Caput XII. De tertio contemplationis genere.
Nunc vero de tertio contemplationis genere videamus. Ad hoc itaque genus pertinet quoties per rerum visibilium similitudinem rerum invisibilium qualitatem deprehendimus, quoties per visibilia mundi invisibilia Dei cognoscimus, ut constet quod scriptum reperitur, quia invisibilia Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. Recte autem haec contemplatio qui ut ad invisibilia ascendat baculo se corporeae similitudinis sustentat, et quadam, ut ita dicam, corporalium proprietatum scala se ad alta sublevat, recte, inquam, hujusmodi speculatio per coronam arcae designatur, quae ab inferiori quidem parte ligno affigitur, sed a parte superiori ligni mensuram supergreditur. Corona itaque superiora arcae ambit, et ex parte infra lignum descendit, ex parte tamen majori mensuram ligni transcendit. Sic nimirum, sic ista speculatio, usque ad indagandas rerum corporearum proprietates, sponte se inclinat, ut habeat unde ex istis ad illa similitudinem trahat. Verumtamen se latius expandens inferiorum angustias intra se includit, nec his contenta quae ex similitudine collegit, sed alia ex aliis argumentando convincens, et ratiocinando colligens, consequentiarum exsecutione omnem corpoream similitudinem longe post se relinquit, et arcae nostrae suprema alta consideratione transcendit. In hunc itaque modum arcae corona innititur, dum in altum erigitur, quia contemplantis animus ad invisibilia comprehendenda ex rerum visibilium similitudine non parum adjuvatur. Tunc autem corona quam arca se et expandit latius et erigit altius quando subtilis contemplator manifeste deprehendit bona invisibilia visibilibus, et multitudine ampliora, et dignitate excellentiora. Longe enim copiosior est bonorum invisibilium magnitudo, quam ut eam repraesentare possit corporalium similitudinum tanta multitudo. Habent tamen corporea omnia ad invisibilia bona similitudinem aliquam, sed alia infimam quamdam, et valde longinquam, et pene extraneam. Alia autem viciniorem et manifestiorem, et quanto propinquiorem, tanto evidentiorem, et supra haec alia valde propinquam et cognatam, ut sic dicam, et penitus expressam, in tantum ut videantur visibilibus non non jam appropinquare, sed inhaerere, et inseri potius quam accedere. Ab ipsis ergo quae ad illa vicinius accedunt, et quae invisibilium imaginem evidentiorem gerunt, debemus utique similitudinem trahere, ut ad ea quae per experientiam non novimus, per ea quae cognovimus intelligentia nostra possit ascendere, hinc est quod corona arcae non usque ad ejus inferiora descendit, quae tamen se ei in ejus superioribus conjungit.
Chapter 24 of 106