Skip to the text

Articulus 10

Quid sit contemplatio, et de speciebus ipsius.

ECCE Deus magnus, vincens scientiam nostram. Ideo timebunt eum viri, et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes. Job xxxvi, 26; xxxvii, 24.

Quemadmodum libro de Civitate Dei B. Augustinus frequenter fatetur, intellectus est suprema vis animæ. Idcirco in ejus actu beatitudo est sita, sicut jam ante ex verbis patuit Christi, dicentis: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te verum Deum. Quod etiam decimo Ethicorum probat Philosophus. Nec tamen in quocumque intellectus actu consistit felicitas, sed (ut Aristoteles loquitur) in optima speculatione optimi spectabilis collocatur. Nam, teste eodem, beatitudo est optima actio optimæ potentiæ in optimo objecto, quod Deus est.

Hinc contemplatio rite sic definitur: Contemplatio est summæ Deitatis atque effectuum ejus affectuosa, prompta et sincera cognitio. Nam primo ac principaliter circa Deum versatur; secundario circa creata, per respectum eorum ad Deum, videlicet prout ab eo fontaliter profluunt, gubernantur, atque ad ipsum finaliter ordinantur: quia sic Deus est finis et ratio considerationis eorum, et quidquid in eis consideratur et de eis cognoscitur, ad Omnipotentis notitiam et amorem, gloriam et honorem refertur, qui fabricam universi idcirco tam venustissime decoravit, tam sapienter distinxit, tam ineffabiliter ordinavit, tamque mirande in nihilo statuit ac firmavit, tanta magnitudine, multitudine et virtute complevit mirifice, ut sua in eis bonitas, sapientia et potestas resplendeant, honorentur, laudentur, formidentur ac diligantur. Hinc scriptum est: Universa propter se ipsum operatus est Dominus. Et iterum Salomon: Omnia (inquit) fecit Deus ut timeatur. Sapiens quoque alius: magnitudine (ait) speciei et creaturæ poterit Creator horum cognoscibiliter videri.1 Et Isaias hortatur: Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc.2

Denique, contemplatio ista actus est doni sapientiæ quæ inter septem dona Spiritus Sancti sortitur primatum; nec potest esse informis, quum sit affectiva et saporosa divinorum notitia caritati inseparabiliter juncta. Nec proprie contemplatio actus est sapientiæ qualiscumque, sed ejus quæ perfectionem quamdam includit, quæ prompte ac libere procedit in actum. Ideo dictum est, quod contemplatio est « prompta » ac facilis divinorum agnitio, quæ instar ignis celerrime fertur in altum, et transcensis creatis pertingit ad Deum. Propterea ait Richardus: Contemplatio volatu libero quocumque eam fert Spiritus mira agilitate circumfertur. Contemplationem quoque definiens: Contemplatio, inquit, est libera mentis perspicacia in sapientiæ spectacula cum admiratione suspensa. Unde et Hugo de S. Victore sic eam definit: Contemplatio est perspicax et liber animi contuitus in res perspiciendas usquequaque diffusus. Postremo, contemplatio debet esse « sincera cognitio », ne errori, passioni aut culpæ mixta fœdetur, sed certitudine ac splendore veritatis valletur.

Præterea, hujus contemplationis ponit S. Bernardus quatuor species. Prima est admiratio majestatis: dum scilicet in contemplatione divinæ et increatæ sublimitatis et in contuitu incomprehensibilitatis divinæ substantiæ mens ipsa cum admiratione intenta est et suspensa. Secunda est consideratio judiciorum Dei. In quorum consideratione dum se homo deficere cernit, cum Apostolo vociferatur: O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus!345 Tertia est inspectio beneficiorum Dei. Quarta, consideratio est promissorum ipsius, quæ nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt.6

Footnotes

  1. Sap. xiii, 5. ↩

  2. Is. xl, 26. ↩

  3. Rom. xi, 33. ↩

  4. Eccle. iii, 14. ↩

  5. Prov. xvi, 4. ↩

  6. 1 Cor. ii, 9. ↩

Chapter 11 of 26