Articulus 4
De multiplici divisione pulchri seu pulchritudinis.
QUEMADMODUM ens et convertibilia ejus, videlicet bonum et verum, multipliciter dividuntur, ita et pulchrum : præsertim quum pulchrum inveniatur in omni natura, genere, gradu et ordine entis. Est itaque pulchritudo quædam increata, quæ est pulchritudo et pulchrum per essentiam, scilicet Deus. Alia est pulchritudo creata, seu pulchrum per participationem. Quemadmodum enim omne creatum dicitur ens, in quantum aliquid de divino esse participat, atque ob id eidem in aliquo per quamdam imitationem vestigialem assimilatur; sic omne creatum dicitur pulchrum, in quantum aliquid de pulchritudine divinæ naturæ sortitur, ac per hoc eidem aliqualiter conformatur. Et sicut Deus omnia fecit bona, quoniam in se ipso naturaliter bonus est, sic omnia fecit pulchra, quia in se substantialiter, imo et supersubstantialiter pulcher est. — Præterea, pulchritudo creata, alia est essentialis, alia accidentalis. Essentialis, est ipsa rei essentia, seu intrinseca atque specifica ejus perfectio seu natura, in quantum in se continet unde cognoscenti complaceat et decora appareat. Hanc quoque pulchritudinem non solum reor ponendam in entibus prædicamenti substantiæ, sed in omni prædicamento ac genere entis. Essentialis etiam pulchritudo rei est ipsa entitas, seu natura et forma, alicujus actualitatis perfectionisque contentiva: quemadmodum pulchritudo sapientiæ seu doctrinæ est ipsa doctrina modo præfato, et pulchritudo lucis est ipsa lux cum respectu prædicto. Pulchritudo autem accidentalis, est aliqua adventicia perfectio vel superveniens decor, essentialem pulchritudinem complens ac fulciens: sicut essentiali, naturali atque ingenitæ pulchritudini mentis creatæ, supervenit pulchritudo sapientiæ et virtutum. Essentia nempe entis creati in se perfecta non est, sed actibus atque habitibus bonis perfici indiget et ornari. Sola autem divina essentia in se prorsus perfecta consistit: unde nec actu nec habitu usquam perficitur, quum ipsa sit actus purus et simplicissimus, in quo vere ac penitus idem sunt esse, posse et agere. Hinc pulchritudo accidentalis in ipsa locum non habet.
Amplius, pulchritudo, alia est corporalis, alia spiritualis. Spiritualis autem in rationalibus et intellectualibus invenitur essentiis.
Postremo, sicut veritas in veritatem vitæ, veritatem doctrinæ veritatemque justitiæ tripartitur; ita et quædam dici potest pulchritudo vitæ, quædam pulchritudo doctrinæ, quædam demum pulchritudo justitiæ. Pulchritudo vitæ est actio ipsa vitalis, seu conversatio naturæ intellectualis, secundum divinæ legis directionem et jussa exhibita, deformitate et labe carens peccati. Pulchritudo doctrinæ est ipsa veritas quæ docetur, a commixtione falsitatis aliena, audientibus grata, salubris, jucunda. Pulchritudo justitiæ est æquitas, obliquitatis vitiorum expers: habet equidem quamdam suam justitia claritatem seu lucem, estque in ipsa maximus splendor virtutis.
Chapter 5 of 26