Skip to the text

Sectio 6, art. 21: UTRUM PECCATORES

SINT EX CARITATE DILICENOI.

Status quastionis. — Hic articulus maxime notandus est, ait Bannez, ut sciamus quomodo nos gerere debeamus erga peccatores, sive amicos, sive extraneos. In hoc enim sunt duo excessus vitandi ad invicem oppositi, scil. pharisaismus nolens peccatores diligere, et dicens de Ohristo : « Ecee publicanorum et peccatorum amicus » (Matth., xi, 19), et ex altera parte nimia indulgentia liberalismi qui peccatum non odit.

S. Tbomas in statu quasst. dicit : videtur quod peccatores non sint ex caritate diligendi : 1° Quia David habens caritatem ait : « Iniquos odio habui ». 2° Item dixit: « In matutino interficiebam omnes peccatores terne » et iu 1. Ewodi legitur : « Maleficos non patieris vivere ». 3° Imo sancti quandoque optant peccatoribus mala (in Ps. ix, 17) legitur: « Convertantur peccatores in infernum ». 4° Quia proprinm amicorum est unum velle et simul convivere, et S. Paulus dicit de peccatoribu8 (II Cor., vi, 17) : « Exite de medio eorum ». — Sed ex altera parte: debemus diligere proximum, scil. omnes homines, ut ait Augusthius et peccatores non desinunt esse liomines. Quomodo haM sunt concilianda?

Conclusio est: Peccatores sunt ex caritate diligendi sec. suam naturam, sed secundum eulpam sunt odio habendi, etiam pater et mater et propinqui.

Proft. J* pars, quia sunt proximus noster, sec. suam naluram, sec. quam sunt capaces beatitudinis , quam ipsis propter Deum glo-

DB OBJECTO CARITATIS rificanduin debemus velle. « Capaces beatitudinis » est idem ac dicere : « capace gratije elevantis recipiendae ».

2* pars probatur, quia culpa contrariatur Deo. Debemus ergo iu pcccatoribus odire quod peceatores sunt. Sic 1'salmista dicit (Ps. cxvm, 113) : « Iniquos odio babui » in quantum sunt iniqui. Item (in Ps. cxxxviii, 22): « Perfecto odio odcram illos ». Ita intelligendum est verbum Domini (Luc, xiv, 26: « Si quis venit ad me et non odit patrem suniu et matrem... adhuc et animam suam, non potest meus esse discipulus », scil. si minus diligit me quam patrem suum et matrem.

Ad lm" S. Thomas notat quod « odium perfectum peccati ad caritatem pertinet » quia justus odit peccatum prout diligit Deum a peccato offensum, et prout diligit iiominem miserrime a Deo aversum. In boc psalmista ait: « Iniquos odio habui... perfecto odio oderam illos».

Corollarium : Ad vere diiigendum peecatorem, oportet odire eius peccatum, ut liberetur ab isto peccato. Hoc est culmen veritatis a quo recedunt in sensu opposito et pliarisaismus qui nequidem ut homines diligit peccatores, et liberalismus nimis indulgens pro peccato.

Ad 2""': Explicantur verba Exod: « Maleflcos non patieris vivere », scil. quando in malitiam maximam incidnnt et insanabiles sunt; quia tunc magis praisumitur nocumentum aliorum quam eorum emendatio. In lioc sensu recte dicit propheta: « In matutino interticiebam omnes peccatores teme », scil. ut bonus judex, non ex odio malefactoris, sed ex amore caritatis propter bouum comune.

Ad 3""'.- Imprecationes quas in S. Scriptnra inveniuntur, tripli citer possunt intelligi : 1° per modum prwnuntiationis propheticse, nou optationis : sic « convertantur peccatores in infernum », scil. convertentur; 2° per modum optationis manifestationis justiti<e, non desiderii pceniB: sic: « lastabitur justus, cum viderit vindictam » in qua apparet splendor justitiaj; 3° per modum desiderii non pwn<v sed rcmotionis culpw, seil. ut peccata destruantur et homines sani remaneant.

Ad 5*""'.- Convivere peccatoribus est vitandum pro imperfectis propter periculum perversionis, non pro perfectis de quorum corruptione non timetur.

1um Corollarium: Non licet optare damnationem aiternam cuique ailkuc in hoc fneculo vwenti propter tria:

1° Quia damnatio ajterna nou potest esse medium ad majus bonum habendum, vel ad majus malum vitandum.

2° Quia est contraria tini propter quem debemus caritate diligere proximum.

3° Quia de nullo desperandum est, qnamdiu vivit. Neque etiam licet alicui desiderare ut peccet, quia peccare est simpliciter malum. Hed juxta plures licet desiderare ut Deus permittat aliquos peccare, ut inde humiliores et cautiores resurgant.

o

A.V PECCATORES SINT DILIGENDI «1

Cf. ea qtue dicuntur de maledwtimie, IP-Il", q. 76, a. 1, 3. Htec utilia snnt ad explicanda qutedam verba. Psalmorum et proplictarum, v.g. Elisaius maledixit in nomine Domini pueris se Uludentibus (Cf. IV tteg., ii, 24). Item (Ps. ctn, 35) : « Deficiant peceatores a terra et iniqui, ita ut non sint ». — (Isai., vi, 10) : « Excasca cor populi hujus et aures eius aggrava ».

Ad ha» verba explieanda valet et nostra responsio ad 3""' et IP-II", q. 76, a. 1. ubi dicitur:

enunciative, scil. malum alterius referre: est peccatnm detractionis.

rnaledicere oontingit diversimode

| imperative vel ojitative I iutendendo maluin ixpnai per se, sub ratione mali. Hoc est maledicere pi-oprie per iracundiam, et est peccatum.

1 justi. Ita judex damnat, Ecclesia anaper accidens, sub } «jematizat. Ita proratione boni 1 pheta?.

•u,tilis ad emendati-' \ nem peccatoris.

Notat ibi S. Thomas : « Prophetas in Scripturis quandoqne imprecantnr mala peccatoribus, quasi conformautes voluntatem suam divin» justitise, licet bae imprecationes possint etiam per modum prasnuntiationis intelligi», scil. secundum prophetiam comminationis ad emendationem peccatoris ordinatam. Notandum est ad dilectionem super-naturalem inimicorum requiritur fides, scil. considerandum est quod, non obstantibus suis defectibus, sunt hominea ordinati sicut nos ad vitam arternam, et quod possumus et debemus ut fratres eiusdem patris ccelestis orare pro eis, et diligere in eis id quod diligitur a Deo, alioqnin Deum non diligiraus.

jum Corollarium: Varitas erga proxvmum et prwsertim erga inimicos est magnum signum verm earitatis erga Deum. TJnde dicitur (1 Joan., ii, 9) : « Qui dicit se in luce esse et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc». — (Joan., xiii, 34-35): « Mandatum no vum do vobis, ut diligatis invicem sicut dilexi vos; in hoc cognoscent omnes qnia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem ». — Item (Mattb., v, 44) : « Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibns vos ».

Sic Christus dat caritatem fraternam ut signum vera» caritatis nostras erga Deum, nam est eius effectus sensibilis, et quasi thermometrum vit» interioris seu unionis cum Deo. Hasc caritas fraterna dehet esse primo benevolentia et secundo beneficentia.

3um Corollarium: Jd quod tnaaime opponitur caritati fraterme est judicium temerarium quo judicamus sec. levia indicia aliqnem

DF. OBJECTO CABITATIB mahun intentionem habere, de quo Christus (Matto., vn, 2) : « Nolite judicare ut uon jndicemini ».

Hoc judicium teinerarium potest esse verum, saspiua est falsum, sed etiam si sit verum, est contra justitiam et contra caritatem; vontra justitiam, quia non habemus jus judicandi de secretis cordis proximi, seu de iutentione eius antequani clare manifestetur (cf.

q. 60, a. 2, 3, 4) ; et contra caritatem, quia judicium temerarkim provenit a carentia benevolentia?, erga proximum. Si proxiinus consideraretur non solum oculis camis, nec solum oculis rationis per cgoismum et superbiam obnubiiataa, sed oculo fidei, tunc appareret, non ut inimicns vel asmulus invidiosus, sed ut frater. Sic per lidem supernatnralem cognosceretur in eo id quod a Deo ipso diligitnr et sic a nobis diligeretnr vere.

Aut. VII. — UTRUM PECCATORES DILICANT SEIPSOS, ID EST VERE SE DILICANT.

Videtur quod ita est: 1° Quia amor sui est principiura peccati. 2° Quia peccatum non tollit naturam, sec. quam unusquisque se diligit. 3" Quia multi peccatores se reputant bonos, ergo se diligunt.

Sed ex altera parte dicitur (in Ps. x, 6) : « Qui diligit iniquitatem odit animam gwa-m». Quomodo Iuec sunt concilianda? Triplici conclusione, sic:

1* Conclusio: Omnibus hominibus commune est ut ameut se. secun- dum id quod asstimant se esse. 2* Conclusio: Boni, vere se cognoscentes, vere se amant. 3* Conclusio: Mali, non recte cognosoentes seipsoe, non vere se amant.

Agitur non de cognitione mere speculativa, sed de practica lestimatione suiipsius.

1' Conclusio probatur, quia nihil volitum nisi prajcognitum, et sic omnes tam boni quam mali dilignnt sniipsius conservationem.

2* Conolusio probatur, quia boni testimant qnod principale in seipsis est vita spi/rituaXis interioris kominis.

S* Conclusio probatur , quia muli asstimant quod principale in seipsis est vita sensitiva extcriori-s hominis. Unde non recte cognoscentes seipsos, non vere diligunt seipsos, diligunt bonum apparens. « Non est vera sui dilectio, sed apparens ». (Ad 3).

Corollaria deducta in fine art. : Boni delectabiliter ad cor proprium redeunt, quia ibi inveuiunt et bonas cogitationes in prasseuti, et memoriam preeteritorum bonorum, et Bpem futurorum... et tota eorum vita tendit ad unum.

K contra mali non deleetabiliter ad cor proprium redeunt, quia ibi inveniunt mala prassentia, prasterita et futura, remorsum con scientia, et divisi sunt.

AX ISIMICI SI.NT DII.IOKNDI

Ad 3""' in fine S. Thomas notat quod « nequidem apparcns dilectio suiipsius possibilis est in his qui sunt valde mali ». Sic in flne damnati sese odiunt '. Lege Cajetanum.

Chapter 50 of 69