Skip to the text

Articulus 11

De alia assignatione ac declaratione specierum contemplationis.

PATER gloriæ det vobis spiritum sapientiæ in agnitione ejus. Ephes. 1, 17.

Quamvis species contemplationis a diversis diversimode assignentur, ista tamen quam modo inducam, rationabilior convenientiorque videtur.

Itaque prima species contemplationis est supernaturalis contemplatio adorandæ atque altissimæ Trinitatis. Cujus contemplationem supernaturalem appello, quia ex naturali ratione trinitas personarum in Deo nunquam hominibus patuit, sed ex divina revelatione primo innotuit. Ad hanc itaque contemplationis speciem pertinet intueri quemadmodum in vero ac simplici Deo sit æterna, immaterialis, invariabilis, actualissima ac superpurissima generatio, utputa emanatio Verbi æterni a Patre summo: qui se ipsum perfecte æternaliterque cognoscens ac intuens, sui ipsius conceptum et Verbum internum in se profert ac gignit. Quod namque in se et de se cognoscit ac intuetur, hoc intra se loquitur ac producit. Et quoniam unico actu intelligendi, se ipsum et omnia perfecte intelligit, idcirco una prolatione interna seu generatione mentali se ipsum et cuncta plenissime intra se exprimit, et unicum dumtaxat Verbum gignit, quod est ipsius perfecta ac naturalis imago, splendor ac Filius, omniumque creaturarum exemplar, idea et ratio, atque totius universi forma archetypa in mente divina. De quo Augustinus: Qui negat, ait, mundum archetypum, negat et Dei Filium. Hinc in Verbo isto æterno tota Patris natura resplendet, totaque ejus majestas ac perfectio repræsentatur in eo: idcirco vera deitas continetur atque consistit in eo. Unde quintodecimo de Trinitate asserit Augustinus: Pater tanquam se ipsum dicens, genuit Verbum sibi æquale. Amplius, ad hanc contemplationis speciem pertinet intueri quemadmodum Pater et Filius se invicem intuentes, volentes, ac mutuo incomprehensibiliter ac supersuavissime complacentes, producunt et intra se spirant unum increatum, plenum ac infinitum amorem propriæ amabilitati proportionatum, qui est amor et nexus osculumque amborum. Quemadmodum enim verbum est emanatio intellectus, sic amor est emanatio voluntatis. Rursus spectat ad hanc speciem contemplari quam vere superbeatissima ac superdeliciosissima hujus altissimæ Trinitatis sit vita: quemadmodum hæ supervenerabiles, supersublimes ac supersanctæ Personæ se mutuo intueantur intuitione penitus comprehensiva, jucundissima et æterna, se invicem quoque diligant amore superardentissimo et immenso, sibique mutuo perfecte ac supergaudiose complaceant, atque se invicem superfelicissime perfruantur, et qualiter sit in eis plena communio, superjucunda diffusio, consistentia supergloriosissima et æterna.

Ecce hæc omnia humiliter ac sincere, quiete et amorose sunt contemplanda, cum præcordialissima congratulatione tam infinitæ beatitudinis et excellentiæ Trinitatis superexaltatæ ac adorandæ.

Præterea, causæ seu rationes amoris sunt cognitio, bonitas, similitudo, propinquitas, unio, communio, beneficentia et prævia seu alterna dilectio. Quumque omnes hæ rationes in superessentiali et consubstantiali Trinitate perfectissime prorsus consistant (siquidem unaquæque earum aliam quamlibet omnino perfecte ac comprehensive cognoscit; quælibet quoque earum est bonitatis immensæ; estque inter eas plena similitudo ac summa propinquitas, quia secunda earum emanat a prima, videlicet Filius a Patre, et tertia ab utra- que, utpote Spiritus Sanctus a Patre ac Filio; inseparabiles quoque sunt, quia consubstantiales; unaquæque alteri se totam communicat; et Filius a Patre infinitum bonum accepit, nempe plenitudinem deitatis, quemadmodum ipse protestatur, Pater quod dedit mihi majus omnibus est, divina scilicet essentia, unde ibidem subjungit, Ego et Pater unum sumus; et hoc ipsum bonum immensum a Patre ac Filio accepit Spiritus Sanctus, Patri et Filio verissime consubstantialis, coæternus et coæqualis; unaquæque demum earum scit se ab alia infinita dilectione amari), hinc constat quod inter eas sit prorsus superæstuantissima et immensa dilectio.

Secunda species contemplationis est veræ ac simplicissimæ Deitatis speculatio naturalis. Et hanc nomino naturalem, non quod naturalis et acquisitæ sapientiæ sit actus, aut sine caritate et gratia queat haberi, sed quoniam ea de Deo conspectat quæ per naturalem possunt rationem cognosci, ut quod Deus sit ens primum, æternum, incausatum, independens, perfectum, infinitum, immateriale, simplicissimum, adorandum, prima causa omnium gubernativa. Unde affirmat Apostolus : Invisibilia Dei per ea quæ facta sunt conspiciuntur; sempiterna quoque ejus virtus et divinitas. Itaque ad hanc speciem pertinet contemplari quemadmodum Deus sit bonitas pura, veritas sempiterna, unitas simplicissima, purus actus, omnipotens virtus, sanctitas exemplaris, sapientia æternalis, causa et ratio omnium idealis, esse purum, in se subsistens ac separatum, universorum principium, prima omnis rectitudinis omnisque justitiæ, veritatis et virtutis regula et mensura, ens in quo est omnis nobilitas, omnis pulchritudo, omnis felicitas ac dulcedo, omnis pietas et justitia, summa caritas, plena libertas, omnisque perfectio absque omni mensura ac fine et prorsus simplicissime : ita ut omnia ista sint unum unitasque in Deo, scilicet simplicissimum ac superditissimum ejus esse, tam infinite incomprehensibiliterque perfectum, ut omnia ista in se simplicissime ac supereminentissime comprehendat. Hæc omnia de Deo excelso ac glorioso limpide, amorose et congratulatorie contemplari ad hanc secundam contemplationis speciem attinet.

Tertia contemplationis species est speculatio humanitatis Christi, utputa qualiter ipsa a Verbo æterno hypostatice sit assumpta, atque in increato esse ejus personali suppositata; et qualiter in eodem puncto quo ex purissimis Virginis gloriosæ sanguinibus corpus Christi a Spiritu Sancto formatum est, anima quoque ejus creata sit corporique unita, et utrumque simul a Verbo assumptum; quomodo item eodem momento anima Christi omni gratia, virtute, dono, fructu et beatitudinibus fuerit adimpleta ac speciosissime perornata, lumine quoque gloriæ ac beatifica visione præ omnibus Sanctis ineffabiliter decorata, impleta ac sublimata. Insuper ad hanc speciem pertinet contemplari quemadmodum ex Virgine natus sit Christus, circumcisus, adoratus a Magis, præsentatus in templo, ac cetera omnia quæ de ipso evangelica narrat historia, puta qualiter in mundo hoc in omni humilitate, paupertate, patientia, mansuetudine, caritate sit conversatus, quanta sustinuit, quomodo genus humanum redemit, quanta miracula fecit, quomodo resurrexit, apparuit et ascendit.

Quarta species contemplationis est consideratio munerum gratiæ Dei, scilicet supernaturalium ac gratuitorum beneficiorum et donorum ipsius : ut sunt virtutes infusæ, sacramenta Ecclesiæ, diversaque dona gratiæ gratum facientis ac gratiæ gratis datæ, donaque gloriæ et omnis illa beatitudo cœlestis.

Quinta species est speculatio donorum naturæ, id est naturalium omnium. Ad quam speciem spectat consideratio ordinis universi, et omnium separatarum substantiarum seu supernorum spirituum, atque cœlestium corporum ac elementorum omniumque mixtorum, potissimum hominis.

Joann. x, 29.

Ibid. 30.

Rom. 1, 20.

In quibus omnibus Creatoris bonitas, sapientia ac omnipotentia gloriose resplendet, et honoranda, formidabilis amabilisque monstratur.

Hæc solum brevissime tango: nam alibi, in tractatu scilicet de Contemplatione, plenius est inde conscriptum.

Chapter 12 of 26