Skip to the text

Caput III. De triplici distinctione primae speculationis.

Haec igitur speculatio triplici ratione consideratur. Prima est in rebus, secunda in operibus, tertia in moribus. Illa quae est in rebus pertinet ad arcae longitudinem. Illa quae est in operibus pertinet ad latitudinem. Illa quae est in moribus pertinet ad altitudinem. Scimus enim longitudinem latitudine naturaliter priorem esse. Similiter latitudinem altitudinis respectu locum priorem tenere. Nam longitudo sine latitudine et latitudo sine altitudine potest intelligi, quamvis in rerum essentia ab invicem minime possint separari. Sed altitudo sine latitudine, vel latitudo sine longitudine, nec valet esse, nec licet intelligi. Simplex namque longitudo intelligitur quando quantitas de puncto ad punctum et per sola puncta discurrens in lineam sola saltem cogitatione protrahitur. Simplicem latitudinem dicimus quando quantitatem de linea in lineam et per solas lineas mente distendimus et in superficiem dilatamus. Nam, sicut linea est longitudo sine latitudine, sic superficies est latitudo sine altitudine. Altitudo autem est quando quantitas de superficie in superficiem densescit, et corpus solidum reddit, quod tres dimensiones suscipit. Qui ergo haec recte considerat, satis ei, ut arbitror, constat quod longitudo naturaliter sit prior latitudine et latitudo altitudine. Sic sane illa consideratio quae est in rebus, naturaliter prior est illa consideratione quae est in operibus, et illa quae est in moribus. Quis enim nesciat res ipsas earum operationibus quandoque etiam tempore, semper autem naturaliter priores esse, ex quibus, et in quibus quaelibet operationes habent nec aliter omnino existere? Similiter mores ipsi sive boni sive mali circa opera quidem solent et debent considerari. Nam opera utique hominum magna ex parte in quantum sunt ordinata et moderata pertinent ad mores bonos; in quantum vero sunt inordinata et immoderata, pertinent nihilominus ad mores malos. Unde satis constat quod quemadmodum prior est consideratio rerum quam operum, sic naturaliter prior est consideratio operum quam morum. Recte itaque dictum est quod consideratio rerum pertineat ad arcae nostrae longitudinem, consideratio operum ad latitudinem, consideratio autem morum ad ipsius altitudinem.

Chapter 15 of 106