Skip to the text

Caput XXII. In qua speculatione divina praescientia, vel scientia appareat mirabilior.

Forte adhuc hoc animum pulsat in quo quisque angulo poni debeat. Attende ne forte quadam supereminentiae singularitate specialius pertineant, circulus praescientiae ad angulum primum, circulus scientiae ad angulum secundum, circulus praedestinationis ad angulum tertium, circulus dispositionis ad angulum quartum. Collisionem adversitatis et iniquitatis primum angulum facere superius jam diximus, et ad malorum correptionem, non autem correctionem pertinere docuimus. Si igitur ad Dei praescientiam respicias, quid quod in ipsa amplius mireris invenies? Quid, quaeso, reprobos per adversantium malorum flagella corripit, si eos a suis malis nunquam velle resipiscere praenoscit? Quid eis quasi paternitatis verba adhibet, praeceptis cohibet, minis terret, quos aeternis malis addictos esse praevidet? Si igitur in divina praescientia quod amplius mireris non invenis, non est cur eam huic angulo arctius inhaerere mireris. Item superius monstratum est, occursionem prosperitatis et perversitatis secundum angulum facere, et eum ad malorum destitutionem et delectationem minime pertinere. Nunc, quaeso, ad divinae scientiae considerationem intelligentiae oculos reflectere; diligentius, obsecro, intuere, mirare, obstupesce. Stupendum valde quomodo mala hominum Deus indesinenter aspicit quae tantum detestatur et odit. Nunquid, quaeso, non potest Dei omnipotentia tot et tanta mala cohibere quae omnipotens sapientia nusquam potest ignorare, quae omnipotens bonitas nunquam potest amare? Ad hujus admirationis cumulum illud accedit, quod malis etiam bona temporalia tribuit per quae quodammodo in eis ea mala multiplicare videtur quae prae omnibus et super omnia detestatur. Nam per bona temporalia, ut superius dictum est, mali in seipsis resolvuntur, et a Deo destituuntur. Nunquidnam illa divinae scientiae perspicacia quomodo mali suis donis abutantur non considerat? An forte quid, quo animo gerant ignorat? Sed quis hoc dicere audeat? Attende ergo quam sit difficile hujus perplexionis involucrum digna admiratione venerari, et invenies quam juste hujusmodi divinae scientiae circulus huic angulo debeat vicinius jungi, firmius aptari.

Chapter 34 of 106