Articulus 25
De bonis industriis quibus ad incrementum virtutum, ad perfectionem contemplationisque gratiam pervenitur.
QUUM quæsieris Dominum Deum tuum, invenies eum; si tamen toto corde quæsieris eum, et tota tribulatione animæ tuæ. Deut. IV, 29.
Ut sanctus ait Gregorius, ars artium est regimen animarum. Sic itidem scientia scientiarum revera dici potest, Deo servire, in virtutibus crescere, tentationibus prævalere, non deficere neque tepescere a bono incepto, sed digne ac strenue perseverare in eo, sicque ad perfectionem ac bravium supernæ vocationis pertingere.1 Itaque ad hæc peragenda indigemus multis laboribus, multis industriis, diligentia grandi, discretione ingenti. Quamvis enim Deus liberrimus, cui licet facere quidquid vult, quosdam misericordissime, etiam dum pravitatibus suis intenti sunt, præveniat, tangat, convertat; regulariter tamen et generaliter loquendo, oportet ut homo ad dona gratiæ Dei se præparet, quod in se est faciendo. Hinc etenim in Zacharia legitur : Convertimini ad me, et convertar ad vos, dicit Dominus.2 Jacobus quoque apostolus : Appropinquate (inquit) Deo, et appropinquabit vobis.3
Nunc ergo breviter aliqua sunt tangenda ad proficiendum accommoda satisque necessaria.
Primum est frequens et intenta oratio. Quum enim tota sufficientia nostra ex Deo sit, sine quo nil boni valemus, oportet ut Dei auxilium jugiter ac fervide invocemus, cum Psalmista dicentes :4 Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina; aut verba similia. Hinc in Evangelio ait Salvator : Oportet semper orare et non deficere.5 Denique ad istud etiam pertinet, propriam imperfectionem, fragilitatem ac defectuositatem pensare, de se nihil præsumere, totam in Deo spem ponere, qui per Osee loquitur :6 Perditio tua ex te; in me tantummodo auxilium tuum.
Secundum est, propriam vitam quotidie vigilanter discutere, seque coram Deo cordialiter accusare, profunde humiliare, petere veniam, atque proponere emendationem. Nam, sicut in Ecclesiastico fertur, oratio humiliantis se nubes penetrabit.7 Et Psalmista loquens de Deo :8 Respexit (ait) orationem humilium, et non sprevit precem eorum; itemque :9 Sacrificium Deo spiritus contribulatus.
Tertium est, omnipotentis Dei præsentiam omnia intuentem sapienter perpendere, sicque coram Deo de fœditate peccati rubore perfundi. Ideo dixit Propheta ad Dominum : Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viæ meæ in conspectu tuo.10 Et ut ait Boetius, magna nobis est indicta necessitas bene agendi, quoniam ante oculos cuncta cernentis Judicis omnia agimus.11
Quartum est, divini rigorem judicii et acerbitatem infernalis incendii profunde considerare, immensitatem quoque felicitatis justorum, sed et brevitatem atque incertitudinem vitæ præsentis, mortis horrorem, futurique sæculi perpetuitatem. Propter quod scriptum est : Memorare novissima tua, et in æternum non peccabis.12
Quintum est, occasiones peccandi vitare, præsertim prava consortia, quum dicat Scriptura : Cum perverso perverteris;13 et, Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea.14
Sextum est, dominicam passionem juxta modum præhabitum frequenter recolere.15
Septimum est diligens cordis custodia. Quod ut valeat efficaciter custodiri, necesse est linguam a praviloquiis refrenare, ventrem a crapula coercere, et sensus exteriores reprimere, ne quis incaute ac libidinose intueatur quemquam, nec illicita audiat verba, si possit evadere; quod si nequit, audiat mœsta facie et invite, quum Salomon contestetur : Per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis.16 Inordinatum vero attactum oportet penitus devitare.
Præterea ad proficiendum assignantur laudabiles quædam industriæ. Prima est, per corporis situationem ad devotionem se provocare : ut se prosternendo in terram, aut genua flectendo, aut pectus tundendo. Verumtamen in aliorum præsentia nihil singularitatis in talibus est agendum.
Secunda est, secretum quietumque locum captare, in quo homo cor suum coram Deo confidenter effundat, et sine aliorum inquietatione meditationi vacet et orationi. Unde, ut ait Evangelista, Christus ascendit in montem solus orare.17 Et ipsemet docet : Quum oraveris, intra cubiculum tuum, et clauso super te ostio, ora Patrem tuum in abscondito.18 Hinc quoque, passione sua instante, a tribus etiam prædilectis familiarissimisque discipulis est avulsus, ut separatus oraret, non utique ob indigentiam suam, sed ad nostri instructionem.19
Tertia est, tempus magis accommodum observare. Tempus quippe nocturnum ad vacandum devotioni magis est aptum. Hinc monet Propheta : Consurge, lauda in nocte, in principio vigiliarum, et effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini Dei tui, leva ad eum manus tuas, et miserebitur tui.20 Tempus quoque diluculi, dum sensus sunt sobrii, aptum est. Propter quod ait Sapiens:21 Justus cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum. Isaias vero utrumque hoc tempus tetigit, dicens: Anima mea desideravit te, Deus, in nocte;22 de mane vigilabo ad te. Nihilo minus actus et orationes quibus certa præfixa sunt tempora, præordinatis sunt horis solvendi.
Quarta est, Sanctorum invocare suffragia, præsertim Virginis gloriosæ ac proprii angeli. Idcirco monet Job:23 Ad aliquem Sanctorum convertere.
Quinta est, in cunctis discrete procedere, quatenus (juxta apostolicum documentum) omnia secundum ordinem fiant atque decenter.24 Hinc sanctus pater Antonius discretionem omnium virtutum asseruit maxime necessariam et opportunam. Ipsa namque est virtutum auriga, modum mediumque observans, ac regia via incedens. Idcirco dixit Apostolus:25 Rationabile obsequium vestrum.
Sexta est, naturalem sive inolitam dispositionem bene advertere, et contra vitia ad quæ quis proclivior est, singulariter præliari, atque vitiorum amputare radicem.
Septima, ut propriam penset vocationem, et juxta illius exigentiam digne Deo studeat ambulare, ea quoque quæ Deus primo ac principalius a se requirit, sollicitius adimplere. Hinc namque hortatur Apostolus: Obsecro vos in Domino, ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine et patientia, supportantes invicem in caritate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis.26 Unde et in Ecclesiastico dicitur: Quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper, et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus.27
Octava est, ut cunctis misericordiam pro posse promptissimo exhibeat animo, quatenus ita sibi fiat a Deo. Juxta quod ait Salvator: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.28 Et breviter, sic proximis faciat, prout sibi a Domino fieri optat. Hinc quippe docet Tobias: Noli avertere faciem tuam ab ullo paupere:29 ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini.
Nona est, ut Deo semper cupiat complacere, atque ad ipsum assuescat cor ubique et semper vel saltem omnino frequenter levare. Ad quod peragendum brevibus ac internis utatur orationibus, dicens, Cor mundum crea in me, Deus;30 aut aliquid simile; et adspirando ad Deum per verba affectuosa hujusmodi: O dulcissime Deus, quando te totis præcordiis diligam? quando te amorose adstringam? quando tuo accendar amore? quando tibi stabiliter inhærebo?
Decima, ut id ad quod omnia exercitia sua ordinantur, menti suæ proponat ac imprimat, et quoties se ab illo elongatum, lapsum, distractum sentit, mox doleat, atque ad illud mentis reflectat intuitum. Hoc autem est actualis unio mentis cum Deo, seu puritas cordis.
Undecima, ut bona ac solita exercitia sua devotionalia non cesset continuare, sive sensibilem experiatur devotionem et alacritatem, sive non: imo plus insistat vitiorum detestationi, et promptitudini mentis ad ea quæ sunt cultus ac honorificentiæ Dei, quam devotioni ac fervori experimentali atque sensibili; et toto affectu intentioneque purissima ad Deum adspiret, ipsum totis viribus veneretur, et ab omnibus cupiat venerari, pro omnibus intercedat vivis ac mortuis, specialiter pro propinquis, commissis ac benefactoribus, potissimum pro bono communi atque parentibus. Omne denique temporis spatium ac momentum studeat fructuose expendere, ad laudem et gloriam Omnipotentis, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.
Footnotes
-
Philipp. III, 14. ↩
-
Zach. 1, 3. ↩
-
Jacob. IV, 8. ↩
-
Ps. LXIX, 2. ↩
-
Luc. XVIII, 1. ↩
-
Osee XIII, 9. ↩
-
Eccli. XXXV, 21. ↩
-
Ps. CI, 18. ↩
-
Ps. L, 19. ↩
-
Ps. CXVIII, 168. ↩
-
De Consolat. lib. V, pros. 6. ↩
-
Eccli. VII, 40. ↩
-
Ps. XVII, 27. ↩
-
Eccli. XIII, 1. ↩
-
art. VI. ↩
-
Eccle. VII, 4. ↩
-
Matth. XIV, 23. ↩
-
Matth. VI, 6. ↩
-
Luc. XXII, 41. ↩
-
Thren. II, 19. ↩
-
Eccl. xxvix, 6. ↩
-
Is. xxvi, 9. ↩
-
Job v, 1. ↩
-
1 Cor. xiv, 40. ↩
-
Rom. xii, 1. ↩
-
Ephes. iv, 1-3. ↩
-
Eccl. iii, 22. ↩
-
Matth. v, 7. ↩
-
Tob. iv, 7. ↩
-
Ps. l, 12. ↩
Chapter 26 of 26