Skip to the text

Articulus 21

Declaratio prædictorum, videlicet distinctio inter servos et mercenarios ac secretos amicos occultosque filios.

JAM non dicam vos servos, sed amicos : quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Joann. xv, 15.

Ista sunt verba Christi, quibus inter servos et amicos distinguit, quum tamen omnes boni ac virtuosi sint servi ipsius. Porro abbas Cassianus mercenarios præfert servis. Sed divinissimus ille Joannes Ruysbroeck mercenariis servos præponit.1 Iterum idem Joannes occultos filios præponit amicis. Cancellarius autem Parisiensis amicos prætulit filiis. Considerandum est igitur qualiter ista distingui, intelligi concordarique debeant.

Itaque, juxta Cassianum, triplex est incitamentum seu motivum vitandi peccata faciendique bona. Primum est timor supplicii, puta æternæ damnationis, aut certe temporalis incommodi aut tormenti. Et iste est timor pure servilis, quem caritas excludit, dicente Joanne apostolo in prima sua Canonica : Timor non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor pœnam habet.2 Siquidem timor pure servilis et caritas simul esse prorsus nequeunt : quoniam solum serviliter timens non diligit bonum virtutis, nec Dei intuitu ac amore deserit vitium agitve bonum, sed ex sui ipsius amore privato, ne scilicet patiatur quod horret ac gravat. Ex quo quidem amore reciproco, improbo et reflexo servilis scaturit timor, quum ex eadem procedat radice appetere et amare proprium bonum et fugere ac timere malum contrarium. Idcirco qui solum serviliter timet, semetipsum plus amat quam Deum, nec in Deo, sed in bono creato, caduco sibi constituit finem : ideo in mortali est culpa damnationisque statu. Hinc magni doctores, videlicet Alexander de Hales et Guillelmus Antisiodorensis, in suis asserunt Summis, quod quis posset pro fide pati martyrium, et tamen damnari, videlicet si ex solo servili id ferat timore. Nec mirum, quum et Apostolus fateatur : Si tradidero corpus meum ita ut ardeam (id est, pro fide igne comburar), caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.3 Nempe, quamvis timor servilis vitet culpam et faciat bonum ex genere, nullum tamen horum facit bene et sicut oportet, puta recta intentione et ex bona ac viva radice. Alius vero est timor initialis, quo quis vitat peccatum facitque bonum partim timore supplicii et partim amore Dei ac præmii. Et hic timor est bonus, quamvis sit imperfectus. Tertius est timor filialis, qui est fuga offensæ Dei, vitans culpam et faciens bonum ne Deus offendatur ac deserat hominem : sicque timor iste ex caritate procedit. Secundum incitamentum mala vitandi ac bona agendi, est spes seu desiderium præmii. Tertium vero, est amor Dei, affectus boni honesti ac zelus justitiæ.

Itaque eos qui ex servili timore fugiunt culpam ac faciunt bonum, Cassianus vocat servos, nimirum a servitute, scilicet servilis timoris. Juxta quem sensum ait Salvator : Servus non manet in domo in æternum;4 filius autem manet in æternum. Porro mercenarios nominat Cassianus eos qui Deo deserviunt intuitu præmii speque mercedis (juxta illud : Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in æternum, propter retributionem5), nec solum quidem, sed simul etiam ex amore Dei et zelo justitiæ, ut ibi dicemus. Eos autem qui ex amore puro Deo ministrant, vocat Cassianus amicos et filios : inter quos non distinguit, sicut nec sacra Scriptura.

Præterea, divus ille Joannes Ruysbroeck aliam habuit considerationem. Nam servos vocavit qui divina præcepta ex caritate observant, mortalia declinantes peccata, et opera vitæ activæ, videlicet actus mise ricordiæ, exercentes, nondum tamen ad contemplativæ vitæ saporem evangelicorumque observantiam consiliorum se dantes. Et isti sunt servi servitute timoris initialis partimque filialis. Juxta quem modum Christus in Evangelio loquitur : Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui.6 Viri quoque perfecti et Sancti in patria, servi Dei vocantur servitute filialis ac casti timoris, qui etiam in patria perseverat. Unde in Apocalypsi legitur : Servi Dei servient illi, et videbunt faciem ejus, et regnabunt in sæcula sæculorum.7 Imo sic Christus prout homo, servus Dei in Scripturis vocatur. De quo Deus Pater per Isaiam testatur : Ecce servus meus, suscipiam illum ;8 electus meus, complacuit sibi in illo anima mea. Et rursus : In scientia sua justificabit ipse servus meus multos, et peccata illorum portabit.9 — Porro mercenarios vocat noster Ruysbroeck, qui Deo ministrant principaliter intuitu desiderioque mercedis. Ideo in caritate et gratia non sunt : quoniam Deo ex caritate et amore boni honorisque Dei principaliter obsequi est necesse, ut Deus sit finis, non ipsemet operans seu proprium bonum. — Amicos demum appellat idem eos qui non solum ex caritate observant præcepta et opera pietatis exercent, sed contemplationi quoque insistunt, interna ac amorosa adhæsione Domino cohærentes, atque ad spiritualem saporem se extendentes, et etiam evangelica observantes consilia. Verumtamen nondum plene nudi effecti sunt, seu ab omni proprietate (id est conversione ad se ipsos ac spiritualia dona) nudati : quia ad consolationem internam, devotionem sensibilem, dulcem adhæsionem plus adspirant et afficiuntur quam admittit perfectio. Unde, quum talia eis adsunt, alacres sunt ; pusillanimes vero, si talia desint. Idcirco nondum perfecte sibi ipsis sunt mortui, nec sincerissime integerrimeque ad Deum conversi. Hos ergo appellat fideles Dei amicos. — Occultos autem Dei filios vocat qui prædictis omnibus moriuntur, et a se ipsis seu reflexione ad dona præfata nudati sunt atque ad Deum plenissime versi, eum dumtaxat, non dona ipsius, adspicientes, quærentes, pensantes, nisi forte in quantum per ea Deum valeant honorare ac adipisci, quod aliter nequeunt. Hinc isti Deo potissimum placent, et visitantur, implentur, rapiuntur ac summe beatificantur ab ipso, qui sive sensibilem devotionem et consolationem internam experiantur, sive non, æquali accipiunt animo, ac Deo cohærent, non aliud quam ipsius honorificentiam, gloriam, complacentiam ac unionem sincerissimumque amorem optantes.

Footnotes

  1. Collation. Patr.collat. xi, c. 7. ↩

  2. I Joann. iv, 18. ↩

  3. I Cor. xiii, 3. ↩

  4. Joann. viii, 35. ↩

  5. Ps. cxviii, 112. ↩

  6. Matth. xxv, 21, 23. ↩

  7. Apoc. xxii, 3-5. ↩

  8. Is. xlii, 1. ↩

  9. Is. liii, 11. ↩

Chapter 22 of 26