Skip to the text

Articulus 9

Quomodo ratio pulchri conveniat malis pœnæ et monstris; et qualiter conferant ista ad pulchritudinem mundi.

MALORUM culpæ Deus causa non esse asseritur, sed voluntas creata, in quantum defectiva atque ex nihilo facta, secundum Dionysium et Augustinum. Porro, malorum pœnæ causa est Deus. Talia etenim mala pœnalia juste infligit Deus, vel naturaliter concomitantur entis naturam, quemadmodum mixtorum corruptio, quæ licet bona et pulchra non sit eis quæ corrumpuntur, confert tamen et prodest ad pulchritudinem mundi, et aliis cedit ad commodum : sicut dum homines carnibus animalium occisorum aluntur. Corruptio demum unius generatio exstat alterius, in quo esse speciei continuatur.

Hoc quoque ad mundi pertinet ornamentum, ut rebus eveniat quod ipsis naturale consistit. Hinc in libro de Libero arbitrio loquitur Augustinus : Habitationi cœlesti anima injusta non convenit per peccatum ; terrestri autem convenit per supplicium. Vilioribus namque locis congruunt viliora. Ideo denuo asserit Augustinus : Servus in tali peccato deprehensus ut mundandæ cloacæ dignus habeatur, ornat eam turpitudine sua. Et utrumque horum, videlicet turpitudo servi et mundatio cloacæ, conjunctum et redactum in quamdam sui generis unitatem, ita dispositæ domui coaptatur, ut ejus universitati ordinatissimo decore conveniat. Sic voluntaria quæ in peccato fit, est turpis affectio : cui propterea pœna adhibetur, ut ordinet eam, ubi tale esse turpe non sit, et decori universitatis congruat, ut peccati dedecus emundetur pœna peccati.

Præterea, tertiodecimo de Civitate Dei loquens de morte Augustinus : Per ineffabilem (inquit) misericordiam ipsa pœna vitiorum transit in arma virtutis, dum scilicet quis pro justitia moritur. Mors ergo, in quantum est instrumentum virtutis, pertinet ad decorem. Imo si mors non esset, non utique esset martyrium : quod item non esset, si persequentium culpa deesset. Sicque persecutorum iniquitas fit electis exercitium patientiæ, cumulus meritorum coronaque gloriæ.

Si vero quis instet, quoniam in libro Sapientiæ habetur, quod Deus mortem non fecit, et in de Civitate Dei Augustinus affirmat, quod sicut lex non est malum dum auget peccantium concupiscentiam, ita mors non est bonum quum auget patientiam et gloriam.1 Respondendum, quod mors uno modo consideratur ut defectus vitæ et esse : sic non est bonum, nec terminus operationis divinæ directe intentus. Alio modo consideratur ut malum pœnale ei qui patitur : sicque convenit ei ratio pulchri et boni modo præfato. Denique, pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum, quum sit ingressus ad vitam æternam.2 Mors vero peccatorum quamvis sit pessima eis, bona tamen et pulchra est ad declarationem divinæ justitiæ.3 Eis quoque aliquo modo bona esse convincitur, in quantum est terminus malæ conversationis eorum : qui quanto diutius vivunt, tanto graviorem sibi damnationem accumulant.

Postremo, de monstruosis effectibus planum est, quod essentiali pulchritudine naturæ suæ specificæ non priventur, quum species rerum consistant in indivisibili sicut numeri, juxta Philosophum. Deformitas quoque eorum clarius monstrat decorem eorum qui convenienti suæ speciei forma atque figura ornantur. Qui si rationalis naturæ sint, ex monstrorum deformitate, ad pleniorem gratiarum actionem Deo offerendam induci debent, ad compassionem quoque piissimam. De gentibus autem monstruosis quæ in quibusdam terræ locis esse feruntur, quid sentiri conveniat, Augustinus sextodecimo de Civitate, capitulo octavo, sapienter ac sobrie tractat.

Ex præinductis insuper elici valet, quomodo mutabilia conferant ad pulchritudinem universi. Quum enim mutabile seu corruptibile, et incorruptibile, sint aliquo modo differentiæ entis, quemadmodum necessarium et contingens, secundum Philosophum, constat quod mutabilia seu corruptibilia, quantum ad id quod in suis naturis sunt, directe ad mundi decorem ordinemque pertineant, quanquam quoad suam defectibilitatem seu mutationem et corruptionem non spectent ad pulchritudinem universi, nisi eo modo quo nunc de malis pœnæ et ipsis rerum defectibus dictum est.

Footnotes

  1. Sap. I, 13. ↩

  2. Ps. cxv, 15. ↩

  3. Ps. xxxiii, ↩

Chapter 10 of 26