Skip to the text

Articulus 12

An miracula et mirabilia, incarnatio quoque Verbi et sacramenta, pertineant ad pulchritudinem mundi.

HANC dubitationem movens Alexander de Hales in secundo, distinguit triplicem statum mundi. Primus fuit ante peccatum, in quo statu factus est mundus, et dicitur status innocentiæ. Secundus est post lapsum, qui est status gratiæ reparantis naturam lapsam. Tertius est status innovationis mundi peracto judicio.

Si ergo attendatur pulchritudo universi quantum ad ea quæ pertinent ad primum ejus statum, nec miracula, nec mirabilia, nec incarnatio, nec sacramenta ad ejus pulchritudinem spectant. Miracula vero et incarnatio pertinent ad pulchritudinem universi quoad statum secundum, quia in illo fit reparatio naturæ secundum diversos defectuum modos. Verumtamen incarnatio ad istam pulchritudinem pertinet, non tanquam id sine quo natura lapsa reparari nullatenus potuit, sed sicut id sine quo optimo ac decentissimo modo reparari nequivit. Porro mirabilia, non autem miracula, spectant ad pulchritudinem universi quantum ad tertium statum: quoniam innovatio mundi et quæ ad eam pertinent, supra naturam erunt ac mirabilia.

De hac vero materia infra plenius erit tractandum, articulo octavodecimo, quo de supernaturali pulchritudine rerum dicetur.

Chapter 13 of 26