæ hierarchiæ docet quemadmodum quidam ordo est purgativus, quidam illuminativus, quidam perfectivus.2 Atqui angeli purgari dicuntur, non utique ab immunditia culpæ, sed a hierarchicæ lucis minoratione. Illuminari quoque ac perfici asseruntur, non quod in beatifica divinæ contemplatione essentiæ crescant, aut in summi boni amore beatificam visionem consequente proficiant aut amplius inflammentur: nequaquam enim in essentiali præmio sortiuntur augmentum, sed sunt omnino quoad illud in termino. Sed in divinorum cognitione effectuum atque in dilectione illam concomitante suscipiunt incrementum, et in accidentali proficiunt præmio, et hoc usque ad finalis consummationem judicii. Sicque intelligendum est quod septimo Angelicæ hierarchiæ capitulo divinissimus ac sacratissimus Dionysius loquitur: Seraphim, inquiens, ad divini caliditatem amoris inferiores mentes angelicas quantum possibile est incendunt; Cherubim quoque datæ sibi sapientiæ communione mentes cœlestes se inferiores copiose illustrant.

Porro in ecclesiastica hierarchia purgatio, illuminatio et perfectio aliter inveniuntur: quoniam viatores a culpis quotidie emundari, in Dei cognitione et ejus amore proficere indigent. Et primo quidem oportet a culpa purgari, deinde illuminari et veritatem cognoscere, tertio perfici, id est amore accendi, atque per hoc Deo nostræ salutis uniri. Verumtamen, sicut in angelis sanctis prætacti tres actus hierarchici reipsa coincidunt (siquidem per hoc quod unus illuminat alium, a minoratione lucis purgat eumdem, et in amore ipsum succendit), sic in hominibus prædictarum trium viarum una aliam secundum aliquem gradum comprehendit atque includit: quoniam via unitiva purgativam illuminativamque præsupponit, nec sine illuminatione contingit Deo uniri, amore perfici, aut caritate affici. Conformiter via illuminativa unitivam quodammodo comprehendit: quoniam divinorum cognitio nec contemplatio nec illuminatio proprie nuncupatur, nisi dilectionis affectu formetur ac perficiatur. Sic et via purgativa aliquid habet admixtum de via illuminativa et perfectiva: quoniam sine veræ sapientiæ directione, caritate et gratia nemo purgatur a culpa nec passiones reformat.

Itaque via perfectiva seu unitiva, est studium, occupatio seu actio ad sincerissimæ caritatis ardorem, ad Deitatis ecstaticum flammigerumque amorem, ad mysticæ sapientiæ æstuantissimum, quietissimum ac secretissimum tendens intuitum. Consistit namque hæc via in hoc, ut ex contemplatione Dei per negationem mens divino amore tota accendatur, et velut ignea atque seraphica efficiatur, sicque se ipsam et cuncta creata relinquens, transcendens ac obliviscens, superincomprehensibili Deo, tanquam prorsus ignoto, per hierarchicæ lucis illapsum, per occultissimæ inspectionis alloquium, per supersplendentem caliginem ac sapientissimam ignorantiam uniatur, prout hoc infra elucidabitur.

Footnotes

  1. cap. III, x. ↩

  2. cap. v. ↩

Chapter 13 of 26