Articulus 1
De multiplici via de qua sacra agit Scriptura.
INTERROGATE quæ sit via bona, et ambulate in ea; et invenietis refrigerium animabus vestris. Jer. vi, 16.
Via dicitur medium inter duo extrema. Quædam ergo sunt viæ Dei per quas Deus ad suas creaturas, præsertim intellectuales ac rationales, procedit: non locum mutando, sed eis aliquid influendo, aut in ipsis aliqua disponendo, sive judicia exercendo. Sicque processus et influentiæ, operationes, decreta et exsecutiones Dei vocantur viæ ipsius. De quibus per Sapientem increata ac genita Sapientia, quæ est Verbum æternum et unicus Filius Dei, fatetur: Dominus possedit me in initio viarum suarum. De quibus et apud Job quoque asseritur:1 Ecce hæc ex parte dicta sunt viarum ejus. Et Apostolus: Quam incomprehensibilia (inquit) sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ipsius!23 Aliæ sunt viæ Dei per quas rationalis creatura graditur ac pertingit ad ipsum: ut sunt divina præcepta et evangelica Christi consilia, opera bona, desideria virtuosa, cogitationes sanctæ, locutiones fructuosæ, atque adversa pro Deo æquanimiter tolerata. De quibus viis scriptum est: Justæ ac veræ sunt omnes viæ tuæ, Domine Deus omnipotens, Rex sæculorum.4 Christus quoque in Evangelio: Arcta (inquit) est via et angusta porta quæ ducit ad vitam.5 De primis autem viis ait Propheta: Universæ viæ Domini misericordia et veritas;6 de secundis vero: Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas doce me.7
Præterea, secunda viæ distinctio est, quod una est via electorum, alia reproborum. De quibus Salomon: Justorum (inquit) semita quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectum diem;8 via autem impiorum tenebrosa, nesciunt ubi corruunt. Via electorum est conversatio virtuosa, vita pœnitentialis, observatio præceptorum. De qua canit Psalmista: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.9 Via autem reproborum est vita iniqua, conversatio carnalis et intimorata, transgressio legis divinæ. De qua via ait Salvator: Lata est porta et spatiosa via quæ ducit ad perditionem.10 Porro via hæc electorum recte splendida appellatur ac pulchra. Primo, quia ex piissima directione Spiritus Sancti procedit et ejus luce perfunditur. In omni equidem actu meritorio indigemus actuali motione ac directione Spiritus Sancti, qui (teste Apostolo) operatur in nobis et velle et posse. Secundo, quia ex gratia gratum faciente et caritate, quæ sunt spiritualia lumina mentis,11
¹ Ex editionibus Coloniæ, Melchioris Novesiani, 1530, 1540. progreditur, atque earum splendore formatur et clarificatur. Tertio, quia ex rectæ rationis judicio oritur. Omnis etenim actio virtuosa ex deliberata nascitur ratione. Quarto, quoniam Deo, qui est lux pura ac infinita, supersplendidissimus ac superpulcherrimus omnium finis, nostra corda conjungit.12 Nempe qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo.13 Et qui adhæret Deo, unus spiritus est cum eo. Quinto, quoniam vitiorum tenebras fugat ab anima, eamque venustat ac lucidam facit atque formosam, in tantum ut Sponsus cœlestis loquatur ad eam : Quam pulchra es, amica mea, quam pulchra es! Oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet; capilli tui, etc.14 Et quoniam via impiorum istis luminibus caret, mentem deornat, obtenebrat atque a Deo avertit, eam quoque dæmonum efficit mansionem, et ad infernalem trahit caliginem; idcirco rite tenebrosa vocatur, juxta illud Jeremiæ: Via impiorum quasi lubricum erit in tenebris, impellentur enim et corruent in ea.15
Sed quæri potest quomodo via impiorum tenebrosa feratur, in tantum ut impii quo ruant ignorare dicantur, quum aliqui ex certa scientia et ex deliberata ratione atque proposito peccent : qui, teste Jeremia, sapientes sunt ut faciant mala;16 qui quasi de industria recedunt a Deo; qui utique sciunt se mala agere, et ea ad quæ tenentur negligere, in profundum etiam cadere vitiorum, ac promereri supplicia infernorum. Et respondendum, quod juxta theologos atque philosophos, omnis peccans ignorat, errat maleque judicat : quia etsi bene judicet in communi, non tamen in particulari; imo passione, ignorantia aut malitia, rationis suæ judicium in certis agendis seu fugiendis corrumpitur, excæcatur ac depravatur, et malum sub specie alicujus boni acceptat. Idcirco divinus Dionysius protestatur, quod nullus ad malum respiciens agit.17 Et Sapiens : Omnis (ait) via viri recta sibi videtur;18 et rursus : Stultis illudit peccatum;19 itemque : Excæcavit (inquit) eos malitia eorum.20
Insuper, tertia viæ distinctio est, quod quædam est via intrinseca et formalis, ut actio bona aut mala. De qua sanctus Job profitetur : Deus considerat viam meam, et omnes gressus meos dinumerat.21 Alia est via extrinseca et objectalis. Sicque Filius Dei asserit de se ipso, Ego sum via, veritas et vita.22 Et Isaias loquitur Israeli :23 Præbuisti corpus tuum viam omni pertranseunti.
Quarta distinctio est, quod quædam est via evidenter mala; alia vero est via apparenter seu verisimiliter bona, et tamen veraciter mala. De qua apud Sapientem legitur : Est via quæ videtur homini justa, et novissima ejus ducunt ad mortem.24 Hæc via solet et bonos decipere, quoniam quædam sunt vitia quæ virtutes esse putantur : ut immoderatus rigor, justitia; remissio, pietas; dissolutio, hilaritas ac recreatio bona. Sic quidam persuadent sibi ecclesiasticorum pluralitatem beneficiorum licere, ut valeant hospitalitatem et cetera misericordiæ opera copiosius exercere : non attendentes quemadmodum, divino Dionysio edocente, bonum oporteat esse ex integra causa;25 nec bona malis permixta Deo placere, nec eleemosynas de rapina esse acceptas, nec opera pietatis quæ in divini cultus vergunt minorationem ac derogationem, et in Ecclesiæ demembrationem defunctorumque destitutionem, Deo grata consistere. Sic miseri decipiunt semetipsos.
Postremo, quinta viæ distinctio est, quod triplex est via salubris. Prima est via purgativa, secunda illuminativa, tertia uniciva seu perfectiva. De qua via triformi in præsenti opusculo tractare nostra stat sententia.
Footnotes
-
Prov. viii, 22. ↩
-
Rom. xi, 33. ↩
-
Job xxvi, 14. ↩
-
Apoc. xv, 3. ↩
-
Matth. vii, 14. ↩
-
Ps. xxiv, 10. ↩
-
Ibid. 4. ↩
-
Prov. iv, 18, 19. ↩
-
Ps. cxviii, 1. ↩
-
Matth. vii, 13. ↩
-
Philipp. ii, 13. ↩
-
I Joann. IV, 16. ↩
-
I Cor. VI, 17. ↩
-
Cant. IV, 1. ↩
-
Jer. XXIII, 12. ↩
-
Jer. IV, 22. ↩
-
De Divin. nom. c. IV. ↩
-
Prov. XXI, 2. ↩
-
Prov. XIV, 9. ↩
-
Sap. II, 21. ↩
-
Job XXXI, 4. ↩
-
Joann. XIV, 6. ↩
-
Is. II, 23. ↩
-
Prov. XIV, 12. ↩
-
De Divin. nom. c. IV. ↩
Chapter 2 of 26