Skip to the text

Articulus 9

Qualiter in via illuminativa exercitare se debeat homo.

SI quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter ; et dabitur ei. Postulet autem in fide nihil hæsitans. Jacob. I, 5, 6.

Doctrina Philosophi est, quod actus activorum sint in patiente disposito ; et item, quod unicuique competat agere secundum modum suæ naturæ atque potentiæ ; rursus, quod sicut se habet visus vespertilionis ad lumen solis, sic intellectus humanus ad intuitum divinorum, videlicet immaterialium substantiarum, et maxime supersimplicissimi et prorsus incomprehensibilis Dei.

Hinc et sacra Scriptura ab immoderato, incauto et præsumptuoso divinorum scrutinio atque intuitu nos coercet, per Salomonem dicens : Sicut qui mel comedit multum, non est ei bonum ;1 sic qui perscrutator est majestatis, opprimetur a gloria. Et in Ecclesiastico quoque legitur : Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris ;2 sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper. Verumtamen est quædam divinorum perscrutatio studiosa, moderata, humilis, atque auxilio gratiæ Dei innitens : quæ laudabilis est. De qua ait vir sanctus : Mirabilia testimonia tua, ideo scrutata est ea anima mea ;3 et denuo :

Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam ;4 et iterum :5 Beati qui scrutantur testimonia ejus. Itaque, sicut (teste Scriptura) dulce lumen, et delectabile est oculis videre solem ;6 nihilo minus figenti oculum immoderate in solem visus obtunditur, reverberatur ac læditur : sic dulcis est Veritas summa, et jucundum contemplari æternum totius luminis fontem ; verumtamen immoderate, intimorate, irreverenter contemplari, scrutari, penetrare præsumens, gravius excæcatur, dejicitur, vulneratur. Sic itaque contemplari conemur, ut a veritate Scripturæ, a doctrina Ecclesiæ nullatenus discedamus. Quod non observantes hæresiarchæ pravissimi, erraverunt, et alios in errorem miserunt.

Hinc, juxta præhabita, exercitium viæ illuminativæ præcedere debet exercitatio purgativæ ;7 atque, ut illustrissimus pater ac doctor noster Joannes Cassianus testatur, actualis et ethica seu moralis scientia, quæ circa passionum refrenationem versatur, theoricam, id est sapientialem divinorum contemplationem, debet præire.8

Volens ergo in via illuminativa se exercere, ab humilitate incipiat, ita ut de propriis viribus, de naturali ingenio, de acquisita scientia non præsumat, sed in Domino sit spes ejus, et ejus subsidio innitatur, quemadmodum per Isaiam edocetur : Quis ambulavit in tenebris, et non est lumen ei?9 Speret in nomine Domini, et innitatur super Deum suum. Deinde ab exterioribus abstrahat mentem suam, et eam recolligat, ejus dispersiones ac evagationes abjiciendo.10 Sicque, juxta divini Dionysii documentum, se convertat ad radium, supernam illustrationem optando, et pro ea orando, seque ad Dei considerationem aut contemplationem pro viribus elevando. Et tunc Deus sublimis, qui sapientiæ dux est et princeps totius illuminationis, videns diligentiam hominis fidelem ac pium ejus conatum, manum applicabit ac porriget adjutricem, mentem per donum sapientiæ illustrando, prout Isaias asserit :11 Requiem dabit tibi Dominus, et implebit splendoribus animam tuam. Ipse enim est sol sapientiæ ac intelligentiæ : quo in anima resplendente ac radiante, omnia mox clarescunt, venustantur, tranquillantur et exhilarantur in ea ; sicque Creatoris sui majestatem immensam, pulchritudinem infinitam, sapientiam, omnipotentiam, atque beatitudinem, perfectionem et eminentiam prorsus interminabilem incipit intueri ac vehementissime admirari, jucunde conspicere, ferventer diligere, eique intime congaudere, et in ea ad horam quiescere.

Footnotes

  1. Prov. XXV, 27. ↩

  2. Eccli. III, 22. ↩

  3. Ps. CXVIII, 129. ↩

  4. Ibid. 34. ↩

  5. Ibid. 2. ↩

  6. Eccle. XI, 7. ↩

  7. art. præced. ↩

  8. Collation. Patr. collat. XIV, c. 2. ↩

  9. Is. L, 10. ↩

  10. Epist. IX, ad Titum. ↩

  11. Is. LVIII, 11. ↩

Chapter 10 of 26