Skip to the text

Articulus 13

Quomodo in omni ente creato reperiantur modus, species et ordo; et quomodo omnia facta dicantur in numero, pondere et mensura.

SÆPE jam dictum est, quod pulchritudo universi in modo, specie et ordine sit consistens.1 Oportet igitur intueri qualiter tria hæc in omni sint creatura.

Porro Augustinus in libris de Natura boni et de Civitate Dei, affirmat hæc tria in omnibus inveniri. Itaque Alexander de Hales, et Bonaventura, alii quoque doctores communiter adstruunt, quod tria prædicta competunt singulis secundum tripartitam habitudinem seu triformem dispositionem, vel triplicem rationem causalem, secundum quam refertur res creata ad Creatorem. In quantum enim refertur ad eum sicut ad causam efficientem, competit ei modus, id est esse creatum modificatum, utputa in certo genere limitatum ac terminatum, quoniam Deus ut causa efficiens, influit creaturæ esse hujusmodi:2 soli etenim Deo competit esse illimitatum atque immensum. In quantum vero refertur ad Creatorem tanquam ad causam formalem seu exemplarem, competit ipsi species, id est esse distinctum, specificatum, essentiali ac ultima intrinseca pulchritudine decoratum. Deus etenim ut exemplare principium, dat esse formatum, completum, ut patuit. Denique, in quantum refertur ad Deum sicut ad causam finalem, competit ipsi ordo, hoc est inclinatio sive tendentia ad proprium finem finaleque bonum.

Dicit autem Durandus, quod tria hæc ita accepta, videlicet, ut sunt partes vestigii omni enti creato communes, nil reale rei superaddunt, sicut nec bonitas et veritas prout convertuntur cum ente: alioqui modi esset modus, et ita in infinitum.

Præterea, ad tria hæc referuntur tria illa de quibus in libro Sapientiæ dicitur Deo:3 Omnia in numero, et pondere, et mensura constituisti. Numerus quippe pertinet ad speciem, quoniam species rerum se habent ut numeri; pondus pertinet ad ordinem; mensura, ad modum. Deus ergo constituit et creavit universa in numero, id est in suis certis essentialibus principiis, puta genere et differentia, quæ totam rei essentialem perfectionem pulchritudinemque designant. Vel certe, quum solus Creator omnipotens sit penitus simplex atque purissima unitas, sicut in libro de Causis ostenditur, omne creatum fertur in numero constitutum, quia in eo est compositio ac diversitas aliqua, scilicet: actus et potentiæ, secundum Avicennam; vel quo est et quod est, juxta Boetium; vel esse et essentiæ, secundum Thomam et Ægidium; vel esse, posse et agere, secundum divinum Dionysium;4 vel formæ et materiæ. Insuper omnia facta dicuntur in pondere, id est in naturali quadam inclinatione ad finalem suam propriamque perfectionem. Quæ inclinatio etiam naturalis appetitus vocatur. Unde undecimo de Civitate Dei loquitur Augustinus: Velut amores corporum, momenta sunt ponderum. Ita enim corpus pondere, sicut animus amore, fertur quocumque fertur. Itaque hoc loco pondus, non pro gravitate suscipitur. Demum, in mensura quoque facta scribuntur, eo quod esse limitatum sortita sunt.

Possunt præterea præinducta libri Sapientiæ verba aliter interpretari: ut omnia simul accepta dicantur facta in numero, eo quod in rebus creatis non sit multitudo actualiter infinita; itemque in mensura, quoniam nec magnitudo creaturarum esse potest infinita, sed sicut corpus est quantitas mensurata, sic spiritualium rerum atque formarum est virtus perfectioque finita. In pondere quoque omnia facta sunt, quoniam inconfusus permanet entium situs et locus.

At vero, quidam verba ista alio modo exponunt, dicentes omnia facta in mensura, videlicet quantitative, quæ naturam substantiæ materialis concomitatur, secundum illud Philosophi: Omnium natura constantium est finis et ratio magnitudinis et augmenti. Spiritualia vero facta dicuntur in mensura, id est certa ac limitata capacitate perfectionum suarum, prout anima capax est scientiæ ac virtutum. Per numerum vero intelligunt speciem seu pulchritudinem accidentalis perfectionis. Nulla etenim res creata expers est penitus adventicii cujusdam decoris. Per pondus autem intelligunt ordinationem ad proprium actum, et delectationem ipsum actum concomitantem.

Sed quoniam Augustino docente in libro de Natura boni, peccatum est corruptio modi, speciei et ordinis; intueri oportet quomodo in rationali intellectualique creatura, tria hæc per peccata corrumpantur.5 Porro, secundum Dionysium, peccatum non tollit nec destruit naturalia. Modus autem, species et ordo, ut dictum est, omni rei conveniunt. Quum ergo peccatum dicitur horum trium corruptio, non sumuntur hæc tria ut insunt essentiæ animæ, nec prout insunt potentiæ ejus secundum se consideratæ, sed ut insunt voluntati per relationem ad bonum finale, scilicet Deum: ad quem, ut dicit Bonaventura, comparatur voluntas sicut ad principium motivum, sicque convenit ei modus; sicut ad regulam dirigentem, et sic convenit ei species; et sicut ad finem quietantem, et ita competit ei ordo. Quoniam ergo voluntas creata, bona beneque operans, continuatur Deo hoc dicto triplici modo, videlicet sicut principio moventi, regulæ dirigenti, fini quietanti, certum est quod in sua actione modum, speciem ordinemque observat. Sed quia peccando discontinuatur atque avertitur a Deo triplici modo præfato (siquidem peccans, agit contra id ad quod Deus movet ac dirigit, et per quod in ipso quiescitur), idcirco peccatum dicitur modi, speciei ordinisque corruptio.

Quocirca pensandum, quod corruptio accipi potest pro mera desitione seu ablatione rei: sicque per peccatum mortale corrumpitur modus, species, ordo, quantum ad esse gratiæ gratificantis, seu in bonis ac donis gratuitis. Hæc nempe per culpam mortalem omnino delentur. Alio modo corruptio sumitur pro permutatione alicujus a majori et perfectiori ad minus perfectum, puta pro læsione quadam vel diminutione: sicque per vitia, etiam naturalis aptitudo animæ ad bonum, et tria prædicta secundum quod insunt potentiæ secundum se consideratæ, corrumpi feruntur, quoniam debilitantur quodammodo. Nam sicut gratia naturalia perficit, sic peccatum eadem lædit, secundum Dionysium.6 Propter quod, juxta sententiam Alexandri de Hales in Summa sua, tres effectus adscribuntur malo culpæ. Primus est, vulneratio potentiarum; secundus, spoliatio donorum gratuitorum, videlicet gratiæ et virtutum infusarum, imo et acquisitarum interdum; tertius, corruptio seu infectio naturalis aptitudinis ad bonum, quæ est in ipsis potentiis, præsertim in voluntate, ad quam virtus et vitium primo atque potissime pertinere noscuntur, eo quod libertas in ipsa primordialiter principaliterque consistat.

Postremo, secundum Alexandrum, voluntatis modus consistit in hoc, quod homo seu quispiam voluntatem suam conformat divinæ, non se ei præferendo, sed hanc assequendo: quoniam Deo proprium est, propria voluntate aliquid licite velle, secundum Anselmum. Species vero voluntatis in hoc est, quod naturalem suam rectitudinem habet: per quam rectitudinem non illa intelligitur rectitudo cujus carentia appellatur originale peccatum, sed ea quæ voluntatem naturaliter concomitatur, licet vitio deformetur. Ordo autem in voluntate attenditur prout ad finem refertur. Et constat hæc tria per peccatum corrumpi aut lædi.

At vero, si juxta ultimam expositionem, per mensuram seu modum intelligatur capacitas rationalis creaturæ, per speciem accidentalis pulchritudo, per ordinem ordinatio ad actum convenientem; palam est ista peccato corrumpi, quia peccatum efficit mentem spiritualium bonorum minus capacem, ejusque decorem offuscat, et debitas operationes tollit aut impedit, trahendo ad opera vitiosa, quæ sunt contra rectam institutionem naturæ, secundum Damascenum, præsertim quum Tullio protestante, virtus in modum naturæ inclinet.

Footnotes

  1. art. III, VII. ↩

  2. art. I, II. ↩

  3. Sap. XI, 21. ↩

  4. De Cœlest. hier. c. XI. ↩

  5. De Divin. nom. c. iv. ↩

  6. De Divin. nom. c. iv. ↩

Chapter 14 of 26