Skip to the text

Articulus 5

De pulchritudine corporali.

PRÆTEREA, corporalium pulchritudinum alia est elementorum, alia mixtorum, alia cœlestium corporum, alia inanimatorum, alia vegetabilium, alia sensitivorum et irrationalium, alia rationalium creaturarum. De corporali itaque pulchritudine disserens Augustinus undecimo de Civitate Dei: Pulchritudo, inquit, non mole constat, sed parilitate ac dimensione membrorum. Porro, vicesimo secundo de Civitate Dei, pulchritudinem istam plenius describens: Corporis (ait) pulchritudo est partium convenientia cum quadam coloris suavitate. Unde Albertus in quæstionibus suis super Missus est, ad hanc pulchritudinem asserit tria requiri. Primum est elegans atque conveniens corporis magnitudo; secundum est membrorum proportionata formatio; tertium, boni ac lucidi coloris perfusio. Hinc juxta Philosophum in Ethicis, homines parvæ staturæ non sunt proprie pulchri, sed dici possunt graciles ac decori. Hæc corporalis pulchritudo inter dona computatur naturæ, multisque efficitur occasio culpæ, vanitatis et pompæ. Non enim inaniter dictum est: Pulchris inest fastus. Ideo quintodecimo de Civitate Dei loquitur Augustinus: Pulchritudo corporis, bonum quoddam est et donum Dei; sed propterea largitur Deus illud etiam malis, ne magnum bonum æstimetur a bonis.

Sed nunc dicta de pulchritudine corporali, intelligenda sunt de pulchritudine accidentali perfecta, quæ rebus inanimatis membra non habentibus non convenit, sed animalibus tantum, nec omnibus eis, sed quibusdam dumtaxat. Nihilo minus vegetabilibus atque non vivis eximia competit et admirabilis pulchritudo in partium suarum formatione, coloratione, consonantia et splendore : sicut videmus in herbis virentibus, et metallis splendentibus. Eapropter, quinto de Civitate Dei Augustinus testatur : Deus nec exigui et contemptibilis animantis viscera, nec avis pennulam, nec herbæ flosculum, nec arboris folium, sine suarum convenientia partium et quadam veluti pace reliquit. Hinc Hugo de S. Victore in libro de Tribus diebus conscripsit : Est verum et evidens divinæ sapientiæ argumentum, quod omne genus simile sibi procreat, et in tam multis similitudo una propagata primæ originis formam non variat.1 Unumquodque suam speciem habet, et unumquodque generis sui similitudinem servat. Vide folium, quomodo serratis dentibus per gyrum distinguitur, quomodo intrinsecus productis costulis huc illucque intexitur ; numera unum, numera aliud : omne quod est unius generis, unius invenies et multitudinis et similitudinis ; tot dentes in uno quot in alio, tot costulas in uno quot in alio, talem colorem et formam in uno qualem in alio. Hæc Hugo.

Denique, ex horum sagacissima speculatione, quidam præclari philosophi argumentati sunt, providentiam Dei excelsi et gloriosi usque ad inferioria et ima pertingere : secundum quod decimo de Civitate Dei Augustinus deducit, dicendo : Plotinus Platonicus de providentia disputans, eam a summo (cujus est intelligibilis atque ineffabilis pulchritudo) usque ad hæc terrena et ima pertingere, flosculorum ac foliorum pulchritudine comprobat :2 quæ omnia quasi abjecta et velocissime pereuntia, decentissimos formarum suarum numeros habere non posse confirmat, nisi inde formentur ubi forma intelligibilis et incommutabilis, simul exemplariter habens omnia, perseverat. Hoc et Dominus Jesus ostendit in Evangelio : Considerate (inquiens) lilia agri quomodo crescunt ;3 dico autem vobis, quod nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex illis. Hinc quoque in primo Timæi asserit Plato, quod præstantem bonitatem, videlicet superdignissimam Deitatem, non decuit aliquid procreare nisi pulchrum.

Footnotes

  1. * invisibilibus Dei ↩

  2. * summo [co] ↩

  3. Matth. vi, 28, 29. ↩

Chapter 6 of 26