Articulus 8
An malo culpæ conveniat ratio pulchri; et utrum hujusmodi malum conferat ad pulchritudinem universi.
SICUT sæpius jam patuit, pulchrum consequitur bonum et ens, ita ut quantum quid sortitur de bonitate ac entitate, tantumdem de pulchritudine sortitum dicatur.1 Quum igitur malum culpæ in quantum hujusmodi, sit deforme et casus ab ente, ipsa quoque malitia deformitas sit et nihil, juxta illud Dionysii quarto capitulo de Divinis nominibus, Malum secundum se, nec exsistens, nec bonum, nec operativum, nec effectivum; palam est, quod malum culpæ ut tale, non sit pulchrum neque ad pulchritudinem conferens, sed in quantum per sapientiam Creatoris omnia convenientissime ordinantis, ex ipso elicitur bonum, atque ex ejus justa punitione, summi Judicis æquitas commendatur.
Bona quoque tali malo opposita, ex ejus comparatione et respectu, evidentius innotescunt et pulchriora apparent : eo quod opposita juxta se posita, clarius elucescunt. Sic nempe electorum beatitudo et gloria, ex reproborum miseria et tormento amplius decoratur, augetur, ipsosque electos ad pleniorem Dei amorem et gratiarum actionem inflammat, dum mala culpæ et pœnæ in damnatis conspiciunt, quæ ipsi divinæ miserationis auxilio evaserunt. Hinc quippe lætabitur justus quum viderit vindictam, innocens quoque subsannabit iniquos.23
Unde divinus Dionysius :4 Malum, inquit, est ad completionem universi conferens. Et Augustinus undecimo de Civitate Dei : Deus nullum aut hominum aut angelorum, quem malum futurum prævidit, creasset, nisi novisset quibus eos bonorum usibus commodaret, atque ita ordinem sæculorum tanquam carmen pulcherrimum honestaret. Et rursus in libro præfato : Sicut contraria contrariis opposita, sermonis pulchritudinem reddunt ; ita quadam non verborum sed rerum eloquentia, contrariorum oppositione, sæculi pulchritudo componitur. Quod in Ecclesiastico rectissime positum est modo sequenti : Contra malum bonum, et contra vitam mors ; sic contra justum peccator :5 et ita intuere in omnia opera Altissimi ; bina contra bina, et unum contra unum. Hinc rursus in Enchiridio decimo capitulo adstruit Augustinus : Universa simul sunt valde bona, quia ex omnibus consistit universitatis admirabilis pulchritudo : in qua id quod malum dicitur, bene ordinatum et loco suo positum, eminentius commendat bona, ut magis complaceant et laudabiliora sint. Deus enim, ut in eodem libro conscriptum est, adeo bonus est, ut non permitteret mala nisi sciret et vellet ex eis elicere bona.
Footnotes
Chapter 9 of 26