Skip to the text

Articulus 2

Quomodo etiam in ipso universorum primo principio, Deo benedicto, pulchrum concernit rationem causæ exemplaris et ad eam pertinet.

JAM in fine præcedentis articuli tactum est, quod res creata dicitur pulchra quoad causam formalem extrinsecam seu exemplarem, videlicet Deum, sub ratione hujuscemodi causæ formalis unumquodque distincta ac propria ideali ratione causantis, secundum Augustinum in libro LXXXIII Quæstionum. Nihilo minus res creata, etiam pulchra vocatur et est ex parte causæ formalis intrinsecæ seu informantis, quæ est velut quædam impressio et participata similitudo formæ idealis, conferens enti speciem et decorem. Denique, Deo glorioso et sancto existente omnium causa in triplici genere causæ, utputa, efficientis, formalis quoque seu exemplaris, atque finalis, certum est causalitatem causæ efficientis ad potentiam, exemplaris ad sapientiam, finalis ad bonitatem potissime pertinere. Itaque causalitas efficientialis competit Deo ratione potentiæ, sicque omnia sunt ex ipso; causalitas vero exemplaris, ratione sapientiæ, cujus est omnia ordinate producere, rationem et formam operis intuendo, sicque omnia sunt per ipsum. Porro, causalitas finis competit Deo ratione bonitatis, et sic omnia sunt in ipso. Quoniam itaque, juxta inducta, pulchrum dicit dispositionem respectu causæ formalis et exemplaris, palam quod in Deo quoque pulchrum seu pulchritudo ad causam pertineat exemplarem: cujus est creata sapienter pulchriformiterque distinguere, et singula propriis perfectionibus ad imitationem primæ et exemplaris pulchritudinis decorare.

Hinc Areopagita Dionysius docet, quod primum et increatum supersubstantialeque pulchrum, dicitur pulchrum et pulchritudo, quoniam exsistentia cuncta pulchrificat secundum propriam singulorum proportionem, et causat universalem omnium harmoniam et claritatem, ac instar solaris luminis, universitati entium pulchrificas distributiones radii sui fontani immittit.1 Et denuo ait: Secundum pulchrum omnia determinantur ac distinguuntur. Distinctio quippe penes ea quæ sunt eminentiora et pulchriora in rebus, præsertim attenditur. Unde differentia perfectissima a perfectione speciei essentiali ac ultimata accipitur, secundum philosophos.

Postremo, pulchrum quoad cognitivam potentiam dicitur, sicut ostensum est. Hinc in spiritualibus intellectualibusque naturis, pulchritudo ad sapientiam præcipue pertinet, atque in Deo ad attributum veritatis reducitur, secundum doctores. Causalitas autem exemplaris ad sapientiam pertinet. Rationabiliter ergo in Deo pulchrum ad rationem et genus causæ exemplaris asseritur pertinere. In ipso equidem primo ac omnipotenti principio invenitur causa subsistendi, ratio intelligendi, et ordo vivendi: quorum primum ad naturalem, secundum ad rationalem, tertium ad moralem pertinet philosophiæ partem seu speciem, prout octavo de Civitate Dei, a Platonicis dictum Augustinus commemorat.

Footnotes

  1. De Divin. nom. c. iv. ↩

Chapter 3 of 26