Skip to the text

Articulus 10

De pulcherrima mundi dispositione, secundum Richardum atque Hugonem.

INTER attributa perfectionalia quæ Deo conveniunt, potentia, sapientia et bonitas seu benignitas eminent.1 Hæc sunt invisibilia Dei, quæ per res creatas noscuntur, quamvis in Deo penitus idem sint. Potentiam manifestat creaturarum quædam quasi immensitas, utputa magnitudo et multitudo, sapientiam decor, bonitatem utilitas.

Magnitudo quædam est molis, quædam virtutis ac dignitatis. Si ergo miramur magnitudines montium, tractus fluminum, spatia camporum ac nemorum, totiusque terræ quasi impertransibilem atque immensurabilem molem, quid de aliorum magnitudine elementorum, quorum quodlibet ambit cingitque terram, dicendum videtur, quum et aer in tantum major sit aqua, ut ambiat eam, et ignis ita in quantitate aerem vincat, ut cingat eumdem? Ex quo palam fit, quam ineffabiliter orbes cœlestes majores sint elementis. Rursus, quum ipsæ rerum species innumerabiles comprobentur, quam multa et innumerabilia sunt sub eis contenta? Quantæ ergo potentiæ fuit creare hæc omnia?

Decor insuper corporalium rerum consistit in situ, motu, figura et qualitate. Videmus autem quam convenientissime situata sint corporalia universa, ita quod elementa formaliora, sunt cœlis viciniora et sibi invicem propinquiora, videlicet ignis et aer. Elementa quoque quæ maximam inter se qualitatum contrarietatem sortita sunt, non proxime collocantur, sed unum cum utroque in quadam qualitate communicans, intermedium est collocatum. Ordinatissima demum dierum et noctium vicissitudine, veris, æstatis, autumni ac hiemis distinctione, generabilium et corruptibilium cursus, vita, incrementa, innovatio atque duratio peraguntur, secundum ipsius solis in zodiaco accessum et recessum. Ipsa quoque tempora ita immutabili lege, suæ mutabilitatis vices custodiunt, ut neque aliquando a sui ministerii expletione deficiant, neque secus currentia primæ ordinem institutionis confundant.

Præterea, quis corporis humani, ceterorum quoque animantium, organizationem, formationem, intus et foris distinctionem satis miretur? Quid de gemmis et pretiosis lapidibus narrem, quorum non solum efficacia utilis, sed adspectus quoque mirabilis? Ecce tellus redimita floribus, quam jucundum præbet spectaculum, quomodo visum delectat, quomodo provocat et affectum. Videmus rubentes rosas, candida lilia, purpureas violas, in quibus non solum pulchritudo sed origo quoque mirabilis est: quomodo scilicet Dei sapientia de terræ pulvere species tales producit. Amplius, super omne pulchrum, viride quomodo intuentium animos rapit, quando vere novo, nova quadam vita, germina prodeunt, et erecta sursum in spiculis suis, quasi deorsum morte calcata, ad imaginem futuræ resurrectionis, pariter in lucem tam amœne erumpunt.

His omnibus, hominibus quoque et bestiis variisque jumentis, elementum terræ Dei sapientia decoravit: cui tam ineffabilem fecunditatem impressit; in cujus visceribus tam pretiosa gignuntur metalla; ex qua etiam oriuntur tam pretiosissima ligna, quorum nonnulla sunt pretiosissimarum specierum generativa; in qua commorantur animalia tam diversimode figurata: quorum nonnulla miramur ex corporum magnitudine, quædam ex parvitate, quædam ex raritate, quædam ex speciositate, quædam ex quadam (ut sic loquar) convenienti ineptitudine et delectabili deformitate, quæ vocantur ridicula.

Eapropter magnitudinem corporum admiramur, quæ sui generis modum in quantitate excedunt, sicut gigantem inter homines, cetum inter pisces, gryphem inter aves, elephantem inter quadrupedes, draconem inter serpentes. Ea vero miramur ex parvitate, quæ ceteris sui generis quantitate æquari non possunt, sicut sunt tinea, formica et scinifes: quæ tamen divinitus tam artificiose ac sapienter sunt instituta, ut vix discernere valeamus quid magis debeamus mirari, dentes apri vel tineæ, alas gryphis vel scinifis, caput equi vel locustæ, crura elephantis vel culicis, aquilam vel formicam, leonem vel pulicem, tigridem vel testudinem. His nempe tam exiguis corporibus, sic omnifariam lineamenta suæ naturæ congrua plene distribuit Deus, ut in minimis nihil deesse videatur eorum quæ natura formavit in magnis. Dedit eis Deus oculos, quos vix comprehendere potest oculus. Imo, secundum Augustinum vicesimo secundo de Civitate Dei, animalia quæ minimum habent molis, habent plus admirationis. Plus enim formicularum et apicularum opera stupemus, quam immensa corpora belluarum.

His habitatoribus Deus æternus terram ornavit; aquas piscibus decoravit. Ipsumque mare, grande intuentibus spectaculum exhibet, quum se diversis coloribus velut vestibus induit, et aliquando viride, atque hoc multis modis, aliquando purpureum, aliquando cæruleum est. Quam porro delectabiliter spectatur, etiam quando turbatur, fitque inde major suavitas, quia demulcet sic intuentem, ut non jaciat et quatiat navigantem!

Præterea, quanta sæpe est et quam blanda temperies aeris! qui sua subtilitate, respirationi animalium pro conservatione vitæ ipsorum, tam pulcherrime convenit; quem Deus ineffabili diversitate volucrum garrularum atque pictarum, eminenter ornavit. Per hunc species sensibilium, lux solis, claritas lunæ ac siderum deferuntur ad sensus humanos. Qui in triplicem regionem distinguitur; in quo etiam dæmonum caterva vagatur.

Footnotes

  1. Rom. 1, 20. ↩

Chapter 11 of 26