Skip to the text

Articulus 11

An materiæ primæ secundum se consideratæ, conveniat ratio pulchri.

EX præinductis patescit, quod pulchrum dicitur in ordine ad cognitivam potentiam. Materia autem secundum se non est cognoscibilis, sed per actum. Iterum, dictum est quod forma dat speciem et decorem; et item quod pulchrum vocatur, eo quod sua actualitate moveat ad sui notitiam cognoscentem. Quum ergo materia secundum se sit pura potentia, non videntur sibi competere nomen et ratio pulchri. — Sed hujus contrarium facilius demonstratur. Nam sicut materia aliquid entitatis et bonitatis, ita et quidpiam pulchritudinis participat et sortitur. Dicit quoque Dionysius quarto capitulo de Divinis nominibus, quod materia suscipit participationem pulchritudinis et ornatus. Rursusque: Illico, ait, quod materia necessaria est ad completionem universi, ergo bona et pulchra. Insuper, teste Philosopho, materia appetit formam quemadmodum turpe bonum, et femina masculum; appetitus vero ex similitudine quadam videtur procedere: materia ergo aliquid boni et pulchri habet in se.

Respondendum, quod utique materia eo modo quo habet essentiam ac bonitatem, habet et pulchritudinem in se essentialem. Accidentalem vero decorem et exsistentiam actualem a forma participat. Entitas vero materiæ est plurimum diminuta: idcirco difficulter a nobis agnoscitur. Nihilo minus materia, quantum est ex parte ipsius, propriam quamdam habet in se cognoscibilitatem. Quamvis etiam forma dicatur dare speciem et decorem principaliter, attamen materia aliquo modo ad naturalium rerum essentiam et speciem pertinere asseritur. Licet quoque materia in sua natura non habeat actualitatem formalis exsistentiæ, habet tamen quamdam actualitatem simplicis quidditatis, in quantum recedit a nihilo estque aliquid positivum.

Chapter 12 of 26