Skip to the text

Articulus 21

Quod pulchritudo et cetera perfectionalia attributa Dei, ei dumtaxat conveniunt pure, id est sine admixtione oppositi, tam privative quam contrarie et contradictorie.

ANSELMO docente, illa proprie Deo conveniunt, quæ perfectionem simpliciter dictam designant, hoc est, quæ absolute loquendo, melius digniusque est inesse quam deesse : sicut est esse sapientem, esse justum, potentem, clementem, pulchrum, beatum.

Cujus ratio assignatur : quoniam juxta Hilarium ac Damascenum, primum et proprium Dei nomen est Esse, seu Qui est, prout ipsemet Deus sublimis et benedictus oraculo loquitur Moysi :1 Ego sum qui sum; hæc dices filiis Israel : Qui est, misit me ad vos. Esse itaque in omnimoda plenitudine sumptum, nomen est Dei : ita quod ipsum esse divinum, omnem essendi nobilitatem cum superinfinita perfectione, supersimplicissime comprehendit; vel potius est omnis nobilitas, omnis perfectio, omnis felicitas. Sic ergo in esse divino continetur, imo esse divinum est sapientia infinita, virtus immensa, pulchritudo illimitata, bonitas incircumscripta, veritas prima, beatitudo perfecta, sanctitas interminata. Et ut ad compendium stringam, quidquid præstantius est haberi quam deesse, competit Deo cum plenitudine omniformiter, intrinsece, proprie, intensive, perfectionaliter atque formaliter infinita : ita quod nulla comparatione, nulla habitudine, nullo respectu vel modo deest eidem, sed pure et sine contrarii sui permixtione convenit ei quomodolibet et perfecte : sicut Boetius in libro de Hebdomadibus tangit quantum ad attributum boni. Dionysius quoque pluribus tangit hoc locis.

Itaque, sicut purum aurum vocatur, cui nil alieni metalli admixtum est, generaliter vero purum asserimus, cui nihil de suo miscetur opposito; sic Deus excelsus et felix, dicitur pura bonitas, pura sanctitas, pura pulchritudo, sicque de ceteris : ita quod nihil non boni, non sancti, non pulchri ipsi inest, miscetur vel competit : nec privative, quoniam non est in ejus natura aptitudo ad aliud et oppositum ei quod habet; neque contrarie, propter suam omnimodam simplicitatem. Nil quoque opponitur contrarie esse divino, quod ob suam plenissimam incommutabilitatem, contrariæ dispositionis capax non est : contraria autem habent fieri circa idem, suntque sub eodem genere. Neque contradictorie aliquid non boni, non sancti, non pulchri inest vel competit Deo : quoniam divini esse perfectio est universalis ac infinita, seu universaliter infinita, et infinite seu infinibiliter universalis, ita quod nullibi terminatur. Idcirco non esse, locum nequaquam habet in Deo. Sic itaque divinæ et increatæ pulchritudini nil deformitatis miscetur aut competit : nec privative, nec contrarie, nec contradictorie.

Porro hoc nulli competit enti creato : quod quum sit esse finiti ac limitati, illic incipit esse non esse, ubi esse ipsius finitur; quod item in quantum ex nihilo est, defectibile est, vanum atque in nihil vertibile. Sic quoque est aliquo modo non pulchrum, indigens ac deforme : quia ex se nihil est, et suo esse potentialitas est admixta, indigetque incessanter conservari a Deo, a quo indesinenter dependet; sed et comparatione entis primi, summi boni increatique pulchri, est quasi non ens, non bonum, non pulchrum. Idcirco esse creato dicitur non esse admixtum : non quod esse realem faciat cum non esse compositionem, sed quia esse creato non competit plenitudo essendi, imo inest ipsi quædam carentia cujusdam esse.

Pariformiter dicitur Deus pura veritas : quoniam sicut divina essentia, quæ est veritas prima, est infinitæ cognoscibilitatis; sic intellectus divinus, cujus objectum est illa, est utique infinitæ capacitatis, perspicacitatis seu comprehensivitatis. Sicque est ibi plena omnino adæquatio intellectus ad rem intellectam : ita quod Deus se tantum intelligit, quantum ex sua cognoscibilis est natura. Sic vero nulla mens creata Deum valet cognoscere. Hinc veritas intellectualis quam habet de Deo, non dicitur pura, sed non vero admixta est, privative et contradictorie in viatoribus, qui in Dei agnitione queunt proficere ; in comprehensoribus autem, contradictorie tantum : in quibus quum veritas sit finita, ibi ejus non esse inchoatur, ubi ipsius esse terminatur. Hæc Alberti Magni et Richardi de Mediavilla consonant documentis.

Footnotes

  1. Exod. III, 14. ↩

Chapter 22 of 26