Skip to the text

Articulus 24

De mutua conversione, contemplatione, dilectione, fruitione, complacentia Patris et Filii ac Spiritus Sancti ad invicem.

INTELLECTUALES substantiæ, contemplando ac diligendo convertuntur ad invicem. Porro, quo aliquorum fuerit major ferventiorque dilectio, eo delectabilius convertuntur atque jucundius uniuntur ad invicem. Quemadmodum demum quælibet divina et increata persona est vere absolute perfecta, ita est in infinitum amabilis. Sed et universæ rationes sanctæ ac puræ mutuæ dilectionis in superbenedictis personis reperiuntur. Sunt namque simillimæ invicem, et una se alii totam communicat. Unaquæque etiam scit se amari ab alia infinito amore. Ipsarumque trium supersanctarum ac supervenerabilium personarum est mera identitas in natura, conformitas summa in voluntate, maxima quoque propinquitas in origine; realis tamen et vera est distinctio in personis, quæ se invicem plenissime comprehendunt. His itaque rationibus mutuæ caritatis diligit Pater Filium, et Filius Patrem, uterque quoque Spiritum Sanctum, et Spiritus Sanctus utrumque, dilectione penitus intensive infinita, superæstuanti et superardentissima, incomprehensibili et æterna. In hac autem eorum mutua dilectione et superaffectuosissima unione, consistit deliciosissimum gaudium et complacentia prorsus immensa, voluptas æterna, invariabilis, interminata, delectatio supersancta et supermundissima.

Denique, Pater et Filius et Spiritus Sanctus contemplantur, vident, inspiciunt se invicem comprehensive et superclarissime, æternaliter et indefesse : sicque fruntur se invicem fruitione superbeata, imperscrutabili, supergaudiosissima, omniformiterque completa. Videns itaque Pater æternus suum dilectum ac unicum Filium tantæ perfectionis, tam infinitæ pulchritudinis, bonitatis, sapientiæ atque dulcedinis : nonne diligit, amplectitur, inspicit eum cum ingenti lætitia complacentiaque immensa? Nec enim minus diligit eum quam semetipsum. Ideo incessabiliter stat conversus, fixus, intentus in ejus adspectum. Similiter Filius æternaliter est conversus ad Patrem, a quo sibi tantum bonum, videlicet Deitatis plenitudinem, videt esse communicatum; amatque Patrem (ut dictum est) cum superinfinito fervore, et adspicit eum cum superimmensa delectatione, fruens eodem superdulcissima omnique creaturæ inexperta fruitione. Et scimus quod Pater et Filius diligunt Spiritum Sanctum tam intense, plene ac infinite sicut se invicem, et sicut unusquisque se ipsum. Spiritus Sanctus quoque ad Patrem Filiumque conversus est conversione comprehensiva, fruitiva, deliciosissima, interminabiliter amorosa.

Ecce hæc est vita, beatitudo et gloria Dei nostri. Has gloriæ ejus divitias sinceriter contemplemur, ejusque superopulentissimæ felicitati cordialiter congratulemur. Ad hujus divinæ voluptatis beatificum gustum deificumque saporem, jugiter adspiremus; atque ut eam finaliter sortiamur, puritati internæ cum omni cordis custodia studeamus.

Chapter 25 of 26