Skip to the text

Articulus 25

Quam desiderabilis atque amabilis sit bonitas pulchritudoque Dei; de vanitate quoque, vilitate, insipientia et impietate eorum qui rebus caducis, terrenis, carnalibus magis inhærent quam summo et incommutabili Deo.

QUUM unumquodque tanto amabilius desiderabiliusque consistat, quanto fuerit melius, virtuosius, sanctius sive perfectius, itemque spirituali decore ornatius : nonne Dominus Deus noster omnipotens, Deus gloriosus et adorandus, Deus sublimis et benedictus, qui est bonitas pura, virtus immensa, sanctitas infinita, superessentialis et absoluta perfectio, fontana, idealis, simplicissima atque mundissima pulchritudo, qui est toto universo in infinitum præstantior, speciosior, potentior, dulcior; cujus beatitudo et gloria est omnifarie interminata, cujus opulentia, sapientia, excellentia, liberalitas ac libertas, pietas ac potestas, nullum prorsus limitem, nullum penitus finem suscipiunt, sortiuntur aut habent : nonne utique Deus iste superdignissimus, est toto mundo et cunctis ac singulis in ipso contentis diligibilior, appetibilior atque suavior? Quumque sic esse nemo fidelium ambigat, consideret homo quam inexplicabilem irreverentiam injuriamque exhibeat Deo rationalis creatura, dum rebus istis terrenis, carnalibus, vanis, corporalibus, sensibilibus et caducis, imo et comparatione divinorum bonorum vilissimis, magis afficitur et adhæret, magis unitur et intendit, quam Deo altissimo, bono tam infinito, præstantissimo et præclaro, cujus respectu totus mundus est tanquam pulvis exiguus.1 Nonne quodammodo infinitam irreverentiam exhibet Deo, dum ei ista præfert vanissima, dum propriæ potius quam divinæ assentit ac paret voluntati, dum carnalem concupiscentiam amplius quam divinam sequitur legem? Etenim, quanto ille qui præcipit major est, tanto culpabilius est ei non obedire.

Rursus, quanto aliquis benefactor plura aliquibus beneficia contulit, tanto iniquius est ei ingratum exsistere; impiissimum vero est ei etiam mala pro bonis rependere. Si itaque scire optamus quam enormia sint nostra peccata, quam inexcusabilia atque gravissima, profunde sagaciterque pensemus quæ, quanta et qualia beneficia, liberalissime præstiterit nobis Dominus Deus noster dulcissimus. Nonne ipse creavit nos? Ipse utique dedit nobis corpus et animam rationalem, quam sua imagine insignivit; nosque ad suam similitudinem condidit; omnia subjecit sub pedibus nostris, oves et boves universas, insuper et pecora campi, volucres cœli et pisces maris; et universa bona, tam dona naturæ quam munera gratiæ, de ejus liberalitate sumus sortiti. Quoties peccantibus nobis pepercit? quam frequenter ac diu nos peccantes sustinuit? a quantis peccatis, damnis atque periculis nos præservavit? quot et quam innumerabiles nunc æternaliter condemnavit, qui multo minus quam nos miserrimi peccaverunt? Sed et specialia beneficia quæ singulis est largitus, quilibet vigilanter perpendat, cernetque quam impius sit et quam impiissime egerit, tam superbonum, incomparabilem ac liberalissimum benefactorem inhonorando ac offendendo. Præterea, si pensemus quam incomparabilia atque immensa bona promiserit et præparaverit nobis, intelligemus lucidius ingratitudinis nostræ ineffabilem enormitatem, vitiorumque nostrorum intolerabilem perversitatem; cæcitatem quoque nostram et inconsiderationem prænimiam deplangemus.

Denique, quo quis alium amplius prævenerit in amore, eo perversius est eum non redamare; perversissimum autem est etiam eum odire, abjicere, spernere, seque ab ipso omnino avertere. Ut ergo peccatorum nostrorum detestandas ac maledictas malitias efficacius intueamur, diligentissime perpendamus, quantum et quam incomprehensibiliter Deus naturaliter bonus ac sanctus prævenerit nos in amore.

Ipse equidem prior dilexit nos, et quum nondum creati essemus, ex suo ad nos præveniente gratuito ac æternali amore, plasmavit nos. Nostram assumpsit naturam; nobiscum conversari dignatus est; suo nos pretiosissimo sanguine a morte æterna et ab omni peccato redemit. Se ipsum nobis quotidie in supermirabili ac superdignissimo Sacramento largitur; intime nobis unitur; a nobis consecrari, tractari, sumi non dedignatur. Imo inexcogitabili caritate, pietate ac dignatione, ut ejus corpus sanguinemque sumamus requirit et præcipit: non plane ob suam indigentiam aut profectum, sed ob nostram salutem quotidianumque in spiritualibus commodum.

Adhuc, quo quis alium plus honorat, eo gravius est honoranti vicem non reddere; indecentissimum vero est eum etiam inhonorare. Quum ergo Deus noster tam multipliciter humanum honoraverit genus, præsertim in supernaturalibus (de quibus dictum est) donis atque promissis, potissime vero per nostræ naturæ hypostaticam assumptionem, excellentissimam glorificationem, ejusdemque super omnes angelicorum ordines agminum elevationem; innotescit quam impiissime egimus Deum inhonorando, divinæ majestatis altitudinem superexcelsam non reverendo, ejus præceptis non obediendo.

Præterea, id quoque in omnibus his rite pensandum est, quod quanto is qui benefacit, diligit aut honorat, major ac melior est, tanto beneficia ejus, dilectio et honoratio, sunt amplius magni pendenda: imo et tanto utique amplius, quanto beneficiatus, dilectus ac honoratus, fuerit minor et vilior. Quum igitur tam immensa sit Dei benefactoris, amatoris honoratorisque nostri majestas, tam vehemens quoque nostra declivitas; elucescit omnino, quod nostra peccata ex considerationibus præinductis et causis præfatis, ex omni parte reddantur enormia, imo gravissima. Quam superinfinita ergo est misericordia Dei super genus humanum et super nos singulos! Et revera, quam mirabile piissimumque exsistit, quod unquam dignatur illum ad suam recipere caritatem et gratiam, a quo vel semel peccato mortali offensus est! Et ecce tam superincomprehensibilis est ejus benignitas, quod sæpius eos a quibus pene innumerabilibus gravissimisque piaculis est offensus, non solum dignatur redeuntes ac pœnitentes ad veniam gratiamque suscipere, sed et misericordissime prævenit eos, compungit, immutat, et sibi familiarissimos amantissimosque constituit, et quasi secretarios suos facit. In quibus impletur illud Apostoli: Ubi abundavit delictum, abundat et gratia. O quam magna et supermagna est misericordia Dei super electos! Reprobos quoque citra condignum deserit in præsenti, et citra condignum punit eosdem in supplicio infernali.

Præterea, quum (juxta præhabita) tam incomprehensibiliter, incomparabiliter ac infinite major, amœnior, dulcior, amabilior sit pulchritudo supersancti et supermundissimi Dei, quam totius universi:2 quam insensata sunt corda hominum mundanorum, qui rerum creatarum magis quam Creatoris pulchritudinem diligunt; qui miseræ, mortalis peccatricisque carnis mox periturum decorem, potius quam divini vultus invariabilem speciositatem desiderant; qui in mundi specie amplius quam in Creatoris venustate exsultant! Viles omnino obtenebratique sunt, qui corporis sui morituri ornatui magis quam immortalis suæ animæ decorationi intendunt; qui amplius student aut cupiunt se extrinsecus coram hominibus adornare, quam intus coram Deo a vitiis se purgare; qui carnem suam immundam ac fœtidam satagunt delicate nutrire et expolire, animam autem rationalem ac nobilem non cessant quotidie, male vivendo, deturpare, lædere et necare, omnique spirituali alimento privare.

Tales sunt omnes qui in peccato mortali exsistunt. Qui enim mortaliter peccat, a summo et incommutabili se bono avertit, atque ad caduca et vana mentem suam convertit, sicque rei creatæ inhæret finaliter, scilicet plus quam Deo, et fruitur ea: quod totum est contra ordinem æquitatis, eo quod solo Deo, in quo dumtaxat salus creaturæ consistit, fruendum sit, ceteris autem utendum tanquam mediis ad finem illum salvificum, Deum sublimem et benedictum. Res ergo creata, terrena, corporea, tantum ametur, quæratur, in usumque veniat, quantum utilis seu necessaria est ad increati ac summi boni adeptionem salutarem, non amplius neque minus.

De hoc, primo de Doctrina christiana loquitur Augustinus: Res aliæ sunt quibus fruendum; aliæ, quibus utendum. Illæ quibus fruendum est, beatos nos faciunt. Istis quibus utendum est, tendendo ad beatitudinem adjuvamur et quasi adminiculamur, ut ad illas quæ beatos nos faciunt, pervenire eisque inhærere possimus. Nos vero, si eis quibus utendum est, frui voluerimus, impeditur cursus noster et via ad Deum inferiorum rerum amore. Frui est enim amore inhærere alicui rei propter se ipsam. Uti autem, est quod in usum venerit, ad id quod amatur obtinendum, referre; si tamen amandum est: nam usus illicitus, abusus potius nominandus est. Si igitur in hujus mortalitatis vita peregrinantes, ad patriam beatitudinis redire volumus, utendum est hoc mundo, non fruendum, ut de corporalibus ac temporalibus rebus æterna et spiritualia capiamus. Res ergo quibus fruendum est, sunt Pater et Filius et Spiritus Sanctus. Trinitas ipsa, una quædam summa res est, communis omnibus ea fruentibus.

Hinc rursus libro præallegato, capitulo decimo, Augustinus hortatur: Quoniam illa veritate fruendum est quæ incommutabiliter vivit, purgandus est animus, ut perspicere illam lucem valeat, et inhærere perspectæ: quam purgationem, quasi ambulationem quamdam et peregrinationem ad patriam arbitramur. Verum, sicut secundo de Doctrina christiana Augustinus testatur, Deus videtur ab his qui huic sæculo moriuntur : nam in tantum vident, in quantum moriuntur sæculo huic; in quantum vero sæculo vivunt, non vident. Tales sunt omnes mundani. De quibus Augustinus disseruit : Quoniam cupiditate fruendi creatura pro Creatore, homines configurantur huic mundo, mundi nomine congruentissime appellantur. De quibus ait Salvator ad Patrem : Non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi de mundo;3 itemque : Pater juste, mundus te non cognovit. Joannes quoque in prima sua Canonica ait : Ipsi de mundo sunt, et de mundo loquuntur, et mundus eos audit.4 Postremo, ne taliter de mundo hoc simus, terrena ac temporalia parvi pendamus, cœlestibus ac divinis jugiter intendere enitamur, atque ad increatæ, æternæ ac adorandæ pulchritudinis felicem jucundissimumque adspectum, infatigabiliter festinemus.5 Ad cujus desideratissimam visionem, post hujus finem exsilii, nos mox dignetur perducere Creator omnipotens, cui cantamus : Educ de custodia animam meam, ad confitendum nomini tuo;6 et denuo : Sitivit in te anima mea; quam multipliciter tibi caro mea! Cui debetur ac persolvatur omnis honor, virtus, adoratio, gloria, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.

FINIS TRACTATULI DE VENUSTATE MUNDI ET PULCHRITUDINE DEI.7

Footnotes

  1. Is. XL, 13. ↩

  2. art. xxii. ↩

  3. Joann. XVII, 9. ↩

  4. I Joann. IV, 5. ↩

  5. Is. xl, 25. ↩

  6. Ps. CXLI, 8. ↩

  7. Ps. LXII, 2. ↩

Chapter 26 of 26