Articulus 1
Quid pulchrum, quæ ratio seu descriptio pulchri; et quod pulchrum sit unum convertibilium cum ente, ita quod omne ens est pulchrum.
QUID autem sit pulchrum, et quæ ratio ejus, originaliter sumitur ex theoricis S. Dionysii documentis : qui capitulo de Divinis nominibus quarto, Bonum (inquit) et pulchrum idem sunt, et omnia appetunt bonum et pulchrum, neque est existentium aliquod quod non participet bono et pulchro. Itaque, secundum B. Dionysii commentatores, quemadmodum bonum et verum ac unum convertuntur cum ente, ita et pulchrum : ita quod omne ens est pulchrum, sicut omne ens dicitur bonum et verum ac unum.
Rursus, sicut omne creatum, aliquid divini esse divinæque bonitatis participat; sic quoque aliquid divinæ, sempiternæ et increatæ pulchritudinis Creator eidem communicat, per quod suo conditori aliqualiter assimilatur, ejusque pulchritudinem in aliquo imitatur. Etenim, quantum res sortitur de entitate, tantumdem habet de bonitate et pulchritudine, loquendo de bonitate naturæ, et pulchritudine naturalis perfectionis seu formæ. Forma quippe est decor et species rei. Hinc quod debita perfectione ac forma ornatur, pulchrum rite asseritur. Essentiali vero itemque intrinseca perfectione aut formalitate, nulla res condita in toto privatur : aliqua ergo pulchritudine decoratur.
Præterea, omne creatum, in quantum rationem idealem exemplaremque formam quam habet in luce ac sapientia mentis divinæ, proportionaliter imitatur, pulchrum consistit.1 Unde Dionysius : Pulchrum, ait, est omnium exemplaris causa in Verbo. Quamvis igitur pulchrum et bonum realiter convertantur atque coincidant, tamen formaliter distinguuntur : quoniam juxta Thomam in prima parte, bonum dicitur in ordine seu per comparationem ad potentiam appetitivam, pulchrum vero per comparationem ad cognitivam potentiam.2 Quemadmodum ergo bonum describitur esse quod omnia appetunt, eo quod nihil desideretur nisi sub ratione seu proprietate boni, aut veri aut apparentis; sic pulchrum quidam esse describunt quod omnia adspiciunt vel cognoscunt, hoc est, quod sua actualitate, cognoscentis intuitum ad suam notitiam aut adspectum movere sive allicere potest : communiter namque pulchrum vocamus, quod visui placet, et videntem oblectat.
Cui consonat quod Alexander de Hales, doctor magnus et solidus, ait super secundum : Pulchrum dicimus, quod in se habet unde conveniens sit in adspectu.
Præterea, doctor iste aliam ponit differentiam boni et pulchri. Utrumque siquidem dispositionem respectu alicujus causæ importat; sed bonum dicit dispositionem respectu causæ finalis, pulchrum vero respectu causæ formalis. Res enim creata dicitur ens, quoad causam efficientem (efficiens nempe dat esse); bona, quoad causam finalem, a qua sortitur inclinationem ad bonum et debitum finem; pulchra, quoad causam formalem formantem et exemplarem, quæ effectum suum distinguit ab aliis, imprimendo ei formam, qua separatur ac differt a ceteris: quoniam forma distinguit et separat, juxta Averroem.
Footnotes
Chapter 2 of 26