Skip to the text

Articulus 18

De supernaturali pulchritudine intellectualium creaturarum.

INFINITA liberalitas Dei naturaliter, totaliter et incircumscriptibiliter boni, ejusque ad creata dilectio, contenta non fuit suam perfectionem ac bonitatem rationali intellectualique creaturæ per naturalium effusionem donorum communicare, sed supernaturalibus atque gratuitis donis multipliciter ac benignissime decoravit, prævenit, implevit eamdem: primo, per gratiam gratum facientem perficiendo ejus essentiam, quæ per gratiam illam constituitur in esse deiformi, supernaturali, Deo acceptabili, atque ad promerendum idoneo. Voluntatem quoque ipsius caritate divina infusa ornavit; viatoribus autem etiam fidem et spem condonavit; septem donis Spiritus Sancti mirabiliter partem intellectivam ornavit; ceteris quoque beatitudinibus ac fructibus rationalem creaturam fulcire dignatus est. Quibus omnibus multo sublimius adornatur pulchriusque vestitur, quam orbes cœlestes et astra suis splendoribus, aut Titan lumine suo. Insuper, gratiis gratis datis Deus naturam humanam multiformiter sublimavit, dando hominibus gratiam faciendi miracula, omnium linguarum notitiam, spirituum discretionem, dæmonum expulsionem, gratiam prophetalem, apostolatusque apicem, atque multiplicem prælationem; potestatem insuper mirabilem remittendi peccata, eminentissimam virtutem consecrandi corpus et sanguinem Christi.1 Præterea, angelis suis mandavit de nobis, ut custodiant nos in omnibus viis nostris.2

Sed nec ista misericordissimo Deo satis fuerunt. Quin potius ipse unigenitus Filius Dei, verus Deus, nostram assumpsit naturam, et vere factus est frater noster. Per quod ineffabilem nimis dignitatem excellentiamque nostræ naturæ largitus est.

Insuper, Deus mentes Beatorum in patria lumine gloriæ decoravit, easque ad suæ superpurissimæ deitatis immediatam atque per speciem claram, fruitivam, beatificam visionem provexit. Sic igitur increatam et superinfinitam divinæ essentiæ pulchritudinem deliciosissime intuendo, in eamdem transformantur imaginem, supernaturali et ineffabili modo.3 Implentur enim et superimplentur exuberantissima perfusione, communione, participatione bonitatis et lucis ac pulchritudinis Dei, ita ut penitus in eam rapiantur, configurentur et absorbeantur : per quod omnino pulcherrimi constituuntur, adeo ut pulchritudini unius minimique eorum, nequaquam totius sensibilis mundi decor et claritas valeant comparari.

Footnotes

  1. I Cor. xii, 8-10. ↩

  2. Ps. xc, 11. ↩

  3. II Cor. III, 18. ↩

Chapter 19 of 26