Skip to the text

Caput II. Quod sit copiosa hujus contemplationis materia, vel quomodo philosophi se exercuerunt in ea.

Habet itaque materiam haec contemplatio, ut jam dictum est, omnia quae sensus corporeus contingere potest. Copiosa sane materia, et silva non modica. Currant omnes, intrent singuli, nemo prohibetur, eligat quisque quod magis miretur. Superabundat satis cuique materia ad faciendam sibi arcam. Discat tamen quisque eligere ligna imputribilia, ut nihil sentiat contra traditionem veram. De hac eadem silva philosophi gentium studuerunt sibi fabricae suae materiam eligere cupientes et ipsi nihilominus sapientiae sibi arcam fabricare. Coeperunt igitur ligna secare, dolare, compingere diffiniendo, dividendo, argumentando, multa invenire, tenere et tradere. Fecerunt itaque arcas multas tenentes sententias varias, et constituentes sectas innumeras. Intrantes ergo et in illud nemus umbrosum et condensum inseruerunt se quaestionibus infinitis, et tradidit Deus mundum disputationi eorum (Eccle. VII), sed evanuerunt in cogitationibus suis (Rom. I), et defecerunt scrutantes scrutinio eo (Psal. LXIII.) quod non posset invenire homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem. Revelavit autem Deus per spiritum suum quibus voluit, quando voluit, quantum de his scire oportuit. Quid ergo mirum si potuerunt efficere opus admiratione dignum qui edocti sunt per Spiritum Dei, nolentes sequi spiritum suum, nec incedere volentes post cogitationes adinventionum suarum? Etiam temporibus nostris insurrexerunt quidam pseudophilosophi, fabricatores mendacii, volentes sibi nomen facere, studuerunt nova invenire. Nec erat eis cura tam ut assererent vera, quam ut putarent invenisse nova. Praesumentes itaque de sensu suo, putaverunt se posse facere sibi sapientiae arcam, et euntes in adinventionibus suis, tradiderunt sententias novas arbitrantes secum ortam morituramque sapientiam. Et ecce computruerunt horum omnium alta sapientum arcae, eo quod non essent de lignis Setim, lignis videlicet imputribilibus factae. Et ecce stulti facti sunt omnes principes Thaneos, eo quod stultam fecerit Deus sapientiam hujus mundi. In tantum enim infatuata est illa quondam gloriosa mundana philosophia, ut innumeri quotidie ex ejus professoribus fiant ejus irrisores, et ex ejus defensoribus fiant ejus impugnatores, et illam detestantes nihil aliud profitentur se scire nisi Christum Jesum et hunc crucifixum. Et ecce quam multi qui prius fabricabant in officina Aristotelis, tandem saniori consilio discunt cudere in officina Salvatoris, et qui prius fabricabant vasa contumeliae, nunc docentur fabricare vasa gloriae, quotidie confitentes Domino in vasis psalmi, eo quod poeniteat eos fecisse opus confusione dignum, et diu fuisse fabricatores mendacii. Ubi sunt nunc, quaeso, sectae academicorum, stoicorum, peripateticorum? ubi sunt arcae eorum? Ecce jam omnes isti dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes hi viri divitiarum in manibus suis (Psal. LXXV), et reliquerunt alienis divitias suas, et sepulcra eorum domus in aeternum (Psal. XLVIII). Et ecce computruerunt omnes cum arcis suis pereuntes simul cum doctrinis et traditionibus suis. Sed arca Moysis manet usque in hodiernum diem nunquam firmior, nunquam fortior quam hodie, utpote confirmata per catholicae veritatis auctoritatem, eo quod sit facta de lignis Setim, imputribilibus videlicet et incorruptibilibus lignis, et omnis ejus narratio atque doctrina contexta sit sententiis veris et assertionibus raris. Ecce vidimus de qua materia debeat fieri, consequens est ut discamus de mensura et modo faciendi, ut, juxta Moysis exemplum, sequamur in his omnibus non nostrum sensum, sed divinae institutionis documentum. Redeamus itaque nunc ad illud contemplationis genus quod constat esse omnium infimum, et primum, et idcirco esse incipientium, quod etiam figurari diximus in hac arcae descriptione ex sola compage lignorum.

Chapter 14 of 106