Articulus 16
De essentiali pulchritudine angelicorum spirituum.
OMNIS emanatio rerum a primo principio, et conversio earumdem ad illud, per similitudinem quamdam efficitur unius ad aliud. Unumquodque siquidem agens simile sibi producit, et quodlibet ad simile sibi convertitur, quemadmodum Proclus Platonicus in Elementatione sua theologica multipliciter probat. Hinc nempe omnis effectus participata dicitur similitudo suæ causæ. Quanto ergo angelici spiritus sunt Creatori omnipotenti, immenso et adorando viciniores, tanto sunt ei in omnibus similiores. Quumque Deus sublimis et benedictus, sit lux incircumscripta, plena, mundissima, actus purus, mens splendidissima, honoratissimus intellectus, palam quod ipsi angelici spiritus dici possint lumina quædam participata, præclara, divina, præ omni sensibili luce ineffabiliter serena, radiosa ac pulchra. Denique ipsi sunt actus in se subsistentes, quamvis non omnifarie puri ac simplices. Sunt quoque intellectus semper in actu feliciter exsistentes. Eorum quippe natura est forma præsplendida, in sua puritate sine contagione materiæ substantenter stare idonea, immortalis essentia.
Hæc entia, quæ a Peripateticis nominantur substantiæ separatæ, a beatissimo principe theologorum Dionysio appellantur intellectus deiformes, deificatæ mentes, supermundani animi. Ipsi sunt fortissimi, sapientissimi atque pulcherrimi milites Dei, super quos lumen Solis æterni copiosissime oritur, qui jucundissimo Creatoris vultui inavertibiliter stant intenti.1 Hi sunt satrapæ paradisi, supercœlestesque cives, optimam vitam ducentes atque de suis sufficientes, cœlorum motores; in entitate, bonitate, veritate, unitate, simplicitate, incorruptibilitate, actualitate ac pulchritudine Deo altissimo similiores : qui ex Deo in multa sapientia splendent, luce sancta coruscant, deifica caritate rubent et flagrant; sincerissima voluptate exsultant, indissolubili pace concordant: ad quorum contemplationem mens nostra se habet sicut oculus noctuæ ad lumen solis.
Postremo, tanta est pulchritudo, eminentia, dignitas naturæ angelicæ, ut excellentia potentiæ, sapientiæ, bonitatis et pulchritudinis Dei, plenius atque lucentius in uno reluceat angelo, quam in omnibus simul cœlestibus corporibus, elementis et mixtis, quantum ad id quod ad corporeitatem est pertinens.
Footnotes
-
De Cœlest. hier. c. II, VII, XI, XII; de Divin. nom. c. I, VII. Joß XXV, 2. ↩
Chapter 17 of 26