Articulus 15
De essentiali pulchritudine intellectualium substantiarum in generali, et specialiter de naturali decore animæ rationalis.
HUCUSQUE de corporali pulchritudine deductus est sermo; nunc de spirituali pulchritudine effari par est. Itaque, quanto natura et esse intellectualium divinarum ac immortalium substantiarum perfectior, sublimior atque præstantior est corporalium mortaliumque rerum natura et esse, tanto utique excellentior ac delectabilior pulchritudo inest et competit illis quam istis. Imo, sicut illarum est major bonitas, veritas et unitas, ita et exuberantior atque amœnior pulchritudo, tam essentialis quam accidentalis.
Porro, in intellectualium essentiarum universitate ac ordine, infimum tenet locum anima rationalis: quæ, secundum Isaac in libro Definitionum, in umbra intelligentiæ est creata. Ejus itaque essentialis pulchritudo est, quod ad superbenedictæ Trinitatis, unius, supersimplicissimæ ac superessentialis Deitatis imaginem similitudinemque producta est, puta in tali specifica perfectione, ut ab ejus essentia fluant vis intellectiva, memoria et voluntas:1 quibus Dei et felicitatis est capax. Hic ergo naturalis est animæ decor, quod propter splendorem intellectus, non solum universis naturalibus corruptibilium formis exstat præstantior, nec earum dumtaxat perfectiones in se comprehendit, videlicet esse, vegetare, sentire, movere; sed insuper cum substantiis separatis atque angelicis mentibus habet parilitatem atque consortium, ab eodem principio effectivo, videlicet Deo creatore, immediate procedens, et ad eumdem finem immediate revertens, idem habens beatitudinis objectum cum illis. Estque simplex ac immortalis essentia: quæ quantæ vitalitatis, virtuositatis in se sit, pandunt operationes diversæ, mirabiles ac subtiles, quas exercet per corpus; quæ animi industriam, spiritus dignitatem, ingenii profunditatem declarant.
Insuper, anima rationalis, summæ Trinitatis imago est, primæ et increatæ lucis signaculum, Divinitatis prænobilis similitudo, radius Creatoris, libertate ornata, indestructibilis forma, ad Creatoris beatificam visionem finaliter ordinata: ita quod licet angelici spiritus sint ea digniores in ratione formæ seu dignitate naturæ, non tamen in ratione finis. Sicque vere accipi potest quod decimo de Civitate Dei recitat Augustinus: Magnus ille Platonicus Plotinus dicit animam rationalem non habere super se naturam nisi Dei, a quo fabricatus est mundus et ipsa creata, nec aliunde illis supernis ac beatis spiritibus præberi vitam beatam et lumen veritatis intelligentiæ, quam unde præbetur et nobis.
Footnotes
-
Gen. 1, 26, 27. ↩
Chapter 16 of 26