Skip to the text

Articulus 20

Quomodo ratio pulchri conveniat proprie Deo benedicto. art. 1. PULCHRUM supra descriptum est, quod sua actualitate movere potest cognoscentis adspectum ad se complacenter seu delectabiliter intuendum, quodque in se continet unde conveniens sit in adspectu, item quod visui placet et videntem oblectat. Quum igitur Deus sit actualitatis et perfectionis immensæ, utputa actus purus, constat quod efficacissimus sit ad movendum vim cognitivam ad ipsius intuitum. Est quoque omni menti bene dispositæ convenientissimus ad cernendum: omnium enim deliciarum ac divitiarum omniumque bonorum ac desiderabilium plenitudinem, sine mensura, superessentialiter, simplicissime ac eminentissime in suo purissimo esse comprehendit. ibidem. Iterum, dictum est quemadmodum res creata pulchra dicatur, in quantum formam idealem ac speciem exemplarem quam habet in mente divina, proportionaliter imitatur. Ipsa ergo mens divina, in qua est mundus archetypus, et omnium entium ratio idealis ac species exemplaris, imo quæ essentialiter est universorum idea ac species, est vere superpulcherrima. Hinc Plato in primo Timæi, demonstrat primum opificem non condidisse hunc mundum ad imitationem exemplaris aliunde accepti vel elaborati, sed juxta formam in mente divina exemplariter præconceptam. Mundus enim, inquit, incomparabili pulchritudine constat; fabricatorque ejus speciosissimus comprobatur: idcirco mundum constituens, non nisi ad exemplar in se consistens inspexit. art. 2. Præterea habitum est, quod spiritualis pulchritudo vim intellectivam præsertim concernens, ad veritatem ac sapientiam maxime pertinet. Deus autem est ipsa sapientia infinita, veritasque perfecta. Ipse quoque est lux pura et incircumscripta. Ei ergo principalissime competit nomen ac ratio pulchri. Denique ipse est essentialiter sanctus, virtus virtutum, fons omnis munditiæ, mensura justitiæ, in omni sinceritate et puritate immensus. Incomparabiliter ergo pulcher censendus est, et ipse vere est amabilissimus, desiderabilissimus dulcissimusque ad videndum.

At vero paulo ante inductum est, quod intellectualium essentiarum pulchritudo in actione earum consistat;1 itemque, quod actio tanto sit pulchrior, quanto a potentia præstantiori egreditur, et ad nobilius terminatur objectum: si tamen potentia operans sit bene disposita. Deus autem est substantialiter operatio sua. Ipse quoque est sua potentia, suus intellectus et sua voluntas. Idcirco pulchritudo sua non est sibi accidentalis, sed consubstantialis, et tanta tamque immensa ut sua essentia; estque perfectionis immensæ, tam ratione intellectus et voluntatis Dei altissimi, quam ratione objecti, quod est ipsa veritas prima, quæ divini intellectus et suæ æternæ contemplationis exstat objectum; est item bonitas summa, quæ voluntatis divinæ et suæ æternæ dilectionis objectum est. Quo autem quid pulchrius est, eo delectabili cernitur. Hinc Deus gloriosus et felix, cum infinita delectatione et complacentia, æternaliter invariabiliterque inspicit semetipsum.

In hujus demum pulchritudinis increatæ clara ac fruitiva contemplatione, omnis mentis creatæ est collocata felicitas. Unde decimo de Civitate Dei Augustinus recitat Plotinum Platonicum elocutum: Contemplatio Dei qua angeli beati sunt, tantæ est pulchritudinis visio, et tanto amore dignissima, ut sine hac quibuslibet aliis bonis præditus et abundans, infelicissimus sit.

Footnotes

  1. art. xvii. ↩

Chapter 21 of 26