Skip to the text

Caput XI. De proprietate secundae contemplationis.

Dictum est autem hoc contemplationis genus hoc habere commune cum superiori, in imaginatione videlicet versari et circa rerum visibilium atque imaginabilium considerationem occupari. In hoc tamen maxime distant, quod in illo quidem nihil ratiocinando quaeritur, sed totum secundum imaginationem ducitur. Istud autem ratiocinatione texitur et secundum rationem formatur. Illud itaque est in imaginatione secundum imaginationem, istud vero in imaginatione secundum rationem.

Notandum autem quod nec in ea quidem parte qua fidei innititur potius quam intelligentia texitur, nec in ea, inquam, parte proprietatis suae terminos usquequaque transgreditur. Cum enim innumera Dei opera discreta et ordinata, cum innumera ejus judicia justa, et vera intelligentiae suae vivacitate perspiciat ex his quae recta esse intelligit, recta et illa esse perpendit quorum rationem penetrare non sufficit. Vides ergo quia haec speculatio nec ibi quidem ubi fidei vestigia sequitur a ratiocinationis suae tramite penitus abducitur. Adeo autem haec de qua modo loquimur speculatio secundum rationem agitur, ut ipsa etiam imaginatio in ea secundum rationem disponi et ordinari videatur. Nam in prima quidem cogitatio quo eam ducit admiratio solam sequitur imaginationem, in hac autem ipsa imaginatio formatur, disponitur et moderatur per rationem. Dum enim quis rerum visibilium rationem tacita investigatione quaerit, non solum eas sibi sub alio ordine proponit quam eas per sensum invenit, verum etiam sub alia saepe forma depingit. Eo enim citius invenit rationem cur ita fieri vel ordinari debuissent quo videt mala quae sequerentur, si aliter essent. Sicut itaque in priori imaginatio post se cogitationem trahit, sic in ista ratio imaginationem circumducit atque disponit. Idcirco autem utraque in imaginatione consistere dicitur, quia circa illam quidem utraque per intentionem vel investigationem occupatur: quae quoties volumus per imaginationem repraesentamus. Quocunque enim animus in hac gemina speculatione per diversa specula rapitur, semper speculantis obtutus per intentionis suae propositum, vel studium in imaginatione defigitur.

Chapter 23 of 106