Skip to the text

Articulus 3

De distinctione pulchri et veri.

CONVERTIBILIA entis, videlicet bonum, verum, pulchrum, reale nil superaddunt enti, sed solum aliquam rationis considerationem ac proprietatem. Porro jam dictum est, quod pulchrum dicitur respectu causæ formalis, et quantum ad cognitivam potentiam.1 Quum ergo etiam verum prout cum ente convertitur, dicatur atque sumatur ex parte formæ, et per comparationem ad vim cognitivam intellectualem, videlicet prout natum est facere veram conceptionem in intellectu, secundum Avicennam et omnes; quærendum quomodo pulchrum a vero distinguitur. Iterum, dictum est quod pulchrum vocatur, secundum quod formam exemplarem quam habet in mente divina, proportionaliter imitatur.2 Simili autem ratione, verum quoque ens omne creatum asseritur. Nam sicut artificialia vera dicuntur, in quantum ad imitationem formæ quam habent in mente artificis producuntur; sic naturalia dicuntur vera, secundum quod ad imitationem formæ idealis quam habent in mente primi opificis producta sunt. Sicque videtur eadem esse ratio veri et pulchri.

Ad hoc Alexander de Hales in secundo respondet, quod veritas est dispositio seu proprietas ex parte formæ relata ad interius, puta per comparationem ad intrinsecam atque latentem mentis seu intellectus considerationem. Pulchritudo autem est dispositio ex parte formæ relata ad exterius : quia, ut habitum est, pulchrum describitur, quod cognoscenti vel intuenti conveniens et ornatum monstratur.3

Porro, quod pulchrum ex parte formæ sumatur, liquet ex verbo Augustini, in libro de Natura boni dicentis : In hominis forma quoniam major est pulchritudo, in ejus comparatione, simiæ pulchritudo deformitas appellatur. Iterum, quum tria sint ipsius creaturæ, videlicet modus, species, ordo, palam est pulchritudinem ad speciem pertinere, atque secundum eam determinari : nam et speciosa dicimus pulchra. Sed species ex parte formæ accipitur: ergo et pulchrum seu pulchritudo.

Si vero quis instet contra prædicta, eo quod teste Dionysio, pulchrum secundum causam omnia appetunt :4 quum igitur appetitus respiciat finem, pulchrum ad causam pertinebit finalem. Ad hoc quidam respondent, quod appetere sumitur proprie; sicque dicitur respectu finis seu causæ finalis. Sumitur etiam communiter; et sic omne in quo quiescit appetitus alicujus, dicitur ab eo appeti, et esse finis ipsius : ut quod est delectabile intellectui, dicitur appetere intellectus; et quod est delectabile visui, dicitur appetere visus. Sicque pulchrum cadit in naturali appetitu omnium rerum, et quælibet potentia appetit pulchrum conveniensque objectum. — Si autem rursus quis instet, quia Dionysius ait, quod pulchrum est finis omnium, et omnia fiunt causa pulchri;5 dicendum, quod quum bonum et pulchrum idem sint, pulchrum materialiter in quantum est quoddam bonum, vel etiam summum bonum, ad finalem pertinet causam.

Footnotes

  1. art. 1. ↩

  2. Ibidem. ↩

  3. Ibidem. ↩

  4. De Divin. DOM. c. IV. ↩

  5. Ibidem. ↩

Chapter 4 of 26