Articulus 20
Quod ad jam prædictam triplicem viam plurima reducuntur quæ passim a doctoribus sunt scriptitata.
QUAM magnificata sunt opera tua, Domine! Omnia in sapientia fecisti. Ps. CIII, 24.
Primo de Cœlo et mundo Aristoteles ait: Per hunc quidem numerum (puta trinarium) adhibeamus nos ipsos magnificare unum Deum eminentem proprietatibus eorum quæ creata sunt. Quod ideo dixit Philosophus, quia in cunctis creatis apparet perfectio quædam in trinario, sicut in principio et medio ac fine. Idcirco antiqui Deum honoraverunt orationibus ac sacrificiis triplicatis, prout Commentator ibi exponit, et Thomas super primum Sententiarum allegat.1 Itaque numerus iste trinarius perfectionem et excellentiam quamdam importat, atque in creatis omnibus invenitur, et in ipso creaturarum consistit perfectio. Hinc superbenedictæ Trinitatis vestigium dicitur in omnibus relucere. In omni namque creato quædam est trinitas (præsertim in entibus esse completum habentibus), utpote: essentia, potentia et operatio, seu esse, posse et agere; principium, medium et finis; potentia et actus, et utriusque connexio, seu quod est et quo est, et amborum conjunctio; modus, species et ordo, seu mensura, numerus et pondus: unde per Sapientem Deo dicitur: Omnia in mensura et numero et pondere constituisti.2 Rectissime ergo Psalmographus cecinit Creatori: Quam magnificata (id est valde magnifice, valde eminenter ac ordinate facta) sunt opera tua! Nam omnia in sapientia fecisti, id est sapientissime.
Conformiter in rationali creatura ad trinarium quoddam quasi omnia reducuntur, etiam viæ et exercitia ac media quibus ad Deum pertingitur, ad viam videlicet purgativam, illuminativam ac perfectivam seu unitivam. Nempe ad viam purgativam pertinet status incipientium, ad illuminativam status proficientium, ad unitivam status perfectorum. Rursus ad purgativam pertinet status animalis, ad illuminativam status rationalis, ad perfectivam status spiritualis. Item ad purgativam pertinet principium reformationis rationis, voluntatis atque memoriæ, ad illuminativam profectus reformationis hujusmodi, ad unitivam reformationis ejusdem perfectio. Præterea, quum triplex sit veritas, scilicet veritas vitæ, veritas doctrinæ, veritasque justitiæ; ad purgativam pertinet veritas vitæ, ad illuminativam veritas doctrinæ, ad perfectivam veritas justitiæ. Adhuc autem ad purgativam pertinent virtutes politicæ, ad illuminativam virtutes purgatoriæ, ad unitivam virtutes purgati animi. Postremo ad purgativam pertinent servi fideles, ad illuminativam secreti amici, ad perfectivam occulti filii. Potest etiam dici, quod ad purgativam pertineant virtutes morales, præsertim ad sensitivum appetitum spectantes, quæ circa passionum refrenationem versantur; ad illuminativam virtutes intellectuales, ad unitivam virtutes theologicales, præsertim secundum suum esse perfectum, et maxime caritas.
Footnotes
Chapter 21 of 26