Articulus 6
De pulchritudine cœlestium corporum.
OMNIUM figurarum completissimam constat esse rotundam, circularem seu sphæricam. Lux quoque et diaphaneitas inter corporales qualitates exstant præclaræ. Quum igitur cœlestium orbium, astrorum ac planetarum figura sit sphærica, ipsique orbes consistant diaphani, stellæ vero itemque planetæ sint pellucidæ ; palam est, cœlestibus quidem corporibus pulchritudinem inesse præcipuam : præsertim quum ipsi orbes diaphani præfatis astris atque planetis lucentibus adornentur.1 Idcirco in Ecclesiastico legitur : Species cœli gloria stellarum ;2 mundum illuminans in excelsis Dominus. Species cœli in visione gloriæ ; sol in adspectu vas admirabile, opus Excelsi, radios igneos exsufflans ; magnus Dominus qui fecit illum. Luna, ostensio temporis et signum ævi, crescens mirabiliter in consummatione, vas castrorum in excelsis, in firmamento cœli resplendens gloriose. Præterea, teste Hugone, quid pulchrius luce, quæ quum in se colorem non habeat, omnium tamen rerum colores ipsa quodammodo illuminando colorat? Quid jucundius ad videndum cœlo quum serenum est, quod resplendet quasi sapphirus, et gratissimo quodam suæ claritatis temperamento vi sum excipit et demulcet adspectum? Sol sicut aurum rutilat; luna pallet quasi electrum. Stellarum quædam adspectu flammeo radiant; quædam luce rosea micant; quædam vero alternatim, nunc roseum, nunc viridem, nunc candidum fulgorem demonstrant.
Hinc itaque convenientissime ait Scriptura: Gloria Dei plenum est opus ejus.3 Quam desiderabilia sunt omnia opera ejus!4 Quis satiabitur videns gloriam ejus? Verum multa dicimus, et deficimus verbis; consummatio autem sermonum, ipse est. Multa quippe sunt abscondita majora his: pauca enim vidimus operum ejus. Etenim difficile æstimamus quæ in terra sunt; et quæ in prospectu sunt, invenimus cum labore; quæ autem in cœlis sunt, quis investigabit?5
Enimvero, quis cœli empyrei, quod omnium visibilium invisibiliumque locus seu continentia est, magnitudinem, venustatem, nobilitatem, luciditatem, simplicitatem, et ceteras ejus proprietates cognoscere possit aut fari? Ipsum est enim quantitate permaximum, qualitate præfulgidum, situ altissimum, uniforme, inalterabile atque immobile, contemplationisque beatificæ fruentium Deo habitaculum congruum; hic paradisus cœlestis, hæc patria Beatorum, hic voluptatis deificæ locus, hoc regnum cœlorum, terra regioque vivorum, cujus gyro contenta seu clausa sunt omnia, extra quod nulla penitus invenitur creatura. Porro, si minima stella visibilis, major est tota terra, quam magni sunt orbes cœlestes, quorum respectu stellæ apparent et sunt adeo parvæ? Nihilo minus, quanto stellæ majores sunt secundum veritatem quam apparentiam, tanto utique orbes majores sunt vere quam apparenter.
Hinc itaque, in horum cœlestium orbium atque astrorum decore, splendore, magnitudine et virtute, supergloriosissimi Creatoris omnipotentem sapientiam ac supersapientem omnipotentiam, sinceriter contemplemur, jugiter admiremur, ferventer amemus, reverenter colamus, et dignis (quantum inopes et pusilli valemus) præconiis incessanter humiliterque laudemus. Idcirco equidem admonet Isaias: Levate oculos vestros in excelsum, et videte quis creavit hæc.6
Footnotes
Chapter 7 of 26