Skip to the text

Articulus 17

De accidentali pulchritudine intellectualium substantiarum.

SICUT ad corpus habent se membra, ita vires ad animam rationalem ac angelum. Quemadmodum etiam corpus adornatur figura atque colore seu luce, sic vires habitibus bonis, virtuosis, sapientialibus, scientialibus, eorumque actibus, decorantur. Itaque, sicut in partium congruentia et convenienti colore corporalis pulchritudo consistit, sic in potentiarum adornatione per actus et habitus perfectionales, spiritualis et accidentalis pulchritudo mentium creatarum sita videtur : imo et in ornamento quo ipsa essentia intellectualis per gratiam gratificantem perficitur; verum hoc ad supernaturalem pertinere pulchritudinem constat, de qua mox erit tractatus. Præsertim vero in ipsis dignissimis actibus mentis pulchritudo ista attenditur, ita quod interiorum actuum ab errore et vitio purgatorum, recta et condecens habitudo dicitur ipsa interior pulchritudo : ad quam concurrunt ac requiruntur virium dispositio bona, operationum exsecutio non impedita, sapientiæ quoque directio radiosa.

Præterea, quoniam juxta præhabita, pulchrum dicitur per comparationem ad cognitivam potentiam; hinc pulchritudo hæc spiritualis potissime videtur consistere in actione habituum intellectivam vim perficientium, maxime quoque in contemplatione et actu sapientiæ. Ad ipsum namque intellectum ejusque actus ac habitus potissime pertinere asseritur ratio lucis et claritas. Nam et ipse intellectus lumen vocatur quo cuncta cernuntur. Sapientia quoque, scientia, ars, prudentia, quid sunt, nisi quidam luciformes fulgores, sua claritate mentem illustrantes ad conspiciendum objecta? Ad caritatem demum potius pertinent fervor et puritas quam fulgor et claritas : nihilo minus in actibus et habitibus vim affectivam seu voluntatem perficientibus, pulchritudo ista aliquo modo consistit. Imo totalis pulchritudo mentis, per quam dicitur tota pulchra, ornatum intellectus atque affectus requirit, et vitiorum, errorum ac passionum expulsionem præexigit. Postremo, pulchritudo ista completa, ex donis, beatitudinibus, fructibus atque virtutibus quodammodo integratur : ita quod coaptatio horum, seu harmonia interna ex istis resultans, appellanda appareat pulchritudo spiritualis in intellectualibus creaturis.

Insuper, quam ingens sit pulchritudinis hujus eminentia, quis capere queat aut fari? Potest tamen id ipsum parumper pensari. Primo, ex parte essentiæ intellectualium substantiarum: quæ quanto præstantior diviniorque consistit, tanto excellentiores, deiformiores et speciosiores actus habitusque sortitur, ac admirabiliori, delectabiliori et sinceriori pulchritudine venustatur. Modus quippe agendi parificatur modo essendi. Perfectio quoque secunda perfectioni primæ correspondenter proportionatur. Quanta autem sit intellectualis essentiæ dignitas, utcumque ostensum est. Secundo pensatur id ipsum ex parte potentiæ ex qua actus cui pulchritudo adscribitur, profluit, utputa intellectus: qui quum sit divinissima vis, præsertim in angelis, qui sunt quasi totaliter oculus intellectualis, habet utique præclarissimos atque pulcherrimos actus, quibus natura angelica splendidissime decoratur, atque instar vitri perlucidi, seu speculi tersi, pervii et politi, amœnissime prorsus perfunditur. Tertio idem pensatur ex parte modi agendi, qui in angelicis mentibus uniformis, liberrimus, continuus indefectibilisque cognoscitur: idcirco pulchritudo illarum non minoratur. Quarto, quoniam in bono sic confirmatæ sunt, quod decor earum peccati labe fœdari non valet. Quinto, ex parte objecti, videlicet Dei, cujus immensa nobilitas exstat: quem incessabiliter contemplantur, et contemplando ac diligendo, eidem pulchriformiter assimilantur. Ex quo plane objecto, actus earum præclarissime nobilitatur, dignissime specificatur, inæstimabiliter pulchrificatur.

Chapter 18 of 26