Articulus 30
Responsio Theologi ad objectiones Philosophi de Antichristo.
PHILOSOPHUS. — Nunc quoniam usque ad consummationem Antichristi disputatio nostra de ipso perducta est, respondere complaceat ad objectiones quas dudum formabam.
THEOLOGUS. — Interrogasti in primis, si rite recordor, quid utique puer ille meruerit, ut sic ex utero matris occupetur et inhabitetur impleaturque a dæmone.
PHILOSOPHUS. — Hoc primum quæsivi et quæro. Videtur enim mihi pœnam præcedere culpam.
THEOLOGUS. — O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei !1 quam incomprehensibilia sunt judicia ejus !
PHILOSOPHUS. — Tam incomprehensibilia consistere nequeunt, ut injusta exsistant.
Injustum autem videtur, ante culpam, tantam pœnam infligere ut est ab exordio possideri a dæmone. Præterea, ut dicis, non est apud Deum personarum acceptio.2 Cur ergo unum hominem præ aliis universis tam immisericordissime derelinquit?
THEOLOGUS. — Moderate itemque reverenter nos loqui in tam alta materia congruit.
PHILOSOPHUS. — Hoc mihi efficacissime persuasisti, dum de prædestinatione et reprobatione disputabamus.
THEOLOGUS. — Si profunde intenderes, non solum de Antichristo, sed de aliis plurimis, simili modo sciscitari atque arguere posses.
PHILOSOPHUS. — Quomodo ?
THEOLOGUS. — Non miraris cur quidam infantes de christianis nascuntur parentibus, quidam de paganis; cur eorum qui de christianis gignuntur, quidam ante Baptismum decedunt, et aliqui non; cur insuper Deus unum hominem in tam enormissima peccata labi sinit, magis quam alterum ?
PHILOSOPHUS. — Hæc dubitationem meam augent, non solvunt. Rogo autem ut pro viribus tuis respondeas, meque informes.
THEOLOGUS. — Meminisse ergo te decet, quemadmodum dixi electionem seu prædestinationem divinam non esse ex meritis, quoniam prima infusio gratiæ ante omne meritum exstat. Reprobatio autem et odium Dei seu induratio, ex demeritis hominum oritur: non quod aliquod in Deo exsistens ex rebus creatis causetur; sed quoniam Deus præcognoscit in se ipso mala quorumdam, ideo eos in se ipso secundum suam justitiam discernit justissime deserendos, nunc quidem a gratia, et demum a gloria.
Porro quod asseris, pœnam non debere præcedere culpam, verum est de pœna et culpa ejusdem ordinis. Nam pœna sensus, propriam personalemque non prævenit culpam. Sed pœna damni et originalis infectio puerorum, ex alieno peccato proveniunt, de quo ante studiose disserebamus. Porro illa possessio seu impletio Antichristi a dæmone, non imputabitur ei in culpam, nec propter eam merebitur pœnam, donec sponte discretionem sortitus, maligno consentiat. Dæmon quippe primum non coget eum ad malum consensum, sed inclinabit dumtaxat. Imo piissimus Deus deputabit ei angelum sanctum ad custodiam, qui etiam, secundum S. Thomam super secundum Sententiarum, a malis quibusdam retrahet eum. Sed ipse Satanam protinus audiet, et ad omne se malum derivabit. Et dicunt doctores, quod quum ad tantam superbiam venerit ut se Deum dicat, extollens se utique super omne quod dicitur Deus, aut quod colitur;3 tunc angelus bonus eum ex toto relinquet, et ipsum non nisi ad accusationem habebit.
PHILOSOPHUS. — Cur tamen puerum illum Deus tam dire præ ceteris deseret ?
THEOLOGUS. — Quis cognovit sensum Altissimi ?4 Cur Deus animam Christi tam incomparabiliter præ omnibus creaturis elegit? Nonne utriusque est ratio compar, scilicet quia Deo sic placuit? Et voluntati ejus quis resistet? Quæ etsi occulta sit, injusta tamen consistere nequit. Quum igitur quæris, cur sic eum Deus præ ceteris tradit et deserit in manus diaboli: dico, Prænoscit Deus superbiam ejus, atque cetera mala ventura. Et si denuo sciscitaris, cur eum ad tantum lapsum prolabi sinit magis quam reliquos: hujus alia causa non est nisi voluntas divina, quæ est omnium rerum prima causa: quæ nec insipiens esse potest nec injusta, quum sit ipsa divina sapientia, bonitas pura, atque sanctitas prima. Si autem interroges, cur Deus gloriosus hominem aliquem ad tantam blasphemiam, superbiam atque malitiam cadere deserat: breviter dico, quatenus divina justitia in rebus reluceat, et saltem in uno singulariter clareat ad quantam defectuositatem omnis creatura, præsertimque rationalis, descenderet, nisi divinæ providentiæ pietas atque clementia eam conservaret. Quid equidem habet creatura sibi ipsi relicta, nisi deficere et in nihilum tendere? Et quid habet de se voluntas humana, nisi ad omne malum esse proclivem, semperque in deteriora labi atque corruere, nisi Dei benignitas ac clementia eam dignetur protegere?
Enimvero nec tantam malitiam Antichristi Deus omnipotens permitteret, nisi maxima inde bona elicere nosceret, utpote quia per ejus malitiam multi coronabuntur. Sed et insuper propter peccata hominum, secundum Apostolum, mittet Deus reprobis Antichristum: quia videlicet non crediderunt veritati, sed magis consenserunt falsitati atque vanitati.5
Ex his denique elucescit, quod licet Antichristus erit quasi instrumentum diaboli, non tamen excusatur a culpa, quia est instrumentum animatum ac rationale; nec erit sicut obsessi a dæmone sive phrenetici, sed integræ mentis erit, atque sponte peccabit.
PHILOSOPHUS. — Dubiis atque instantiis meis satisfactum adverto; idque simul perpendo, quia ad horum notitiam plurimum conferunt quæ superius de prædestinatione et reprobatione divina allata sunt.
THEOLOGUS. — Satisne fatigavimus nos cum Antichristo isto maledicto?
PHILOSOPHUS. — Satis. Et sicut intelligo, ideo tanta de ipso ejus detegendo fallacias disseruisti, quoniam pro viribus tuis viam ei præcludere cupis. Nam doli præcogniti melius repelluntur.
THEOLOGUS. — Conspicit Deus desiderium servuli sui, et zelum quem pro fide ejus complector. Ego interim facere cupio quod in me est; Deus vero benedictus et fortis, optime universa disponet.
PHILOSOPHUS. — Quod tibi restare videtur, adjunge.
THEOLOGUS. — Vicissim testatus sum christianam fidem per veterem legem potissime comprobari. Consequenter ergo id ipsum ostendendum opinor.
Footnotes
Chapter 139 of 187