Articulus 23
Quomodo pulchritudo approprietur Filio Dei.
QUAMVIS præterea pulchritudo toti superbeatissimæ adorandæque Trinitati ac singulis divinis personis communis sit, juxta illud Augustini sexto de Trinitate, In Trinitate summa origo est omnium rerum, perfectissima pulchritudo, et beatissima delectatio; appropriatur tamen unigenito Dei Filio, Verbo æterno, dicente S. Hilario: Æternitas est in Patre, species in imagine, usus in munere. Et licet hæc verba, testante Magistro primo libro, adeo alta sint ut vix ea humanus possit intellectus attingere, tamen ex verbis Augustini sexto de Trinitate verba Hilarii exponentis, aliqualiter innotescunt.1 Ait enim ibidem:
Imago si perfecte implet seu repræsentat id cujus est imago, ipsa æquatur ei, non illud imagini suæ. In qua imagine Hilarius speciem nominavit propter pulchritudinem: ubi tanta est congruentia, et prima æqualitas primaque similitudo, nulla in re dissidens, et nullo modo inæqualis, et nulla ex parte dissimilis, sed ad identitatem respondens ei cujus imago est.2 Porro ineffabilis quidam complexus Patris et imaginis seu Filii, non est sine perfruitione, caritate et gaudio. Illa ergo dilectio, delectatio, beatitudo (si tamen aliqua humana voce digne dicitur) usus ab Hilario appellatur; et est in Trinitate tertia persona, videlicet Spiritus Sanctus, non genitus, sed genitoris genitique suavitas, ingenti largitate ac ubertate perfundens omnes creaturas secundum capacitatem earum, ut ordinem suum teneant et locis suis quiescant. Hæc Augustinus. Qui etiam primo de Doctrina christiana, sententiam verborum Hilarii aliis verbis significans, ait: In Patre unitas, in Filio æqualitas, in Spiritu Sancto unitatis æqualitatisque concordia. Quoniam enim Pater a nullo est, et ens omnifarie primum, idcirco appropriantur ei unitas atque æternitas.
Denique, quoniam (ut frequenter jam patuit) pulchrum dicitur respectu cognitivæ potentiæ, cujus species est vis intellectiva, et verbum est emanatio intellectus;3 idcirco pulchritudo rite appropriata est Verbo seu Filio Dei. Insuper, verbum procedit ab intellectu secundum rationem similitudinis, quoniam perfectio intellectus in assimilatione quadam consistit ipsius intellectus ad rem intellectam. Merito itaque Filio Dei appropriantur pulchritudo atque æqualitas, tanquam ei in quo quidquid Patris est, plenissime atque clarissime splendet.
Amplius, dictum est quod pulchritudo spiritualis ad sapientiam et veritatem potissime pertinet.4 Quemadmodum ergo Filio Dei appropriantur veritas et sapientia, ita et pulchritudo.
Adhuc, tactum est quod pulchrum concernit rationem causæ formalis exemplaris;5 et item, quod pulchrum est omnium causa formalis ac distinctiva in Verbo. Causalitas autem causæ formalis exemplaris, appropriatur Filio tanquam ei per quem facta sunt omnia: ergo et pulchritudo; præsertim quum Filius Dei per appropriationem quamdam vocetur ars Dei et mundus archetypus. Unde undecimo de Civitate Dei loquitur Augustinus: Non est auctor excellentior Deo, nec ars efficacior Dei Verbo. Sexto quoque de Trinitate: Verbum, inquit, est ars omnipotentis sapientisque Dei, plena rationum omnium viventium, et omnes unum in ea. Alibi quoque fatetur, quod qui negat mundum archetypum, negat Dei Filium: nempe quum Verbum sit emanatio intellectus, ea quæ intellectum concernunt, ei rite appropriata consistunt.
Footnotes
Chapter 24 of 26