Skip to the text

Sectio 6, art. 14: UTRUM CARITAS SIT UNA VIRTUS

SCIL. NON DISTINCTA IN PLURES SPECIES.

Status qusestionls. — Videtur quod non : 1° Quia sunt dua» caritates, una erga Deum, altera erga proximum, nam habitus distin guuntur sec. objecta infinite distantia. 2° Quia propter diveraa motiv» possumus Deum diligere. 3" Sunt tres species amicitiaj Iiuman*: honesta, utilis, delectabilis.

Responsio est: Caritas est una virtus sec. speciem atomam, «CU. non distincta in plures species.

1° Probatur indirecte. Est una fides quamvis sit de Deo et de revelatis circa creaturas. Ergo pariter una caritag.

2° Probatur directe, quia est unum objectum formale quod, scil. unus finis caritatis, divina bonitas, qua? ipsa primario diligitur et in ordine ad quam proximus caritate diligi debet, ut infra dicetur, cf. ad lum. Pariter unicum fundamentum caritatis erga Deum et proximum est communieatio beatitudinis seterna?, ratione cuius ha liemus amicitiam ad Deum et ad proximum. Diligimus enim Deum quia ipse prior dilexit nos, communicans vitam suam, et diligimus alios homines quia vocantur a Deo ad eandem vitam asternam.

Ad S""1.- E contra sunt tres species amicitije humanse, scil. ho uesta, utilis, delectabilis, propter rationes oppositas, scil. diversitatem objecti formalis vel tinis et diversitatem communicationis in qua fundantur hai varia? amicitiae.

DK 1I'SA VIBTUTB CARITATI8

Corollarium : Uude deberous diligere nos ipsos et proximum ainore essentialiter supernaturali, imo theologali, prout proximus diligi debet propter Deum, sicut diligimus tilios amici nostri propter eoruni patrem etiamsi iu seipsis non sint amabiles. Legere ad V*. Cf. Joannem a S. Tlioma, et Gonet. Sicut voluntas omnia vult sub ratione boni, caritas sub ratione honi divini. Si ex tcquo diligi deberent Deus et proximus, tunc essent duas caritates, sed non ita est.

Ad Vm: Si diversa» sunt rationee diligendi Deum ad unam primam revocantur, scil. quod Deus est in se infinite bonus, postea misericors, tidelis, etc.

Sic pervenimus ad fincm venationis definitionis quse sic scribi potest: caritas est virtus divinitus infusa, qua Deus propter se diligitur ae nosipsi et proximus propter Deum diliguntur sub ratione lioni divini, sic est proprie dicta amicitia supernaturalis inter Deum et homines seu inutualis amor benevolenti» in communicatione vita> proprie divinae fundatus.

Nunc 2" pars qujestionis est de caritate relate ad alias virtutes.

Akt. VI. — UTBUM CARITAS SIT EXCELLENTISSIMA VIRTUTUM.

Status qusestionis. — Vidctur quod fides sit altior caritate, nam est in intellectu, qui est nobilior facultas voluntate quam dirigit, sec. S. Thomam. Protestantes dixerunt fidem esse excellentiorem caritate, et caritatem esse instrumentum per quod fides operatur. Intellectualistas sa>pe non satis considerant momentum practicum hujusce articuli.

Conclusio S. Thomaj et omnium theologorum est: Caritas est excellentissima omnium virtutum et est de fide.

J? Probatur ex 1 ad Cor., xnfl ex toto capit. priesertim v. 13 post enumerationem virtutum theologicarum qu!B sunt aliis altiores, additur : « major horum est caritas ». Imo in iBto capite dicitur caritatem esse excellentiorem omnibus donis extraordinariis, ut sunt prophetia, donum linguarum : « Si linguis hominum loquar... et si habuero prophetiam et noverim myeteria omnia et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum... et si tradidero corpus meum, ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest ». Ita tota traditio unanimiter, fundata etiam in aliis textibus S. 1'auli (v.g. Rom., zm, 10) : « Plenitudo legis est dilectio ». — (Coloss., m, 14) : S. Paulus dicit post enumerationem diversarum virtutum : « Super omnia autem hasc caritatem habete qu® est vinculum perfectionis ». — (I Tvm., i, 5) : « Finis pracepti est caritas de corde puro ».

AN CAKITAS SIT BXCBLLENTISSIMA VIRTUTUM

2° Probatur ratione theologica: Illa virtus est oranium excellentissima quJB inter virtutes theologicas magis attingit Deum, qui est suprema regula actuum humanorum. Atqui ita est caritas. Ergo.

Major patet, quia virtus, principium bonorum operum, consistit in attingendo regulam actuum humanorum ; ideo inter virtntes, altiores sunt theologicte qu® immediate attingunt Deum, regulam supremam actuum nostrorum.

Mimor patet etiam, scil. inter virtutes theologicas, caritas magis attingit Deum, nam Deum attingit, ut in ipso sistat, non ut ex eo aliquid nobis proveniat, dum fides et spes attingunt Deum, pront ez eo aliquid nobis provenit, Bcll. cognitio veri revelati et adeptio boni sperati. Unde magis intime caritas attingit Deum, et ipsam beatitudinem nostram creatam diligit propter Deum glorificandum.

Confirmatur ex solutione objcctiotvum.

P Objectio: Altioris potentia) est altior virtus. Atqui inteilectus est altior voluntate, quia dirigit eam. Ergo fides, quie est in intellectu, est altior caritate, quse est in voluntate.

Respondetur: Distinguo maj., si pertinet ad eam ut est simpliciter altior, concedo; ut est sec. quid minus alta, nego. Dist. min. eodem modo: simpliciter, concedo; sec. quid per respectum ad Deum in via, riego, quia in vift melins est Deum diligere quam Deum co gnoscere. Cf. I*, q. 82, a. 3. Dnde caritas pertinet ad voluntatem ut est in via secundum quid altior intellectn.

Instantia: Virtus qu® dirigit aliam, est ]>erfectior ea. Atqui lides dirigit caritatem. Ergo fides est perfectior caritate.

Respondetur: Dist. maj. : si proprie dirigit ut prudentia dirigit virtutcs morales, concedo; si solum proponit objectum, nego.

Instantia: Sed sequeretur quod christianus posset plus Deum diligere, quam Deum cognoscere. Atqui nihil dilectum nisi preecognitum.

Respondetur: Sed possumus diligere quod est obscurissimum 6eu absconditum in Deo, cognoscendo solum quod istud incognitum in se optimum eet.

Confirmatio 1«: Pides proponit quidem caritati objectum eius, sed non proprie dirigit eam, dirigere enim superioris est, prout pra}stituit quodammodo finem vel saltem media ad finem. Ita prudentia proprie dirigit virtutes morales, qua> sunt in appetitu, regulat eas, oonstitnendo medium in passiouibus et non solum proponendo ohjectum. Per oppositum cognitio proponens objectum voluntati est solum conditio sine qua objectum non alliceret voluntatem, cf. q. 24, a. 1, ad 2u3n.

2» Confirmatio: Pides et spes possunt esse simul oum peccato mortali, non vero caritas.

3« Confirmatio: Fides et spes iniportant iinperfectionem opposi tam visioni beatific® non vero caritas « qwe nnnguam excidit ». Unde

DB. 1PSA VIRTUTE CARITATIS caritas est excellentissima virtutum omnium, qua? magis facit hominem simpliciter bonum, seu bon<c voluntatis. Sic probatur quod est altissima in ordine moris et probabilius etiam in ordine physico. Attamen quidam objiciunt : lides in ordine entis e6t altior, quia ad gemis intellectivum pertinet. Ita Ferrariensis et Serra, sed alii negant.

Ad hoc respondetur ex doctrina supra exposita, I*, q. 82, a. 3; quamvi8 intellectus sit simpliciter altior voluntate, tamen aliqua operatio voluntatis potest esse simpliciter altior altera operatione intellectiis ; sicut quamvis visus sit simpliciter altior auditu, tamen auditio pulcherrimie symphoni» est simpliciter altior quam visio vulgaris coloris. Ita in via « melior est amor Dei quam Dei cognitio » quia intellectus trahit Deum ad se, ad suas ideas limitatas et valde iniperfectas, dum amor trahit nos ad Deum ipsum, prout bonum amatum est in rebus, dum verum est formaliter in intellectu. Imo possumus magis diligere Deum qnam cognoscimus iilum, nam ea qua? in Deo sunt obscurissima et ignota certissime sunt optima et Mumme diligenda. Unde »S. Theresia majorem devotionem habebat erga. obsctirissima mysteria, quia eorum superior obscuritas est transluminosa. Eadem doctrina exponitur hic ad 1"™. Legere. Hae autem rationes suut non solum ordinis moralis, sed ordiuis ontologici. Vita nostra mutatur quando aliquis hoc bene habitualiter considerat non solum theoretice, sed practice; hoe autem non fit ab>xjue contemplatione infusa initiali.

Ad 2"m: Dum dicitur « fides pvr dilectionem operatur », non intelligendum est sicut per instrumeutum sibi subordinatum, sed sicut per formain qua fides ipsa riviticatur, ut melius infra patebit.

Ad S"0: « Caritas importat unionem ad Deum, spes autem distantujim quamdam ab eo... caritas respicit Deum ut jam nobis unilum ». Salmanticenses in line tract. De Caritate, fol. 174, probant caritatem esse simpliciter perfectiorem fide non solum in ordine moris, sed in ordine entis. Item Joannes a S. Thoma, et Gonet.

Notandum est quod quidaan minuunt valorem conclusionis huju sce articuli, dum defendendo intellectualismum S. Thom» et valorem activitatis scientificse, ita loquuntur de sentimentalismo, ut videantur sub isto nomiBe ponere non solum inordinatum amorem rerum spirituaiium, sed quid altius et dignius.

Kevera sentimentalismus sec. propriam significationem nominis desiguat quid iuordinatum in vita affectiva, scil. considerat unionem diviuam sub ratione boni delectabilis, et non sub formali ratione boni dwini. Unde omnino distingucndus est a caritate affectvva et vffectwa erga Deum et proximum. Alioquin si non explicite tit haee diBtinctio, aliqui scientifici, contra seutimentalismum loquendo, viderentur contra veram vit&m pietatis et caritatis loqui, ad propriam tepiditatem excusandam. Nihil facilius est quam dicere de vita unionis cum Deo : « hic est sentimentalismus ». Sed non ita est, priesertim in sanctis : non ita erat in S. Thoma qui per plures horas nocte coram SS. Saeramento siepe remanebat et donum lacrymamm acce-

AN SINE KA 1'0SS1T KSSK ALIQVA VKRA VIRTUK perat speciatim cantando in Completorio: « Media vita in morte Niimus ».

Hentimentalismus est in sensibilitate affectatio amoris qni non satis existit in voluntate spirituali, seu in mente, et sic omniuo differt a caritate affectiva et a fortiori a caritate effectiva.

Aht. VII. — UTRUM SINE CAHITATE POSSIT ESSE ALIQUA VERA VIRTUS.

Status quaestionis. — Qua^tio est ntrum liomo in statu peccati inortalis possit habere aliquain veram virtutem, v.g. temperantiam, justitiara; an e contra isteo virtutes in eo sint solum apparentes, sicut est avarorum temperantia, quas est non propter amorem virtntis, sed propter amorem pecunia}; sicut maguanimitas appureus ssepe niliil aliud est quam snperbia.

Pra-.notamen ex tractatu de liabitibus iu geuere, 111", q. 49, et sq. et de virtutibus in genere. Oportet in hac re bene distinguere virtutem veram a virtute apparenti et non vera, et postea subdistinguere veram virtntem, prout est aut in statu virtutis scil. dilficile mobilis (vel ad operanduni bonum et Iiene) aut solum in statu dispositionis scil. facile mobilis (vel ad operandnm bonum, sed non ita liene ut oporteret). Cf. supra I-II*°, q. 65, a. 2, et in prima parte liujusce commentarii : De virtutibus theologicis in gener' comparalione earum cum aliis virtutibus.

Sic habetur divisio:

Virtus ( vera speciticata a bono honesto i« statu virlutis in statu dispositionis infusa.

acquisita, difflcile mobilis, et connexa cum prudentia et aliis cardiiialibus.

fides et spes imformes non ita benp operantes ut oporteret.

virtus acquisita in via generationis adhuc facile mobilis.

apparens et non vera, speciticata a bono utili vel delectabili, v.g. temperantia avari, pietas sentimentalismi.

Notaiidnni est quod vera virtus potest esse in statu dispositionis ahsque contradictione, et sic distinguitur a eimplici dispositione.

Etenim simplex dispositio, nt opinio, est facile mobilis ex parte motivi formalis, dum e contra li/ibitus, nt scieutia geometrite, vel uera virtus est difficile mobilis ex parte sui mctivi formalis. Attamen vera scientia geometria? potest esse in via generationis in juniori

DB IPSA VIRTITTE CARITATIS discipuio, sic ex parte subjecti est in statu dispositionui , ita pariter vera virtus moralis acquisita v.g. temperantia post repetitionem quorundam actuum, sive sit in via generationis (ante acquisitionein) sivc sit in via corruptionis, seu declinationis ex cessatione actuum, aut ex peecatis reiteratis.

Responsio contiuet tres conclusiones :

1« Conclusio est: Sine caritate non potest esse aliqua pkufgcta virtus seu in statu virtutw, quas scilicet ordiuatur ad Gnem ultimum supernaturalem, super omnia efficaciter dilectum. Patet, quia ex sola caritate diligiinus Deum finem supernaturalem super omnia. Et S. Thomas vocat perfectam virtutem, virtutem simpliciter, seu in statu virtutis difficile mobilis ad prompte, firmiter et deiectabiliter operandum, et non solum iu statu bonas dispositionis, et in via ad statum virtutis. Potest tamen esse virtus in statu virtutis jam in incipientibus, sed melius in proficientibus et in perfectis. Cf. 1*11", q. 61, a. 5 et q. 65, a. 2. (Legendus est prassens articulus).

jm Conciusio: .S'i/ic caritate potest esse aliqua vera virtus sed imperfecta, dummodo ordinetur ad bonum particulare honestnm, v.g. ad couservationem civitatis vel familiaj. Sic est vera virtus iu statu dispositionis facile mobilis et noudum connexa cuiu aliis virtutibus.

Si vero ordinatur ad bonum particulare apparens tantum, ut temperautia avarorum, tunc non erit vera virtus imperfecta, sed falsa similitudo virtutis, quia revera in lioc non est Uouestas, sed inordinata utilitas vel delectatio.

Hasc doctrina sequitur ex principio : actus et habitus specificantur ab objecto formali, et ut dictum est 1*11", q. 1, a. 3 ; q. 13, a. 3; q. 18, a. 2 et 4, potest esso duplex specificatio subordinata 6cil. per objeotum proximum et per finem; sicut si quis facit actum temperantiaj propter Deum super omnia dilectum, saltem virtualiter ordinando actum temperantias ad Deum super omnia dilectum, cf. ad 1UIU. Et sec. Sanctum Thomam, luec ordinatio virtualis requiritur ad virtutem simpliciter difficile mobilem, seu instatu virtutis: 1° quia medium ad finem de sua natura debet esse volitum propter finem; 2° quia liomo aversus a fiue ultimo sa;pe patitur graves difficultates ad eliciendum actum virtutis particularis quam liabet, v.g. fortitudinis pro defensione patrias ; v.g. si peccatum ejus mortale principale est luxuria, faciliter accidit quod propter luxuriam uon est promptus ad defensionem patrias iu bello ut oporteret. Unde bic miles luxuriosus non babet virtutem fortitudiuis iu statu virtutis, ut Uabitum difficile mobilem, sed ad plus ut bonam dispositionem qui» est vera virlus imperfecta seu in fieri, nondum in statu virtutis. Of. Bit.luakt, De Virtutibus, dist. 2, a. 4, § 3.

Ad 2um: Confirmatur. S. TUoma dicit ibideui: « Cum fiuis sc Uabeat in agibilibus sicut principium in spcculabilibus, sicut non potcst esse simpliciter vera scientia, si desit recta a>stimatio de primo et indemonstrabili principio (scii. de principio contradictionis),

AN CARITAS SIT FORMA VIRTDTUM 401 ita non potest esse simpliciter vera justitia, aut vera castitas, si desit ordinatio debita ad finem, qute est per caritatem, quantumcum- (|iie aliquis recte circa alia se babeat ».

Corollarium: Sic intelliguntur verba S. Pauli citata in arg. sed ■ ontra: « Si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas... « aritatem autem ' non habeam, nihil mibi prodest ».

Nihil mihi prodest in ordine ad finem ultimnm supernaturalem, nd salutem scil. hi actus non sunt meritorii ; sed hi actns possunt procedere aut ex vera virtute imperfecta liberalitatis vel fortitudinis i-sic sunt ethice boni), aut ex falsa similitudine virtutis, orta ex superbia (sic sunt actus mali)

Denique notandum est quod hic S. Thomas loquitur ut theologus, non ut philosophus. Ipse enim hoc dicit De Veritate, q. 14, a. 6.

Chapter 43 of 69