Articulus 24
Quod Deus est prima, actualissima, opulentissima ac beatissima vita; et de multiplici vitæ distinctione, specialiter de triplici vita.
APUD te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen. Ps. xxxv, 10.
Quum esse divinum tanquam pelagus quoddam omnem essendi plenitudinem, nobilitatem excellentiamque contineat et includat, certum quod esse Dei sit esse vivum ac intellectuale. Quumque Deus sit vere atque in fine totius simplicitatis penitus simplicissimus, in quo, sicut in libro de Causis probatur, nullorum compositio est modorum; elucescit quod ipse sit per se ac essentialiter vivens ipsaque actualissima vita: imo in ipso prorsus sunt idem, esse, vivere, intelligere et amare. Insuper, quum supergloriosissimus Deus, prout duodecimo Primæ philosophiæ Aristoteles demonstravit, sit purus actus, cujus est omnia alia transmutare, movere, perficere, atque a nullo mutari, moveri aut perfici; palam est quod fontalis plenitudo vivendi ac superditissima possessio vitæ ei conveniat. Denique, in rebus creatis vivere perhibentur quæ movent se ipsas ad actum. Quum itaque superpræstantissimus Deus se ipsum liberrime, juxta sapientiæ suæ censuram ac operis sui rationem exemplarem ac idealem, ad omnem quam in creaturis efficit operationem inducit, clarissimum est quod ipse verissime vivere affirmetur, præsertim quum ipse sit, juxta philosophos, intellectus universaliter agens, in quo omnia intellectualiter idealiterque consistunt, quemadmodum et Joannes asserit: Quod factum est (omnis certe creata essentia), in ipso vita erat, id est, vitaliter ac exemplariter et sapientialiter fuit in Deo. Hinc ipse apud Joannem unigenitus Dei Filius testatur:1 Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso.2 Et princeps quoque Apostolorum dixit ad Salvatorem:3 Tu es Christus, Filius Dei vivi.
Opulentissima ergo et prorsus nobilissima ac deliciosissima est vita entis altissimi, Dei sublimis et benedicti, qui est ipsa veritas prima, sapientia infinita, voluntas liberrima, caritas sempiterna, mens supersanctissima, incomprehensibiliter incircumscriptibiliterque perfecta. Itaque beatissima est vita ipsius, in quo omnis perfectio tam infinite ac simplicissime est consistens, quum felicitas dicatur status omnium bonorum aggregatione perfectus.
Nonne superbeatissimus ac supervoluptuosissimus est Dominus Deus noster, qui intuendo se ipsum, conspicit se omnibus interminabiliter præeminere, omnia incomparabiliter prorsus transcendere, a nullo penitus dependere, nulliusque indigere; cujus cetera cuncta sic indigent, ut absque ipsius conservatione atque imperio nec ad punctum possint durare; qui videt se esse bonitatem immensam, omnipotentem virtutem, supersanctissimam mentem, universorum fontale principium; in quo est omnium bonorum omniumque pulchrorum ac desiderabilium infinita possessio? Contemplatur se esse pulchritudinis infinitæ, suavitatis ac gloriæ illimitatæ; videt quod suæ dignitatis, auctoritatis atque clementiæ, suæ libertatis ac opulentiæ, suæ securitatis, æternitatis, justitiæ atque præexcellentiæ nullus sit finis, nulla mensura, nullum obstaculum, et quod ipse sit summus Judex ac Rex universorum, in cujus ditione cuncta sunt posita, in cujus manu est salvare et condemnare.4
Rite ergo Deus beatissimus prædicatur, qui pro felicitate contemplativa habet sui ipsius ac omnium perfectam scientiam; pro beatitudine activa, totius mundi gubernationem liberrimam. Pro felicitate quoque terrena ac falsa quæ in divitiis, potestate, voluptate, et fama, laude ac honore exquiritur, habet pro divitiis, in se ipso perfectionem opulentiamque immensam, ac universorum dominantissimam possessionem; pro potestate, omnipotentiam; pro voluptate, de se ipso in se infinitam lætitiam, et de suis effectibus gaudium (juxta illud: Sit gloria Domini in sæculum;5 lætabitur Dominus in operibus suis); pro fama, omnium intellectualium creaturarum admirationem; pro laude, jugem triumphantis ac militantis Ecclesiæ collaudationem; pro honore, latriæ cultum ab omni consortio devotorum.
Præterea, a præfata actualissima vita Dei profluit omnis vita creata, vita naturæ, vita gratiæ vitaque gloriæ. Vita autem naturæ in vegetativam, sensitivam, secundum locum motivam, rationalem seu discursivam ac intellectivam partitur. Vita vero gratiæ appellatur quævis actio virtuosa procedens a gratia, seu conversatio bona, aut ipse habitus gratiæ gratificantis, aut certe primus interior et elicitus actus ipsius, quæ est habentem Deo facere gratum, acceptum spiritualiterque viventem, vel quæcumque virtus caritate formata, seu caritas ipsa, quæ vita animæ nuncupatur. Postremo, vita gloriæ est beatitudo æterna, aut lumen gloriæ ad beatificam Dei visionem mentes Beatorum disponens, seu actio quælibet civium supernorum jucunda ac gloriosa.
Footnotes
Chapter 25 of 26