Proœmium
DE VENUSTATE MUNDI
ET PULCHRITUDINE DEI
UNUS est Altissimus, creator omnium, omnipotens rex, metuendus nimis, sedens super thronum, dominans Deus. Eccli. I, 8.
Quemadmodum quarto capitulo de Divinis nominibus magnus atque divinus Dionysius protestatur, omnibus desiderabile, amabile ac delectabile est pulchrum. Denique, sicut omnis mens creata bene disposita, primum summumque bonum potissime ac finaliter amat aut appetit ad fruendum, sic utique primum summumque pulchrum maxime cupit, ultimateve diligit ad videndum. Hinc Deum sublimem, qui est bonitas pura, immensa, causalissima et fontana, pulchritudo quoque incircumscripta, idealis, separata, in se subsistens, omniformiter superperfecta, totius beatitudinis esse fontem, objectum et causam, christianæ sapientiæ veritas docet: pro eo quod ipse dumtaxat, et vere ac plene satiare ac quietare idoneus est tam ipsius intellectus quam volitivæ potentiæ capacitatem, aviditatem et motionem. Propterea decimo de Civitate Dei asserit Augustinus: Deus est fons nostræ beatitudinis; ipse omnis appetitionis est finis, ad quem dilectione tendimus, ut in illo quiescamus.
Nullum quippe defectivum, nullum imperfectum, nullum finitum, creatum, secundarium, dependens seu indigens, sufficit menti creatæ ut eam felicitet, impleat et quietet; sed ad unum indefectibile ac perfectum, infinitum, increatum, primum et independens, oportet esse ascensum, contactum ac statum, hoc est ad pulchritudinem illam exemplarem, supersplendidissimam atque fontalem. Qua sicuti est visa et fruitive possessa, feliciter specieque tenus adepta, tanta mox adest exuberantissima delectatio, complacentia, opulentia quoque deifica, ut videns, plenissime contentetur, constabiliatur et immobilitetur in ea, hoc est in Deo adorando et benedicto, cujus splendor ac decor finem prorsus non habet.
Hujus igitur increatæ pulchritudinis, in infinitum præ cunctis et super omnia dulcis, convenientis, desiderandæ, amandæ, et supermundissimæ, igneo flagret mens pia amore, dicendo: Quando veniam, et apparebo ante faciem Dei? Nempe, ut decimo de Civitate Dei, Augustinus ex verbis Plotini, magni Platonici, introducit:1 Contemplatio Dei tantæ pulchritudinis visio est, et tanto amore dignissima, ut sine hac quibuslibet aliis bonis præditus et abundans, infelicissimus sit censendus. Sed, o quam purum et incontaminatum, quam innocens et purgatum esse oportet, quod superessentiali illi infinitæque pulchritudini supersanctissimæ Deitatis immediate conjungitur, beatifice counitur, atque per speciem facialiter copulatur!
DE VENUSTATE MUNDI
ET
PULCHRITUDINE DEI
Footnotes
-
Ps. xli, 2. ↩
Chapter 1 of 26