Articulus 13
De duplici Deitatis contemplatione; et quid sit mystica theologia.
TERRIBILIS Dominus, et magnus vehementer, et omnipotens super omnia opera sua. Quis videbit eum, et enarrabit? et quis magnificabit eum sicut est ab initio? Eccli. XLIII, 31, 30, 35.
Quemadmodum primo de Divinis nominibus capitulo divinus Dionysius loquitur, duplici via ad Dei cognitionem ex creaturis procedimus. Prima est via positionis seu affirmationis, dum quidquid bonitatis, perfectionis ac eminentiæ reperitur in creaturis, Deo tanquam omnium primo et effectivo principio excellentissime, omni imperfectione seclusa, adscribimus. Secunda est via ablationis seu abnegationis, dum quidquid in entibus invenitur creatis, negamus de Deo, tanquam de superexaltato, superessentiali et superincomprehensibili, qui nec genere, specie, nec aliquo univoco convenit cum creatis, nec ei aliquid competit prout nos comprehendere id valeamus. Hinc secundo Mysticæ theologiæ capitulo S. Dionysius: Hoc, inquit, est Deum vere cognoscere, supersubstantialem supersubstantialiter per omnium entium ablationem laudare.
Denique contemplatio ista Dei per negationem sublimior atque perfectior est quam contemplatio ejus per positionem: quia in ista per negationem infinita excellentia et superessentialis majestas ipsius clarius, acutius atque profundius cernitur quam in illa. Propterea secundo de Angelica hierarchia capitulo magnus Dionysius ait: Negationes in divinis sunt propriæ, id est proprie ac veraciter dictæ; affirmationes autem ibi sunt incompactæ, hoc est inconvenientes, non cohærentes nec propriæ. Quum equidem a Deitatis plena cognitione in infinitum deficiat mens omnis creata, quo in hac vita quis Deo plus appropinquat, quo abundantius illustratur, quo summo enti nullam causam habenti, æterno et independenti magis unitur acutiusque infigitur, eo ipsius incomprehensibilitatem, inaccessibilitatem, infinitam quoque supertranscendentiam limpidius contemplatur. Quumque in apice mentis fuerit ei propinquissime et immediate (prout in hac vita per creatam lucem ac speciem fieri potest) unita, infixa, intenta, immersa, fit in omnimoda ignorantia ejus quoad quid est ipsius; sed hoc est ei videre et contemplari, incomprehensibilitatem ejus clarissime intueri.
Et hæc contemplatio qua Deus per omnium negationem conspicitur, mystica theologia vocatur: quæ est interna ac abditissima mentis cum Deo locutio, atque caliginis, hoc est divinæ, supersplendidissimæ ac impenetrabilis et invisibilis lucis, per ignorantiam quamdam intuitio amorosa. Quæ, ut quidam eam definiunt, est anagogica seu superductiva motio, elevatio seu defixio mentis in Deum per purum fervidumque amorem. Estque experimentalis cognitio Dei per unitum amplexum amoris, seu sapida Deitatis notitia, dum ei supremus affectivæ apex per amorem unitur ardentem.
Postremo, hæc mystica theologia seu unitiva sapientia realiter est ipsum sapientiæ donum, nempe sapientia illa quæ inter septem dona Spiritus Sancti primum est atque dignissimum: quæ est habitus supernaturalis infusus, Dei per gustum internum cognoscitivus; per quam mens bene de Deo sentit ac judicat per connaturalitatem et conformitatem affectus ad ipsum, seu per mentalem saporem. Cujus sapientiæ triplex est gradus. Et ipsa secundum gradum suum supremum, quo inest viris heroicis ac perfectis, efficiens eos quasi consiliarios ac secretarios omnipotentis ac supersapientissimi Creatoris, est sapientia unitiva ac mystica theologia.
Chapter 14 of 26