Skip to the text

Articulus 19

De pulchritudine superspeciosissimi Dei secundum doctrinam divini Dionysii.

QUEMADMODUM causa per effectum, sic per creaturam Creator cognoscitur. Hinc, ut Thomas aliique commentatores librorum Dionysii contestantur, ipse sacer Dionysius de divinis nominibus tractat in libro Nominum divinorum, secundum emanationes et distributiones quibus Deus bonitatem perfectionemque suam rebus creatis variis modis communicat et effundit. Hoc itaque modo laudans Deum ut pulchrum et pulchritudinem ipsam fontanam, quarto capitulo de Divinis nominibus ait :

Divina bonitas in Scripturis laudatur ut pulchrum et sicut pulchritudo quæ effectiva est pulchri. Pulchrum autem et pulchritudo, in Deitate omnia in sua simplicitate causali comprehendente, unum et idem sunt. Loquentes ergo de summo bono, dicimus quod supersubstantiale pulchrum dicitur pulchritudo, quia pulchricat omnia secundum propriam singulorum proportionem, causatque universalem omnium harmoniam et claritatem. Pulchrum autem dicitur Deus, sicut pulcherrimum et superpulchrum : neque factum, neque destitutum; nec auctum, nec minoratum; nec uno respectu pulchrum, alio respectu turpe; nec hic pulchrum, et illic non; neque quibusdam pulchrum, quibusdam non pulchrum : sed sicut ipsum secundum se ipsum, cum se ipso semper exsistens uniformiter pulchrum, et sicut præhabens in semetipso excedenter formam pulchritudinis omnis pulchri. Omnis enim pulchritudo et omne pulchrum, uniformiter et causaliter præexsistunt in simplici et supernaturali omnium pulchrorum natura. Et propter pulchrum sunt omnium concordiæ et amicitiæ et communiones. Ex ipso quoque sunt coaptationes singulorum ad singula, et harmoniæ universitatis rerum, et exsistentium proportiones in congruo situ.1 Et quæcumque sunt et fiunt, propter pulchrum et bonum sunt et fiunt; et ad ipsum cuncta respiciunt, atque ab eo moventur et continentur. Et ipsum bonum et pulchrum est omnium principium et finis, superprincipale et superperfectum : quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso, et ad ipsum sunt omnia.

Ex his magni Theologi theoricis documentis elucescit, quod esse pulchrum seu pulchritudo, vere atque potissime convenit Deo, qui solus substantialiter, totaliter, independenter et incircumscriptibiliter pulcher est : ita quod idem est ipsi esse et pulchrum esse, quoniam ejus essentia est pulchritudo superessentialis, exemplaris, fontana, invariabilis, idealis, immensa.

Hinc Deus est omniformiter quomodolibetque pulcherrimus, et vere, proprie atque intrinsece in superessentiali pulchritudine infinitus : ut sicut comparatione suæ bonitatis puræ nullus est bonus, sic pulchritudinis suæ respectu, nullus appareat pulcher, quia in infinitum pulchritudo divina omnem creatam transcendit ac vincit. Unde secundo de Trinitate asserit Augustinus : Facies Dei est species (id est pulchritudo) quæ rapit omnem animam rationalem desiderio sui tanto ardentiorem quanto mundiorem, et tanto mundiorem quanto ad spiritualia resurgentem, et tanto ad spiritualia resurgentem quanto carnalibus morientem. Nono quoque de Civitate Dei : Angeli (inquit) boni, non solum incorporalis, verum etiam incommutabilis et ineffabilis pulchritudinis Dei, sancto inardescunt amore.

Footnotes

  1. Rom. xI, 36. ↩

Chapter 20 of 26