Skip to the text

Articulus 7

Ex quibus principaliter constet, colligatur atque resultet pulchritudo mundi.

QUEMADMODUM ordo, ita et pulchritudo mundi in generibus rerum ac speciebus principaliter est consistens. Hæcque vocatur essentialis pulchritudo mundi, secundum Alexandrum de Hales; et determinatur atque attenditur penes modum, speciem et ordinem, secundum eumdem: non prout modus, species et ordo considerantur in rebus quæ transeunt, seu individuis quæ corruptionibus subjacent, sed in generibus ac speciebus quæ permanent.

Verumtamen penes individua incorruptibilia, in quibus species tota salvatur in individuo uno, sicut sunt sol, luna, ac personæ angelicæ, itemque in his individuis quæ secundum se tota corrumpi non possunt, quamvis secundum partem queant corrumpi, tam in materia proxima quam in forma, qualia sunt quatuor elementa, essentialis pulchritudo mundi consistit. Hinc ergo propter generabilium corruptibiliumque individualium rerum continuam successionem, desitionem, innovationem, principalis pulchritudo mundi non turbatur, nec deformatur: quemadmodum libro de Natura boni loquitur Augustinus: Fit decedentibus ac succedentibus rebus temporalibus, quædam in suo genere pulchritudo, ut nec ipsa quæ desinunt esse, turpent aut turbent modum, speciem et ordinem universæ creaturæ: sicut sermo bene compositus, utique pulcher est, quamvis in eo syllabæ omnesque soni, quasi nascendo ac moriendo transcurrant.

Denique, secundum Augustinum undecimo Confessionum, mundi pulchritudo descendit a pulchritudine prima, exemplari, divina. Siquidem ait : Tu, Domine, fecisti ea pulchra, quoniam pulcher es : pulchra enim sunt, sed non sicut tu conditor eorum; cui comparata, nec bona nec pulchra sunt. Cui consonat illud Isidori : Ex pulchritudine circumscriptæ creaturæ, pulchritudinem suam, quæ circumscribi non valet, facit Deus intelligi. Pulchritudo igitur creaturæ est quoddam vestigium cognitive perveniendi ad notitiam pulchritudinis increatæ. Vestigium autem principaliter attenditur penes modum, speciem et ordinem : ergo et pulchritudo.

Insuper elucescit ex his ejus solutio quæstionis qua quæritur, an pulchritudo mundi possit augeri vel minui. Est nempe dicendum, quod perfectio attenditur modis duobus, videlicet secundum formam totius, et secundum formam partis, vel certe penes essentialia ac principalia, et item penes accidentalia et adventicia. Unde essentialis pulchritudo mundi, quoad genera et species et quantum ad formam totius, semper perfecta perseverat, neque augeri nec minui potest. Sed quantum ad accidentalem perfectionem ac pulchritudinem pertinet, perfectio et pulchritudo universi augeri potest ac minui, per individualium rerum multiplicationem, adornationem, deformationem et subtractionem, tam quantum ad esse quam quoad bene esse talium rerum. Quomodocumque ergo se habeant partes, perfecta est universitas mundi quantum ad essentialem ordinem entium et decorem, ut innotescit ex verbis Augustini, tertio de Libero arbitrio asserentis : Quum non peccantibus adest beatitudo, perfecta est universitas; quum vero peccantibus adest miseria, nihilo minus perfecta est universitas. Quod autem ipsæ non desunt animæ, quas vel peccantes sequitur miseria, vel recte facientes beatitudo, semper in naturis omnibus universitas plena atque perfecta est.

Verumtamen, licet modo præfato perfectum sit universum quoad genera et species, nihilo minus posset Creator omnipotens adhuc multiplicare species specialissimas in natura angelica, a supremo illius naturæ nunc subsistente supposito ascendendo in infinitum. Divina namque immensa potestas tot facere nequit, quin in infinitum plura et præstantiora producere possit. Sed ipse superliberrimus Conditor, in numero, pondere et mensura, secundum suæ abyssalis sapientiæ imperscrutabilem profunditatem rationabilissimamque censuram, constituit universa.1

Footnotes

  1. Sap. xi, 21. ↩

Chapter 8 of 26