Articulus 14
De pulchra formatione corporis humani.
QUEMADMODUM naturalium hujus inferioris atque sensibilis mundi formarum præstantissima est anima rationalis, ita et corporum animatorum, organicorum, mixtorum, nobilius est corpus humanum: siquidem nobiliori formæ nobilior debetur materia, ut sit inter actum atque potentiam proportio congrua. Ut ergo mundi pulchritudo plenius clareat, et de inferiorum corporum animatorum decore, itemque ornata formatione, detur considerandi occasio, de corporis humani speciosa, magistrali et artificiali dispositione, modicum est profandum. Et quidem quæ dicam, ex verbis Augustini et Hugonis accepta sunt.
Itaque, vicesimo secundo de Civitate Dei loquitur Augustinus: In ipso hominis corpore, quamvis ratione mortalitatis sit cum belluis nobis commune, multisque earum infirmius sit, quanta Dei bonitas, quanta tanti Creatoris apparet providentia! Nonne ita sunt in eo loca sensuum et cetera membra disposita, speciesque ipsa ac figura et statura totius corporis ita modificata, ut ad ministerium animæ rationalis se indicet factum? Non enim ut animalia irrationalia prona in terram esse videmus, ita creatus est homo; sed erecta in cœlum corporis forma, admonet eum quæ sursum sunt sapere atque divina adspicere. Porro mira mobilitas linguæ ac manibus attributa, ad loquendum et scribendum atque ad opera artium plurimarum ac officiorum complenda conveniens, nonne satis ostendit quali quamque præclaræ animæ tale corpus ad serviendum consistat unitum? quanquam et detractis necessitatibus operandi, ita omnium partium congruentia numerosa sit, et pulchra sibi parilitate respondeat, ut nescias utrum in eo condendo major sit utilitatis habita ratio quam decoris. Certe enim, nihil creatum videmus in corpore utilitatis causa, quod non habeat etiam decoris locum. Plus autem nobis id appareret, si numeros mensurarum quibus inter se cuncta connexa sunt et coaptata, nossemus: quos forsitan, data opera, in his quæ foris eminent, humana posset investigare solertia. Quæ vero tecta sunt atque a nostris remota conspectibus, sicut est tanta perplexitas venarum atque nervorum, et viscerum secreta vitalium, invenire nullus potest: quia, etsi medicorum diligentia nonnulla laniavit corpora mortuorum, sive etiam inter manus secantis perscrutantisque morientium, atque in carnibus humanis satis inhumane abdita cuncta rimata est, ut addisceret quid et quomodo quibusve locis esset curandum; numeros tamen de quibus loquor, quibus coaptatio, quæ ἀρμονία Græce dicitur, tanquam cujusdam organi, extrinsecus atque intrinsecus totius corporis constat, nemo valuit invenire, quos nemo ausus est quærere. Qui si noti esse potuissent, in interioribus quoque visceribus quæ nullum ostendunt decus, ita delectaret pulchritudo rationis, ut omni formæ apparenti quæ oculis placet, ipsius mentis præferretur judicio. Sunt vero quædam ita posita in corpore, ut tantummodo decorem habeant, et non usum: sicut habet pectus virile mamillas, et facies barbam, quam non esse munimento, sed virili ornamento, indicant puræ facies feminarum. Itaque in formatione corporis, dignitas necessitati prælata est. Transitura est quippe necessitas, tempusque venturum quando sola invicem pulchritudine sine ulla libidine perfruemur. Hucusque Augustinus.
Hinc etiam ait Hugo: Ecce in humana facie quam rationabili distinctione instrumenta sensuum collocata sunt. Supremum locum tanquam speculator quidam obtinet visus, ut eminus posita, mira agilitate præ ceteris percipiens, quæ ceteris sensibus superventura sunt, ante periculum prævidere possit. Denique, in corpore ossa intrinsecus collocantur, quatenus robur eorum corpus sustineat. Deinde caro ossa vestit, ut duritia eorum molliter tactum excipiat; ad ultimum pellis carnem induit, ut sua quodammodo tenacitate, ab incommodis foris accidentibus corpus muniat.
Chapter 15 of 26