Articulus 3
Quid sit via purgativa formalis.
PER unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors. Rom. v, 12.
Quemadmodum sacra docet Scriptura, Deus ab initio fecit hominem rectum, quia hominem protoplastum in originali creavit justitia, per quam caro spiritui, sensitiva pars rationi, et ratio Deo in omnibus prompte et absque renisu fuit subjecta.1 Sed primo parente divinum transgrediente præceptum, caro spiritui mox cœpit esse rebellis, et sensualitas rationi, ac ratio Deo. Hinc omnes in originali nascuntur peccato, et fomes peccati manet in nobis, et caro contra spiritum concupiscit, et vulneratæ sunt ratio ac voluntas, atque ad omne malum sumus proclives, ad resistendum quoque infirmi.2 Indigemus ergo in primis ut in via nos purgativa exerceamus, quatenus a cunctis vitiis expurgemur præteritis, et innumerabilia undique vitemus peccata, atque a vitiorum reliquiis emundemur, utputa a pronitate et inclinatione ad culpas, sicque ad originalis justitiæ redeamus conformitatem.
Est igitur via purgativa exercitium et conatus seu occupatio qua tanquam per iter ac medium ad vitiorum expulsionem, ad passionum et concupiscentiarum refrenationem, ad omnium affectionum animæ reformationem, ad cordium sensuumque custodiam ac omnium evitationem culparum tendimus ac conamur. Hoc est plane non conformari huic sæculo34 nequam, exuere veterem hominem atque in interiori homine reformari, corpus castigare et in spiritus servitutem redigere, actibus quoque pœnitentiæ digne insistere, sicque animæ expurgationi ac puritati invigilare, intendere, immorari.567 Nempe, quum Dominus Deus noster sit essentialiter sanctus et interminabiliter purus, bonus, verus ac sapiens, animam puram ac virtuosam et sapientem requirit, amat, amplectitur; nec quidquam ab eo nos separat et ab ejus gratiis impedit nisi peccatum, per quod Creatori nostro dissimiles odibilesque efficimur. Hinc igitur in primis a peccatis emundari et ea semper vitare oportet, sicuti testatur Isaias: Hic est omnis fructus, ut auferatur peccatum;8 et Sapiens: Odio sunt Deo impius et impietas ejus.9 Unde Psalmographus: Odisti (inquit) omnes qui operantur iniquitatem.10 Et denuo ait Scriptura: Neminem diligit Deus nisi qui cum sapientia inhabitat.11
Verumtamen, quia quotidie, heu! peccamus, et in multis offendimus omnes (nam et justus septies cadit), propter quod revera universæ justitiæ nostræ tanquam pannus sunt menstruatæ; hinc quotidie in via hac purgativa nos exercere debemus, quemadmodum in Ecclesiastico legitur:12 Fili, peccasti? ne adjicias iterum; sed et de præteritis deprecare ut tibi remittantur.13 Nunc igitur practica hujus viæ breviter est tangenda.
Footnotes
Chapter 4 of 26