Skip to the text

Articulus 22

Contemplatio primæ et increatæ pulchritudinis ex consideratione pulchritudinis ordinis universi.

PULCHRITUDINES rerum creatarum aliud prorsus non sunt nisi rivuli quidam pulchritudinis summæ, radiosissimæ ac fontanæ: quoniam quidquid decoris, splendoris, perfectionis, in entibus reperitur creatis sparsim, divisim et incomplete, hoc in pulchritudine Creatoris est unitum, simplicissime et perfecte, tanquam in fonte ditissimo, splendidissimo, indeficientissimo atque pulcherrimo. Si igitur Domini Dei nostri pulchritudinem, quam in vita hac clare per speciem in se ipsa cernere non valemus, utcumque speculari optamus, ordinem universi, entiaque præcipua in ipso contenta, pro viribus intueamur.

Ab inferioribus quoque ordientes, in primis elementum terræ oculo intellectuali perambulemus, longitudinem latitudinemque ipsius pensantes ; et quomodo superficies ejus ornata est innumerabilibus pulcherrimarum rerum generibus, speciebus ac individuis : in rosis ac liliis, aliisque prædecoris ac redolentibus floribus ; in virtuosissimis herbis, in viridissimis terræ nascentibus, in opacitatibus nemorum, elegantia arborum, in amœnitate agrorum, in altitudine montium, in situ camporum, in fontibus, stagnis, rivis ac fluviis, magnisque brachiis Magni maris. Quomodo ergo et quam incomprehensibiliter in se ipso pulcher exsistit, qui infimum elementum tam inexplicabiliter adornavit, et rebus terrenis, caducis, pusillis et inanimatis tantam venustatem impressit, ipsis quoque liquoribus, scilicet vino, lacti, oleo atque similibus, tantam claritatem gratissimumque colorem largitus est; qui aurum, argentum et alia quædam metalla sic decoravit, ipsisque pretiosissimis gemmis tam deliciosissima contulit ornamenta?

Insuper, ordinem animalium intueamur, quorum unumquodque secundum suæ speciei congruentiam, diversimode decoravit; et quædam multiformiter coloravit: quod in piscibus quoque et avibus lætanter, non sine admiratione ac divinæ sapientiæ laude conspicimus. Ecce quam pulchræ bestiæ sunt equus et unicornis, dromedarius et camelus, leo et cervus, salmo et lucius, phœnix, pavo et nisus. Quam pulcher ergo, qui omnium horum naturam et speciem originaliter instituit ac formavit?

Præterea, hominum universitatem pensemus. Quam pulchri sunt quidam in totius corporis elegantissima forma vividoque colore! Si in modica corporis parte, puta in vultu, Deus tantam ponere pulchritudinem potuit voluitque in nonnullis, ut cum magno desiderio inspici appetantur, cum ingenti delectatione inspiciantur, et ipse inspector satiari aut fatigari vix valeat, nec tempus advertat, quam pulcher est ille Deus immensus, cujus immensitas aliud plane non est nisi sua infinita perfectio atque incircumscriptibilis pulchritudo? Quemadmodum autem octavo de Trinitate ait Augustinus, bona hominis facies est, quæ est dimensa pariliter, affecta hilariter, luculenterque colorata.

Amplius, in aliorum elementorum pulchritudine, distinctione ac decentissimo ordine, in promptu est contemplari pulchritudinem Creatoris, prout superius aliquiter est expressum. Jam vero in ipsa cœlestium orbium magnitudine, multitudine, diaphaneitate, perspicuitate, situ et ordine, motu ac varietate; in luciflui solis exuberantissima claritate, mundissima luce, indeficienti emicatione, qua totus sensibilis mundus clarescit ac hilarescit; in lunari quoque fulgore; in planetarum præfulgenti splendore ac mirabili ordine, erratica motione, causalissima influxione; in innumerabilium quoque stellarum fixarum imperscrutabili varietate, splendida luce, velocissima gyratione, mirabili situatione, stabili ordine; et postremo, in totius cœlestis regionis seu machinæ venustissimo apparatu, tam die quam nocte aere serenato, facile et jucundum, imo et amœnissimum est, supergloriosissimi, supersapientissimi, omnipotentis ac optimi Creatoris pulchritudinem speculari, admirari, amare, desiderare et colere.

Deinceps, si spiritualium et intellectualium substantiarum internam, occultam ac spiritualem pulchritudinem, tam clare cerneremus oculis cordis, quam evidenter præfatarum corporalium rerum materialem pulchritudinem ac decorem conspicimus oculis corporis: nonne utique in ipsis pulchritudinem superinvisibilis Conditoris quasi incomparabiliter clarius specularemur, jucundius miraremur, ardentius amaremus, perfectius coleremus? Verum, quantum valemus, angelicorum spirituum novempartitos choros ac ordines, ipsorumque ordinum tripartitas hierarchias, fideliter contemplemur. Angelorum quoque in quolibet choro contentorum inæstimabilem multitudinem intueamur; et qualiter summum illud empyrei cœli palatium, istis militibus eorumque distinctione multiplici et dignitate mirabili decoretur, sagaciter perpendamus. Atque in omnium horum tam naturali quam super-naturali pulchritudine, de qua paulo ante jam dictum est, ipsius supersubstantialis Creatoris, incomparabilis Dei, sapientialiter atque humiliter pulchritudinem, cum omni reverentia, mente purgata et elevata, quieta et uncta, stabiliter contemplemur;1 eamque contemplando, transitoria ac terrena aspernemur, et ad sola divina, supercœlestia, totis animæ nostræ medullis suspiremus et affectemus.

Denique, quum sæculo isto jam consummato innovabitur mundus, ita quod lux lunæ erit sicut lux solis, et lux solis septempliciter major quam nunc; quando et terra pulchra et plana ac pervia erit ut aqua, aqua vero velut crystallus, aer ut cœlum, ignis ut sidera: tunc (inquam) pulchritudo, majestas et magnificentia Creatoris, in omnium horum corporali et supernaturali decore quasi sensibiliter a Beatis conspicietur, modo prorsus excellentiori quam nunc.

Footnotes

  1. art. XVI-XVIII. ↩

Chapter 23 of 26